Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

BACULUS scipionem, cui quis innititur iter faciens, proprie significat. Per metaphoram autem, omne auxilium aut subsidium indicat. Psal. 23, Baculus tuus consolatus est me. Baculus senectutis, filius: apud Tob. 1. pro subsidio senis patris. Ieremias inquit. Frangetur baculus gloriosus. i. potentia Moabitarum. Unde tam crebro Baculus panis, et Baculus aquae legitur: pro annona ad sustentandas vires et vitam hanc, divinitus veluti fulcrum quoddam ordinata. Sicut et Psal. dicit, panem fulcire cor hominis. Saepe etiam minatur Deus, se esse confracturum baculum panis et aquae. i. omnem annonam aut victum adempturus. Levit. 16. 26, Cum confregero baculum panis. Ezech. 4 et 5. Conteram baculum panis in Hierusalem. Esse alicui in baculum. Psal. 18, Dominus fuit mihi in baculum. i. fulcrum, seu sustentavit me. Baculus arundineus, saepe significat per metaphoram auxilia regum, quae magis noxia quam salutaria Israelitis fuerunt: quia (sicut Scriptura rationem metaphorae Esa. 36 ostendit) arundo non est adeo fortis, ut pondus innixi corporis sustentare possit: frangitur igitur. Ubi autem fracta est arundo in manu innitentis, sauciat eam, ob acumen illorum fragmentorum, instar vitri: Ezech. 29. sicut supra in voce Arundinis dixi. Solet. n. ita frangi, ut fragmenta sint acuminata. In baculo transire dicitur Iacob Iordanem, Gen. 32. i. extreme pauper et solitarius. quasi dicat: Nemo tunc me praeter hunc unicum baculum est comitatus, is solus fuit tunc tota mea familia. Vulgo quoque Germanis, Album baculum accipere, et abire, extremam paupertatem significat Forte a re militari apud eos sumptum est. Hebraeae. n. superiores methaphorae et nomina, a sustentatione scipionis deductae sunt. Baculus significat etiam imperium. Isa. 14. Contrivit Dominus baculum impiorum. i. potentiam. Ier. 48. Quomodo fractus est baculus gloriae. i. quam mirabiliter fracta est potentia Moabitarum? Porro quod Christus iam prohibet, iam iubet Apostolos Baculum gestare, indicat primum, eos debere expeditos, sine armis, sine commeatu ire, fidentes Deo, quod ipse sit eos aliturus: postea vero, cum iubet Accipere baculum ac peram, futuras difficultates hac nota indicat. VIRGA, alia vox est, etiam in Hebraeo, et habet alias significationes: ut et Sceptrum, de quib. suo loco postea. Baculus quoque, sicut et virga, interdum pro instrumento tyrannidis ponitur. Isa. 10. O Assur virga furoris mei, qui et baculus est irae meae in manu istorum. i. instrumentum, quo affligo meos. Baculus Dei, dictus est baculus Moysis: quia Deus per eum miracula fecit. Psal. 72. Baculus tuus et virga tua me consolata sunt. i. cura ac gubernatio tua, sumpta loquutione a regimine pastorali. Baculum apprehendens, est claudus. 2. Sam. 3, Ne deficiat de domo Ioab apprehendens baculum, id est, mutilus ac claudus.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.