Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

QUINTO, cum hoc verbum ad Deum, ubi omnes res ac voces significantiores sunt, transfertur, significat non tantum beneprecari, sed et ipsum benefacere: sicut contra Maledicere, perdere significat. nam (ut scriptum est) Ipse dixit, et facta sunt: eius dicere est facere, eius verba sunt res ipsae. Sic igitur toties pollicetur Deus, se benedicturum: id est, benefacturum Abrahamo. Et, In semine tuo benedicentur, id est, beatae a Deo fient, omnes gentes: Gen. 12. 22 et 26. Hinc benedictio Abrahae, in Novo testamento: id est, beatitudo ei et eius semini promissa. Gal. 3. Itaque qui ex fide sunt, benedicuntur cum fideli Abraham. Et paulo post, Ut in gentes benedictio Abraham fiat, aut perveniat: id est, illa eximia beatitudo Abrahamo ac semini eius, in eoque omnibus gentibus promissa, Gen. 12. 18. 22. 26 et 28. ubi ter repetita est promissio erga Abraham, quarto erga Isaacum, et quinto ad Iacobum: priores duae et ultima sunt in Niphal, seu passiva voce, ut recte vertatur, Benedicetur: posteriores vero duae, tertia, et quarta in Hitpael seu reciproca voce, ut verti queat, Benedicent se: id est, beatas se esse agnoscent, ac gloriabuntur ob semen Abraae: priores ergo duae et ultima sententiae, diserte loquuntur de passiva benedictione, quae continget gentibus ob Abrahamum et eius semen: posteriores vero, de agnitione ac celebratione illius acceptae benedictionis, aut promissae felicitatis. Admodum autem pulchre fidei, aut fidelis credentisve hominis vis aut ingenium, in illa reciprocatione depingitur. Nam fides, aut fidens, et agnoscit se ob illud semen benedici: et impetrat sibi applicationem illius benedictionis, ad thronum gratiae cum illo ipso semine accedens, et denique semet consolatur in omnibus difficultatibus ac tentationibus, semet confirmando de illa Dei benedictione, iuxta illud, Spiritus clamat Abba pater, et dat testimonium spiritui nostro, quod filii Dei sumus: postremo etiam confitetur ac gloriatur de illa benedictione. Aptissime igitur per illud reciprocum hithbarech, lucta fidei cum dubitationibus ac tentationibus et peccatis, et illa perpetua aspersio aut purificatio, illud perpetuum Remitte remitte, depingitur. Impii blasphemique Iudaei calumniantur illas promissiones, tanquam si loquantur non de causali, sed exemplari benedictione: seu non dicant, quod propter Christum, eiusque meritum benedicentur homines: sed tantum proposito exemplo Abrahami, sint sibi aliisque imprecaturi similem felicitatem, ac si dicerent: Utinam ita mihi aut tibi Deus benefaxit sicut Abrahamo, eiusque posteris. At contra, quod de causali, efficacique benedictione ibi agatur, probatur primum ex praecedentibus promissionibus, quod

-- 50 --

75/76 semen mulieris conteret caput serpentis, id est, auferet potentiam, tyrannidem, et poenas satanae, quibus premit homines, eosque contraria felicitate ditabit. Sic et Noachi parentes intelligunt, Deum efficaciter hominibus per quoddam semen benedicturum, inquientes: Iste consolabitur, aut liberabit nos ab opere nostro, et dolore manuum nostrarum, ac a maledictione, etc. Denique ipsemet Deus, cum primum hanc promissionem proponit Gen 12. explicat simul, quomodo eam intelligat, nempe de efficaci benedictione, quam sit amicis aut adiunctis Abrahae impertiturus, inquiens, Eris benedictio: et, Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi. et, Benedicentur in te omnes familiae terrae. Ubi diserte exponit Deus, Abrahamum fore efficacem causalemque benedictionem, quia ipsemet sit omnibus ei benedicentibus amicis aut adiunctis, propter eum, seu propter eius semen benedicturus. Hoc est quod Paulus dicit, haereditare promissiones Abraae: et Christus, Convivari cum Abrahamo, aut in sinu eius foveri in regno caelorum. Eodem etiam facit passiva vox נברכו Nibrechu, quae non potest de exemplari ac verbali benedictione accipi, sed de reali ac efficaci tantum. Eadem faciunt omnes promissiones ac prophetiae de Meschia, quae maxima bona ex illo semine Abrahae mundo pro ventura affirmant: ut necesse sit hasce promissiones de benedictione in Abraham et eius semine, intelligi de realissima ac efficacissima beatione, quae toti mundo per hoc semen continget. Ex eo quoque manifeste vanitas istorum calumniae deprehenditur, quod si de sola exemplari benedictione ageretur, non toties, nec tanta ἐνεργείᾳ aut specie haec promissio repeteretur. Praeterea multi inter Ethnicos fuerunt, qui illustriora exempla felicitatis hominibus suppeditare potuerunt: per quae tanquam maiora ipsis notiora, gratiora, ac magis domestica sibi, precari bene potuerunt. Postremo, quota pars mundi novit per eorum religionem Abrahamum, nisi quod nunc per nostrum Meschiam eum cognovit? Ad haec etiam, quantilla tandem fuit illa felicitas Abrahami, quam gentiles in eo admirari potuerunt, qui toties promissam, expectatam ac desideratam terram non est consecutus: sed ut peregrinus sursum ac deorsum non sine gravi cruce oberravit, et usque ad extremum senium orbus vixit? Sed redeo ad explicationem verbi. Secundum hanc igitur realem benedictionem multa in Scriptura dicuntur, qualia sunt et haec dicta: Venite benedicti patris mei, id est, quibus pater favet. et reipsa benefacit, vosque beat. Sic, Benedicta tu in mulieribus, id est, inter omnes mulieres tu summe felix a Dea effecta es. Sic Genes. 24, Veni benedicte Domini, id est, quem Dominus benigne respicit, ac beat. Sic, Benedicet Dominus iusto, suae haereditati, suo populo, Psal. 5. 28. 29. Benedicat nos Deus, Deus noster, Psal. 67. Item Psal. 109 Maledicent illi, tu autem benedices. In hoc sensu dicit Moses, se proponere Israelitis benedictionem et maledictionem, id est, felicitatem et infelicitatem, divinitus illis proventuram. Sicut autem varia sunt beneficia Dei: ita et verbum Benedicere varie accipitur, cum etiam ipsam Dei beneficentiam significat. Nam alias est Benedicere spirituale, ut supra audivimus: et Ephe. 1. dicit Apostolus, Deum illis benedixisse omni benedictione spirituali, id est, ditasse donis spiritualibus. Alias corporaliter benefacere significat. Sic Deus benedixit omnibus animalibus, praesertim homini, ad multiplicationem, Gen. 1.9 1.7. Psal. 107. De hac et Gen. 49. Benedixit te benedictionibus caeli desuper, et abyssi cubantis infra. Non nunquam et in certa re, aut certis rebus alicuius hominis, Deus benedicere dicitur. Sic benedixit Dominus domui Aegypti propter Ioseph. Gen. 39. id est, auxit, ditavit et fortunavit eum in omnibus suis rebus. Sic Psal. 131, Benedicam annonae aut victui eius, et pauperes saturabo panibus. Benedixit Deus opera manuum tuarum, Deuter. 1, et Iob. 1. id est, fortunavit. Sic Gen. 49 petit Iac. ut Deus benedicat Iosepho benedictionibus caeli desuper, et abyssi iacentis deorsum. benedictionibus uteri et vulvae: id est, beneficiis variis afficiat. Psal. 21. Praevenisti eum benedictionibus optimis, id est, summis beneficiis. SEXTO, sive ab hac significatione divina, sive quod salutantes, praesertim suos magnates, solent offerre munera, fit, ut benedictio etiam humana beneficia signet ut 1. Sam. 25. dicit Abigail ad Davidem, et cap. 30. David ad Israelitas, Accipite benedictionem: pro, munus. Sic et Gen. 33. Iacob ad Esau ait. Sic et 2. Reg. 5. usurpatur. Sic et Paulus usurpat benedictionem εὐλογίαν pro eleemosyna. Sic idem Apostolus dicit, quod qui seminat in benedictionibus, is et metet in benedictionibus, id est largis beneficiis. In eundem sensum dicit rex Assyrius Iudaeis, Facite mecum benedictionem, id est, praestate mihi hoc beneficium. Sic Proverb. 11. Anima benedictiones impinguabit, id est, benefica. Deut. 29. Benedicere sibi in corde aut anima, dicendo Pax erit mihi, est sibimet blandiri, sibi bona dicere ac polliceri. Benedictionem esse, id est, â Deo benedictum haberi. Zac. 8, Quemadmodum fuistis maledictio inter gentes, ita servabo vos, et eritis benedictio: id est, existimabimini benedicti. Vel omnes sibi invicem similem felicitatem imprecabuntur, nostrum exemplum ac nomen usurpantes. Vel denique vos eritis causa benedictionis ac felicitatis mundi, quia ex Iudaeis est salus. Sic Psal. 21, Posuisti eum benedictiones. Contrariam prorsus significationem habet verbum Maledicere, de quo suo loco. In primo Genes. aliquoties dicitur, Deum benedixisse tum homini, tum et aliis animalibus: quod significat, illum eas efficaces potentesque in suo genere effecisse, tum ad procreationem, tum et ad alia sua opera ac officia. Graeci dicunt benedicere et maledicere aliquem, Latini alicui: Hebraei et cum Accusativo et cum Dativo construunt. Denique Benedicere per antiphrasin significat etiam maledicere, aut execrari. 1. Reg. 21 Iob. 1. 2. Si forte benedixerunt filii mei. Item: Benedic Domino, et morere. Thomas de verbo Benedicere ita 2 Corint. 1. annotat: Nos benedicimus Deum, et Deus benedicit nos, sed aliter et aliter. Nam dicere Dei, est facere. Psal. 33. Dixit, et facta sunt. Unde benedicere Dei est, bonum facere, et bonum infundere. Et sic habet rationem causalitatis ut Gen. 1 et 22, Benedicens benedicam tibi, etc. Benedicere autem nostrum non est causale, sed recognoscitivum, seu expressivum. Unde benedicere nostrum idem est quod bonum recognoscere. Cum ergo gratias agimus Deo, benedicimus illi, id est, recognoscimus eum bonum, datorem omnium bonorum. Tob. 12, Benedicite Deum caeli, etc. Daniel 3. Benedicite omnia opera, etc. Haec ille. Quo vero non tantum vocabuli huius significationes tanto magis memoriae subiiciantur, sed etiam ad rei ipsius noticiam aliquis accessus habeatur, in Tabulam breviter eius significationes diducemus.

-- 51 --

BENEDICERE Dei I
Immediatum. Mediatum, per Sacerdotes legales in veteri Testamento: pro
Futura praedicere
Gratias agere
Beneprecari.
Christum verum sacerdotem II Spiritualium Corporalium
rerum, III Verbis Re
constans. Hominis Erga Deum:
pro, gratias agere, celebrare. Erga hominem alium, pro
Laudare, praedicare. Bene precari. Benefacere. Erga se ipsum, suaque:
ut vias suas, etc.
Erga idolum. Brutorum ac inanimatarum rerum erga Deum,
pro laudare, celebrare.
Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.