Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CONCISUM id dicitur, quod quasi in parvas partes concisum aut discerptum est. Paulus igitur Philip. 3, alludens ad vocem circumcisionis, vocat pseudo apostolos aut Nazaraeos ex Iudaeis, qui de circumcisione gloriabantur, concisionem, non circumcisionem. Circumcisum enim, id est, cuius superfluitates resectae sunt: sicut in spirituali circumcisione superfluus, imo et noxius vetus Adam circumciditur, abscinditur aut mortificatur, vigente interim novo homine. Tales dicit

-- 88 --

151/152 Paulus esse pios. At seductores illi erant penitus concisi, comminuti, et subversi, ut qui nihil amplius prorsus certitudinis ac spiritualis vigoris in semet haberent, similesque sibi suos auditores vertiginosa doctrina ac spiritu efficerent. Sicut res concisa, confracta et comminuta. Non tantum igitur est elegans nominum allusio in Graeco, sed etiam rerum ipsarum antithesis: pulchreque ad utriusque doctrinae effectum accommodari potest.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.