Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Porro 1. Sam. 17. paulo aliter accipitur, Iehovae enim est bellum: pro, a Domino est victoria belli: aut, ipse regit bellum, et dat exitum pro suo arbitrio. Vir belli, dicitur miles, aut etiam bellicosus vir. 1. Sam. 16, Potentem robore, ac virum belli. Sic mox sequenti Capite, Ipse est vir belli ab adolescentia sua. Et sequenti, Praefecit eum Saul viris belli Vir belli alicuius est, is qui cum aliquo belligeratur. Isa. 41, Erunt tanquam nihil, et in nihilum redigentur viri belli tui: id est, tui hostes. 2 Par. 35. Non contra te hodie, sed contra dominum belli mel. Idem valet, vir bellorum cum aliquo, 2. Sam. 8. Quia vir bellorum Thoi cum Hadarezer. Stellae quoque pugnare aut bellare dicuntur, Iudicum 5. Pugnaverunt aut bellaverunt de caelis stellae contra Siseram: id est, Deus caelitus contra eum pugnavit, eiusque exercitum dissipavit. Opiniones bellorum, habet vulgata Marc. 13. ubi in Graeco est, rumores bellorum. Per metaphoram quodvis certamen, etiam spirituale, denotat. Sic Deus dicit Ier. 1 et 15. Bellabunt aut pugnabunt contra te, et

-- 49 --

73/74 non praevalebunt. Iidem Hebraismi sunt nominis Pugnae, et verbi pugnare. nam in Hebraeo est ferme idem thema Nilham. Unde bella et lites sunt intervos? Iac. 4. abusive privata certamina indicat.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.