Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CALIGO, proprie densitatem, aut potius obscurationem aeris significat. Sed figuratas habet varias significationes, quas recensebimus. Primum, 2. Par. 6, dicit Salomon, Dominum dixisse, se habitaturum in caligine. Sic enim nimirum Exod. 19 dicit Moysi, se venturum esse in caligine. et sic subinde apparuisse scribitur. ut 2. Sam. 22. Psal. 28. et 97. Hoc fit, cum propterea (interpretante ipsomet Domino) ne visa aliqua specie eius, sibi idolon facerent: tum, quia humana mens non est illius maiestatis capax: tum denique, quia (sicut Dionysius interpretatur) ignota sit nobis Dei essentia. Deinde, dies caliginosa pro obscura, tristi ac infelici per metaphoram ponitur: quia tenebris nihil tristius, ut postea dicetur: et contra, luce nihil laetius, Zoph 1. et Ion. 2. Sic igitur Iob. cap. 3 maledicens diei qua natus erat, imprecatur eum esse caliginosum. Sic et Esaiae 8 dicit, esse in terra angustiam et caliginem. Esaiae 6 dicitur quod alias gentes operient tenebrae et caligo, Israelitis autem exorietur lux, ubi caligo tum Dei ignorantiam, tum et alias calamitates indicat. Forte allusio est ad illas Aegyptias tenebras, quae apud Israelitas non fuerunt. Ier. 13 dicitur de mutatione lucis in caliginem et de offensione ad montes caliginosos: id est, de ruina in tristes calamitates, et praesertim ignorationem Dei. Tertio, in Epistola ad Hebr. cap. 12, pro cruce ponitur: Non accessistis usque ad turbinem, caliginem et procellas. Vicina est significatio, cum pro poenis ponitur. ut cum 2 Pet. 2, diabolo servari caliginem tenebrarum indicatur. Iob. 23 est, Operire alicuius faciem caligine, pro moerore afficere. Ibidem, Iudicare per caliginem, est negligentius iudicare. Denique Caligo mortis, Iob. 10, pro extrema et exitiali calamitate habetur. Lapis caliginis est tegmen sepulchri. Iob. 28. Omni perfectioni ponit lapidem calignis, et umbra mortis: id est, omnia facit mori, et in nihilum redigit.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.