Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ANNUS, notae significationis vox, habet quaedam explicatione indigentia. Crebro autem quasi redundat, cum ad singulos minores et maiores numeros coniunctos repetitur, ut Gen. [5.1,] Centum anni, et triginta anni. Ponitur saepe simpliciter pro longo tempore. ut Psal. 90, Mille anni in conspectu tuo sunt sicut hesterna dies cum transierit: id est, longissimum tempus est perinde Deo ut brevissimum: nihilominus quod statuit aut promisit, certo fit, etiam si differat aliquandiu. ut in voce DIES dicam. In fine temporum, annorum, Danielis undecimo: id est, post aliquot annos. Filius anni erat Saul in regnare ipsum, 1. Sam 13, aliqui exponunt, quod iam uno anno regnaverat. Aliqui addunt, quod erat sicut unius anni: id est, simplex, rusticus, et semipuerilis, nullam regiam superbiam aut maiestatem praeseferens. Alii haec coniungunt praecedentibus, quod iam uno anno regnaverat, cum praecedens instauratio regni facta est: et post elapsum etiam alterum annum regni accidisse illa quae mox narrantur. quam opinor esse veram sententiam. Anni merconarii, pro certi, ac determinati, quibus mercenarius nihil addi, sicut et conducens nil adimi patitur. Is. 6. et 21: In tribus annis, tanquam annis mercenarii, alleviabitur gloria Moab. Mercenarius anni in annum, Levit. 25, Tanquam mercenarius anni in annum eris cum illo: pro, tanquam mercenarius annuus, qui sese ei non addixisset in longum tempus, aut perpetua servitute obstrictus esset, sed tantum usque ad certum tempus: quo elapso, denuo novum contractum constitueret. A fine anni in annum: pro, stato tempore anni. 2. Samuelis 14. Sic, Rem anni in anno facere: pro, debitum annuum pensum absolvere, 1, Reg 10. Sic, De anno in annum. pro quotannis, 1. Samuelis 7. Anno post annum pavebitis, Isaiae 32. pro, pluribus annis. Reversio anni, 1. Samuelis 2. pro, veniente novo anno, revoluto anno. Addite annum super annum, cessabunt agni: pro, post paucos annos cessabunt sacrificia, Isaiae 59. Annum coronare bonis, Psal. 65. pro, singulas partes anni, veluti circulum quendam suis fructibus aut commodis ornare: non aliter ac solent puellae texentes serta, ligneo circulo varios selectosque flores circumligare. Annos consumere tanquam sermonem, Psal. 90. pro, facile perire, aut praeterlabi. Esse cum aliquo dies aut annos, 1. Sam. 29, accipitur non de temporis longitudine, sed de experientiae magnitudine: ut Achis dicit de Davide, Qui fuit mecum dies, imo annos aliquot: pro, qui mihi tam penitus perspectus est, ac si pluribus annis mecum egisset. ponitur igitur ibi tempus, pro eo quod fit in tempore, nempe pro usu ac experientia. Dies annorum, Ezech. 38. Qui prophetaverunt in diebus illorum annorum: pro, illis temporibus. Apponere annos vitae, id est, prolongare vitam. Proverb. 3, Longitudivem dierum, et annos vitae, et pacem apponet tibi. Multitudo annorum: pro, senibus, Iob 32. Dies

-- 35 --

45/46 loquentur, et multitudo annorum notam reddet sapientiam Id est, senes longo usu fiunt sapientes, et alios docere sapientia possunt. Numeri anni, pro paucis. Iob 16: Anni numeri venient, et semitam quam non revertar ambulabo: id est, moriar, non rediturus in hanc vitam. Nisi quis velit exponere, quod anni vitae nostrae sint a Deo numerati, et determinati. Alicuius anni pro tempore vitae eius, aut etiam ipsa vita, Psal. 102. et Hebraeorum 1, Anni tui non deficient. Proverb. 5, Ne des annos tuos crudeli: pro Cave ne maritus adulterae, te iuvenem crudeliter interficiat, atque ita tibi reliquum vitae tempus abripiat. Sic annos meos in gemitibus consumpsi Psal. 31. Dierum annus pro completo, ac omnes suos dies habente anno. Vide DIES. Placabilis annus, aut beneplaciti, Isarae 61. pro, cum Deus est propitius, et ultro nos benigne vocat. Sed Retributionis annus, Isaiae 63, et Visitationis annus Ieremiae 11, et 23, plerumque intelligitur de tempore, cum Deus est iratus, et castigat. Menses, tempora et annos observatis, Gal. 4. arguit Paulus superstitiosam temporum observationem, quod Religionem ad tempora alligabant: cum Deus eam, illis Iudaicis observationibus et circumstantiis locorum ac temporum, prorrus liberasset in Novo testamento.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.