Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CONDEMNARE, vox nota est, quae indicat accusati et iudicati rei damnationem decernentem, eum puniendum esse secundum postulata accusatoris.

-- 90 --

155/156 Quia vero in criminalibus, praesertim capitalibus, damnatio extremum exitium in fama et vita reo affert: ideo condemnatio in Sacris literis, etiam extra iudicium alias ipsum reatum, aut evidentem redargutionem rei indicat: alias etiam extremam calamitatem, praesertim autem spiritualem, ut est mors aeterna, significat. Pro ipsa reatus attributione aut adiudicatione ponitur Proverbiorum 17. Qui condemnat iustum, et iustificat impium, abominatio est coram Domino. Et Luc. 6 Nolite iudicare, et non iudicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Alias evidentem convictionem aut redargutionem significat. ut, Ex ore tuo damnaberis et iustificaberis. Iob 9 et 15. Condemnabit aliquem os suum. Rom. 2. In quo alium iudicas, temetipsum condemnas. Dan. 1. Condemnabitis caput meum regi: id est, facietis me reum mortis. Sic Matthaei 12. Ninivitae in extrema die condemnabunt Israelitas. Esa. 54. Omnem linguam quae surget in iudicio contra te, condemnabis. Sic vox αὐτοκατάκριτος , proprio iudicio condemnatus, accipitur, ubi seductor pergit contra veritatem furere, quantumvis adeo aperte convictus, ut eum propria conscientia redarguat ac condemnet. Rom. 5, condemnatio spiritualis opponitur iustificationi aut absolutioni: Iudicium ex uno in condemnationem. Pro exitio aut interitu temporario rei alievius, aut personae: ut Psal. 94. Sanguinem innocentem condemnabitis. Et Iob 10. Noli me condemnare. 1. Sam. 14. Quocunque Saul se vertebat, condemnabat: id est, hostes Israelitarum vincebat et perdebat. Pro exitio aeterno: Esaiae 50, et Rom. 8. Deus est qui iustificat aut liberat, quis est qui condemnet?

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.