Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

BEHEMOT, et Leviatham, duae ingentes beluae in Sacris literis celebrantur, quarum etiam prima origo Esd 6. (qui liber inter Apocryphos numeratur) hoc modo describitur: Tum quoque (scil. die quinta creationis) animantia duo parasti, quorum uni imposuisti nomen Henoch (credo Behemot legendum esse) alterum vocasti Leviathan: et alterum ab altero separavisti non .n. poterat pars septima, quo aqua sese collegerat, ea capere. Unam partem assignast. Henoch, quae tertia die siccata est, ut habitet in ea, milleque montes eam intercurrunt. Leviatham autem tribuisti septimam partem humidam: quam bestiam parasti, ut esset quae devoraret quos velles, et quando velles. Omnino videtur indicare Satanam, qui iam veluti carnifex Dei est. Porro Iob 40, hoc modo ambae istae bestiae depinguntur: Ecce Behemot, quem

-- 48 --

71/72 feci, tecum foenum quasi bos comedet: fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilico ventris eius: stringit caudam suam quasi cedrum, nervi testiculorum eius perplexi sunt, ossa eius velut sistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae: ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum, applicabit gladium eius. Huic montes herbas ferunt, omnes bestiae agri ludunt ibi, sub umbra dormit in secreto calami, et locis humentibus: protegunt umbrae umbram eius, circumdabunt eum salices torrentis: ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur: et habet fiduciam, quod influat Iordanis in os eius: in oculis eius quasi hamo capiet eum, et in sudib. perforabit nares eius. An extrahere poteris Leviatham hamo, et fune ligabis linguam eius? nunquid pones circulum in naribus eius, aut armilla perforabis maxillam eius? nunquid multiplicabit ad te preces, et loquetur tibi mollia? nunquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? nunquid illudes ei quasi avi, aut ligabis cum ancillis tuis? Concident eum amici, divident illum negociatores? nunquid implebis sagenas pelle eius, et gurgustium piscium capite illius? pones super eum manum tuam? Memento belli, nec ultra addas loqui. Ecce spes eius frustrabitur eum, et videntibus cunctis praecipitabitur. Verum iam de singulis istis vocibus separatim, ac primum de Behemot. Behemot igitur significat, omnes ingentes et immanes bestias terrestres: sicut Leviathan omnes immanes beluas aquaticas. Sed sub illis describit Scriptura, et praesertim Iob 40 capite, potestatem et potentiam diaboli et familiae eius, turbae scilicet impiorum, et Antichristi. Est autem Behemot Hebraeum nomen pluralis numeri, cuius singulare est Behema, Latine animal aut bestiam significans: Behemot vero, multitudinem animalium terrestrium, aut, si mavis, ingentes bestiarum moles. In Graeco redditur θηρία , id est, feras. Utitur ergo Scriptura interdum hoc plurali pro singulari, maioris emphasis gratia. Porro Leviathan significat in Scriptura, ut dictum est magnam quandam maris bestiam aut draconem vel etiam quaevis maiora monstra maris: ut cete, balaenas, et similia. Sic Psal. 104 legitur, quod mare sit ingens, quodque in eo existant innumera animalia, parva ac magna. Ubi et additur: Illic naves vadunt, et Leviathan iste quem formasti ad ludendum in eo. Dubium autem est, an dicat Leviathan ludere in mari, aut Deum in Leviathan. Caeterum per metaphoram primum significat praepotentes reges, quod illi perinde vel dominentur, vel grassentur super populos multos qui (teste Apocalypsi) per aquas significantur, ac Leviathan belua in mari super alios pisces. Inquit enim Isa. 27, In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, magno ac forti, super Leviathan serpentem vectem, et super Leviathan serpentem tortuosum, et occidet draconem qui est in mari. Quod plerique exponunt de Pharaone, quia ille in aquis, et ex aquis, tum vicini maris, tum et Nili, vivebat ac vigebat. Simul vero subindicatur, quale monstrum sit Leviathan: nempe esse serpentem aut draconem aquaticum. Eadem metaphora utitur et Psal. 74: Tu contrivisti capita Leviathan, dedisti eum in cibum populo solitudinum. Agit de miraculis eductionis populi: inter alia vero et hoc recenset, quod regem Aegyptium, eiusque magnates tum in ipsa Aegypto castigaverit, tum postea in mari rubro prorsus perdiderit, eumque populo Israelitico per solitudinem erranti in praedam dederit. Significat igitur et ibi Leviathan, Pharaonem. Iob. 3. Cap. dicit de desperatis hominibus, quod parati sint excitare Leviathan: id est, Satanam ipsum ex desperatione invocare. Puto sane ibi hoc nomen per metaphoram significare ipsum cacodaemonem. Porro eiusdem 40 Cap. ita describit immensam magnitudinem ac potentiam duarum beluarum, Behemot terrestris, et Leviathan aquatici, ut non obscure per eas cacodaemonem ipsum notare videatur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.