Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

APOSTOLUS, ablegatus, ab ἀποστέλλειν , perinde ut a legando legatus, dicitur persona divinitus ac immediate in Novo testamento vocata, ad docendam doctrinam caelestem, et administranda Sacramenta ubique per orbem terrarum, habens testimonium Spiritus sancti quod in doctrina perseveranter errare non possit. Tales Apostoli proprie fuerunt tantum illi duodecim, qui cum Christo sunt versati, et Paulus. Ideo autem sunt sic a Christo vocati Luc. 6, quia fuerunt legati quidam a Christo, Matth. et Mar. ultimo in orbem universum ablegati, ut ubique de Christo testarentur, et legatione pro Christo fungerentur ad omnes gentes, quo se paterentur cum Deo reconciliari. 2. Cor. 5. Dominus dicit Io. 20. Sicut misit me pater, ita et ego mitto vos: ut ipse Dominus IESUS fuerit aliquo modo Apostolus, missus aut ablegatus, sicut et vocatur Hebr. 3. Dicit quidem Scriptura, mitti doctores etiam in Veteri testamento, ut in Exodo inquit Moyses: Mitte quem missurus es. Et Isaias, Domino dicente, Quem mittam? sese sponte offert, ac dicit, Mitte me Domine. Item in Hieremia: Currebant, et non mittebam eos, etc. Achias propheta 1. Reg. 14, dicit ad uxorem Ieroboam, Se esse durum nuncium, aut legatum. Verum in Novo testamento doctores magis proprie dicuntur Apostoli, quia longius et ad plures gentes erant ablegati. Tribuitur nihilominus haec vox et aliis eximiis doctoribus, ut Rom. 16, Qui fuerunt illustres inter Apostolos. Sic et 1. Cor. 15. ac Ephes. 4, etiam Apostoli numerantur inter eos doctores, qui post Apostolos quoque a Christo Ecclesiae donabantur. Eos veteres vocarunt viros Apostolicos, Apostolum gentium vocat se Paulus Rom. 11, quia plerunque gentilibus, divina quadam vocatione, et humana etiam pactione, facta cum Petro conventione, concionatus est. Contra Petrus apostolus circumcisionis dicitur. Galat. 2. Pseudoapostoli, falsi doctores tempore Apostolorum dicti sunt: quod sonat, falsi apostoli.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.