Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
QUARTO, aliquoties absolute ponitur, et licebit vertere Acceptum, gratum, approbatum esse. Deuter. 33. Et opus manuum eius sit acceptum. Iob 14. Acceptus erit velut mercenarii dies eius. Psalm. 40. Sis bona voluntate Iehova, ut eripias me. Psalm. 49. Haec est via stulticiae eorum, attamen posteri ipsorum ore suo approbant. Participium praesens רוצה Roze: Psalm. 147, Acceptat Iehova timentes eum. Psalm. 149. Quoniam bonam voluntatem habet Iehova in populo suo. Participium praeteritum רצוי Rezui: Deuteronomii trigesimo tertio, Aser erit acceptus fratribus suis. Esther 85/86 Atque ex Matthaei 14, et Marc. 6, omnino apparet, eum esse ingressum navim, et sedata tempestate ab iis adoratum, qui una vehebantur. Ergo illa interpretatio non videtur convenire, quae scilicet videtur innuere, ipsos quidem paratos fuisse illum excipere, sed navim statim appulisse: quod non convenit cum aliorum Evangelistarum narratione. Puto igitur, verbum Voluerunt opponi illi quod ante dixerat, eos fuisse perterritos. Ex quo scilicet intelligitur, ipsos fuisse eum aversatos. Nunc igitur agnita eius voce, et mutatis animis, eum quem fugiebant, cupide accipiunt in navim. Nam τὸ θέλειν velle, saepe aliquid amplius significat, quam velle solum aut nudum: sicut in generalibus Regulis traditur, Verba affectuum, et omnino motuum animi, aliquando etiam consequentes affectus simul complecti. Velle, videtur etiam significare idem quod Probare. Psal. 5, Quoniam Deus non volens iniquitatem tu es: id est, non desiderans: ut sane in Hebraeo est Caphez. Voluntas aliquando ipsam sententiam, quam quis vult, significat. Hebr. 10, Ecce Deus adsum ut faciam voluntatem tuam: id est, tuum mandatum aut praescriptum. Sic Isaiae 23, Voluntas Domini per manum eius dirigetur: id est, institutum et propositum. sicut supra ostensum est, Beneplacitum aliquando hanc vim habere. Sic in precatione Dominica petimus, ut fiat voluntas patris in terra, sicut in caelo: id est, ea omnia, res aut facta, quae Deus vult ac praecipit. Hoc modo saepisime accipitur: sicut etiam cum Christus dicit, eam esse voluntatem patris, ut omnes sibi ab eo traditos servet: et cum petit, ut non sua, sed patris voluntas fiat: Sic etiam, cum dicitur facere voluntatem patris. Aliquid esse voluntatem Dei, significat ei placere. Proverb. 11, Lapis perfectus voluntas Dei: pro, placet Deo pondus iustum. Terminus voluntatis, id est, meta desiderata. Psal. 107, Laetantur quod deduxeris eos ad terminum voluntatis eorum. Voluntaria sacrificia, et similes locutiones, veniunt a Nadab themate: de quo vide in SPONTANEUS. Iohannes primo capite, definit eos esse filios Dei, qui Christum recipiunt: eos vero ait nasci non ex sanguinibus, nec ex voluntate carnis, nec ex voluntate viri. Iudaei enim putabant, filios Dei eos esse, qui vel ex sanguine aut semine Abraam essent propagati, vel qui suo studio ex naturae bonitate sese pietati dedidissent: praesertim autem, si quid heroici ac praestantis animi et ingenii eis inesset, qui pleno impetu ad voluntatem ferrentur. Illos enim illo suo laudabili studio ac impetu ita paulatim in bonis honestisque actionibus, et in ipsa iustitia ac meritis coram Deo proficere, ut tandem omnibus virtutibus ornati, citra ullum dubium filii Dei, iusti ac vita aeterna digni censerentur. Verum Iohannes illas opiniones aut somnia adipiscendae virtutis ac iustitiae reiicit, et docet omnes oportere renasci, adeo esse malam eorum naturam: idque ex Deo, ac per receptionem Christi. Sicut et postea Iohan. 3. Christus contra Nicodemum de eadem re disserit, totam priorem nativitatem reiiciens ac damnans. 2. Tim. 2. dicuntur homines teneri a satana captivi ad eius voluntatem: id est, ut praestent ac perpetrent ea quae ipse vult, et ad quae illa sua mancipia pro libitu libidineque sua impellit. Petrus primae, cap. 4, dicit Christianos ante conversionem fecisse voluntatem gentium: id est, secundum voluntatem pravam ac turpem, seu secundum libidinem eorum victitasse, aut more gentilium vitam egisse.
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.