Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

COMPLERE, pro perficere, absolvere, crebro ponitur. Genes. 2. Complevit Deus omne opus. Exod. 5. Complete opus vestrum quotidie. Iud. 19. Libidinem complere. Esaiae 60. Complebuntur dies luctus: id est, finientur. Ezech. 5. Complebo furorem meum. Lucae 9. Excessum eius, quem completurus erat in Hierusalem. Esaiae 40. Completa est militia eius. Complere sermones alicuius, 1. Reg. 1. pro absolvere. Compleri etiam (crebrius tamen Impleri) sermo Domini aut prophetia dicitur, cum ea quae praedicta sunt รข Deo, eveniunt. 1. Reg. 2. Compleri iniquitates aliquorum, ut Gene. 15. Nondum sunt completae iniquitates Ammorraeorum: de ea mensura aut magnitudine peccatorum intelligitur, quae iam quasi vincit ac exuperat patientiam Dei: seu quando Deus non amplius aliquorum scelera ferre potest, sed eos funditus evertit. Completa est universa gens circumcidi: id est, omnes sunt circumcisi. Compleri aut consummari malitiam Saul, 1. Samuel. 20, aut alicuius alterius, dicitur de extrema et plane insanabili alicuius malitia. Significat etiam certo decernere. Esther 7. Videbat quod completum esset sibi malum a rege: id est, certo decretum. Compleri aut consummari malum contra Nabalum, 1. Sam. 25, id est, certo illi decretam esse poenam. Complere sagittas in aliquo, Deuter. 33. Complebo omnes sagittas meas in eis: id est omnes eiaculabor in eos. Complere post Deum, est plene sequi Dominum. Num. 32. Verum de hoc verbo aut locutione plura dicentur in verbo IMPLERE

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.