Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ANIMALIS HOMO ponitur pro homine naturali, quatenus natus, et in hac vita educatus, sed non renatus est. 1. Cor. 2, Animalis homo non percipit ea quae Dei sunt. Dicitur autem animalis, quia sola anima naturali regitur, carens spiritu Dei, eum in omnem veritatem deducente et impellente. Hac de causa etiam res spirituales carnali aut naturali ista anima aut intelligentia non percipit: sed terrenus cum sit, ea quae sunt de terra sapit, percipit et loquitur. Posset forte et ea ratio huius loquutionis videri, quod Anima in sacris literis saepe tum solam vegetativam animam, tum et ipsam carnalem vitam significare solet: de qua re dictum et est supra. Quare hac ratione Animalis homo idem ferme significaret, ac carnalis. Certum sane est, quod Scriptura accusans hominem, etiam ipsam rationalem animam vel maxime accuset. Caeterum ut et melius intelligamus quid sit Paulo animalis homo, et quid in nobis Scriptura accuset consideretur, admodum utilis Iacobi locus est, ubi caelestem et humanam sapientiam comparans inquit: Ista sapientia non est ea quae superne venit, sed terrena, animalis, diabolica. ubi omnem eam sapientiam hominis, quod ad religionem attinet, quae desuper non venit, diabolicam vocat: et ostendit, animalem sapientiam esse idem quod terrenam. Qui locus praeclare etiam refutat liberi arbitrii defensores. Porro 1. Cor. 15, Corpus animale vocat, corpus idoneum ad hanc terrenam vitam: Spirituale vero, quod ad caelestem vitam est aptum, conditûmve. Sic et epistola Iudae opponit homines animales, ut pravos, iis qui Spiritum Dei habent.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.