Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ANTIQUUM est, quod olim priscis temporib. accidit. Hinc Dies antiqui pro priscis temporibus. ut, Postea habitabitur secundum dies antiquos, Ier. 46 Mich. 7. Mal. 3. pro, sicut olim, sicut priscis temporibus. Sic dicitur, A diebus antiquis, Isaiae 23. Antiqua misericordia Dei: pro, prima benevolentia, favor et beneficentia erga nos. Psal. 89, Ubinam sunt misericordiae tuae antiquae Domine, quas iurasti in veritate? id est, veteres promissiones misericordiae, favoris ac beneficentiae. Antiquorum desolationes erigent Is. 6. pro, priscas ruinas, olimque dirutas civitates instaurabunt. Ab antiquo aenigmata. Psal. 78, Loquar aenigmata ab antiquo: pro antiqua, exoleta, et quae prae vetustate pene interciderunt. Intelligit autem verba, miracula, ac benefacta Dei. Antiquus dierum, Dan. 7. id est, Deus aeternus qui numquam esse coepit, semperque ab aeterno fuit. Antiquitates caeli. Psal. 68, Qui equitat in caelis, caelis antiquitatis: id est, in sua gloria aeterna. Reges antiquitatis: pro, antiqui, prisci. Sic Isaiae 19, gloriabatur rex Aegypti, se esse filium regum antiquitatis: id est, ex vetustissimis regibus exortum. Ad antiquitatem suam reverti, Ezech. 16. Et sorores tuae Sodoma, et filiae eius, ad antiquitatem suam revertentur: id est, ad pristinum statum vel religionis, vel etiam externi status. Iudicum 5, torrens Kison vocatur antiquitatis propterea quod antiquitus Deus constituerat, aut etiam praedixerat se ibi perditutum esse Cananaeos, et Israelitis victoriam de illis largiturum. Secundum antiquitates: id est, secundum veterem statum, modum ac morem, Ezech. 36.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.