Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ANIMUS apud Latinos plerunque ita distinguitur ab Anima, ut haec vim illam quae vitam sensumque praebet, ille vero rationis religionisque capacem facultatem suppeditet: haec etiam brutis esset communis, ille vero tantum hominibus proprius. quomodo et Iuvenalis distinguit:
Sensum a caelesti demissum traximus arce,
Cuius egent prona et terram spectantia: mundi
Principio indulsit communis conditor illis
Tantum animas, nobis animum quoque. — Graeci vocant νοῦν , quem etiam solum dicit Aristoteles ab extra intrare in hominem. Accipiunt illi vocem hanc etiam pro eius affectu: id est, pro sententia, scopo, aut mente. Atque hac etiam significatione tantum vox Animus crebro in sacris literis reperitur, posita pro Hebraea voce נפש Nephes anima, Leb cor aut νοῦς mens: ut Exodi 35, Omnis prono animo offerens, etc. Credo hanc rationalem animam non raro vocari Spiritum: ut cum epistola ad Hebr. dicit, Verbum Dei esse gladium ancipitem pertingentem usque ad divisionem animae et spiritus: id est vitae vegetativae et rationalis. Verum de voce SPIRITUS suo loco agetur, unde et vocabulum Animus plenius perspicietur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.