Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Caeli fenestrae aperiri dicuntur, de qua locutione vide in voce CATARACTARUM. Caeli exercitus, plerunque sidera dicuntur: ut Ierem. 33. Num. 8. Caeli fines, extremitates aut summitatem, significare remotas regiones, notum est. Psalm. 19. Nehem. 1. Caeli fundamenta, concussa esse, 2. Samuel. vigesimo secundo Iob 26, pro motibus concussis aliqui accipiunt: quod videtur oculis male iudicantibus, aut imperitis, quasi caelum illis inniti, sicut poetae de Atlante fabulati sunt Equitare in caelo dicitur Deus, ut ostendatur eius maiestas ac omnipotentia, ut qui tam alte feratur, et veluti tam mobili iumento vehatur: vel etiam quod inde tonitrua (quae vox eius esse existimantur et dicuntur) audiantur. Deuteron. 33. Psalm. 68. Super caelos Deum exaltari, Psalm. 67. de glorificatione et declaratione potentiae Dei, in praeclaris operibus accipitur. Caelum exaudiri a Deo, et terram a caelo: Oseae 2, Exaudiam caelos, et ipsi exaudient terram: est quasi prosopopoeia quaedam, quasi terra petat pluviam a caelo (sicut et olim Anaxagoras dixerat terram amore pluviae detineri) et coeum porro vim pluendi a Deo flagitet. Quare Deus dicit se caelo id est, aeri daturum facultatem pluendi, et illum irrigaturum sitientem terram. Ponitur, hic caelum pro regione aerea, unde venit pluvia. In caelo verbum et veritas esse aut firmari dicitur. Psalm. 89. In caelis firmasti veritatem. Et Psalm. 119. In seculum verbum tuum permanet in caelo, significat certitudinem, seu immotam veritatem verbi ac veritatis Dei: sive facta allusione ad materiale hoc caelum, quod ea demum firma sint quae ibi sunt, cum terrena omnia sint infirmissima: sive ad Spirituale caelum, quod promissiones spirituales nobis potissimum ratae ac firmae sint. Caelum tertium pro intimis secretis Dei, in quae paulus fuit inductus, ponitur. Aliqui exponunt de caelo crystallino, quod primum caelum sit regio elementaris, secundum aetherea, tertium illud supremum, ubi aliqui nimium carnaliter somniant Deum habitare.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.