Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Tertio ponitur pro anima bruta, id est vegetativa et sensitiva, quae causa est vitae hominis. ut Gen. 1, Omne vivens in quo est anima vivens. Num. 11, Nunc autem anima nostra est arida: id est, vita aut corpus nostrum nullo commodo victu rigatur ac fovetur. Gen. 35, Et factum est cum egrederetur anima eius. Psal 119, Vivat anima mea, laudabit te. Tametsi haec proprie de rationali anima intelligenda sint Iob 12, In cuius manu est anima omnis viventis. 2. Sam. 1. Adhuc anima mea in me est. et 1. Reg. 17, Revertatur quaeso anima pueri in eum. Quod itidem de rationali anima dicitur. De vegetativa in sequentibus exemplis. Comedere animam. Ezech. 22. sicut leo rugiendo rapiens rapinam, comederunt animam. Thren. 2. Cum effunderent animam suam in sinum matrum suarum. Luc. 9. Qui voluerit animam suam salvare, perdet eam. Posses etiam accipere de vita Luc. 12. Anima habes multa bona. Matt. 6, Non,

-- 33 --

41/42 ne anima pluris est quâm esca? Iohan. 12, Anima mea turbata est valde. Et Matth. 26, Tristis est anima mea usque ad mortem. Act. 20, Anima ipsius adhuc in ipso est. In Psalmis innumera sunt exempla: ut cum dicitur, Anima incurvavit se in pulverem, Psal. 44. id est, vis vegetativa proxima est interitui. Multa tamen huiusmodi exempla etiam ad rationalem animam trahi possunt. Sicut et illud: Dilige Deum ex toto corde, tota anima, et omnibus viribus, etc. In hac vegetativa significatione credo et accipi animam, cum ea dicitur sanguis, aut in sanguine esse: et animam non esse comedendam, Gen. 9. et Levit. 17. Sic Psal. 124, Torrens pertransivit animam. Et Psalm. 105, In ferrum venit anima eius: pro ferrum intravit in corpus, aut vim vitalem semienecarunt catenae et captivitas. Quarto ponitur saepe pro ipsa vita: ut Gen. 8, Requiram animam de manu fratris. sic et Exodi 4. Et Matt. 2. Mortui sunt, qui quaerebant animam pueri. Iere. 36, Erit anima sua ipsi loco praedae. Sic 1 Sam. 26. Anima mea fuit preciosa in tuis oculis: id est, pepercisti mihi. Iohannis 10, Ponere animam pro ovibus. Et, Habeo potestatem ponendi et resumendi animam. Sic et Matt. 20, tametsi ibi quoque de rationali anima accipi queat. sic et in eo, Dabit animam suam redemptionem pro multis, Iohannis 13, Animam pro te ponam. Et 15, Dilectionem maiorem hac nemo habet, quam ut ponat animam suam pro amicis suis. Ionae 2, Aquae circumdederunt me usque ad animam: id est, extremum periculum vitae. Dare alicui suam animam in praedam, id est, conservationem vitae, quam pro suo lucro aut praeda habeat, quod nempe incolumis evasit. Iere. 20 et 45. Petere pro anima sua, Ester. 7 id est, supplicare pro vita sua. Anima alicuius pro alterius anima: id est, similem sortem aut mortem loco illius perpeti. Anima nostra pro vobis ad moriendum. Animam alicuius quaerere: pro insidiari vitae eius, ut dixi. Cum hac significatione cohaeret illa phrasis, Percutere animam, Gen. 33. Levit. 24. Deuteron. 22 et 27. id est, ita vulnerare, ut vitam adimas. Stare pro anima sua, Ester 8. id est, pugnare pro vita. Item, Abiicere animam: Iud. 9. Accipere animam in manum, significat extremum periculum adire, praesertim in bello: nam ibi vitam et mortem suam pugnans in manibus gestat. Iud. 9. Sic accipienda est etiam loquutio, Ire in anima sua, aut Cum animis suis attulerunt aquam. 2. Sam. 23. Causam praebere in animam alicuius. 1. Samuel. 22. In anima nostra attulimus panem. Thren. 5, Iud. 9 et 12. In animam suam loqui: id est, contra animam aut vitam suam. 1. Reg. 2, id est, in suam propriam perniciem, Nec erat qui requireret animam meam: id est, conaretur vitam meam a periculo liberare. Eripuisti animam meam a morte, Psalm. 56. Iere. 48. Psalm. 17. sic Psal. 33. Ut eruat animam ipsorum a morte, et vivificet eos in fame. Sic et 1. Reg. 1, fugere pro anima. 2. Reg. 7, circumdare aliquem pro anima: id est, quaerendo vitam eius. Sic et expectare animam alicuius, Psalm. 56. Accipere laqueum in animam, Proverb. 22. pro, sibimet exitium accersere. Huc referri possunt illae loquutiones, Amare et odisse animam suam: quae infra in Diligo, et in Regulis Universalibus exponentur. Sic et Invenire animam suo loco tractabitur. Quinto ponitur propotentiis animae, praesertim pro affectibus, appetitione, voluntate, ingenio, mente, aut animo. Exod. 23, Ne opprimas peregrinum. Vos nostis animam peregrini: id est, affectum. Gen. 23. Si est anima vestra, ut sepeliam mortuum: id est, sententia, sensus, voluntas. Gen. 22, Sichem filius meus, concupivit anima eius filiam vestram. Gen. 23. Si est anima vestra: id est, sententia. In hac significatione accipiunt alii illud, Dilige Deum ex tota anima: id est, ex omnibus affectibus. Deut. 4. Et ad ipsam mercedem elevat ipse animam suam: id est desiderium suum. Isa. 5, et Abacuc. 2, Dilatavit infernus animam suam. id est, cupiditatem. Sic Proverb. 23, Dominus animae: pro, cupiditatibus deditus, aut gulosus. Isaiae 56, Canes praefortis animae, nescientes saturari. Levare animam: pro, concupiscere. Qui non accepit, aut potius levavit animam suam in vanum: id est, vana et iniusta concupivit aut speravit. De qua phrasi in verbo Levare. Similia exempla Deut. 24, Ier. 22, et alibi passim, Non dabis me in animam hostium meorum, Psal. 27. pro, ad libitum eorum. Ezech. 16. Dabo te in animam odientium te. Psal. 105. Ut institueret principes eius in animam suam: id est, pro voto aut arbitrio suo. Animam suam non saturabunt, Ezech. 1. id est, cupiditatem non explebunt Ieremiae 15. Si starent Moyses et Samuel coram me, non esset anima mea ad populum istum. Sic Iohannis 10. Quousque suspendis animam nostram? id est, vota aut desideria nostra, qui cupimus aliquid certi de te cognoscere. Deuter. 23, Et comedes vuas iuxta animam tuam: id est pro desiderio tuo. Amara anima, et amarus animus, saepe pro acerbo, irato aut tristi animo ponitur. ut Iud. 18. 1. Sam. 1. Numer. 16. ponitur Viri anima amari: id est, concitati. et 1. Sam. 22. pro tristibus ponitur. Sic et 1. Sam. [23.] ac 2. Reg. 4, et Proverb. 3. De qua voce et phrasi supra dictum est in voce Amaritudinis. Adhaerere animam alicuius alicui, est toto pectore eum amare. ut Genes. 34, Adhaesit anima eius in Dina. 1. Sam. 18, Conglutinata est anima Ionathae cum David. Et contra, recedere animam alicuius ab alio: Ieremiae 6. Ezech. 23, id est, desinere amare eum. Sexto, pro corpore vivo, aut pro homine, sed potissimum ratione corporis. Huc pertinet phrasis illa, Affligere animam, Psalm. 38. Isaiae 58. Levit. 26 ac Deuteronom. 28, Dabit tibi Deus consumptionem oculorum, et tabescentiam animae. Anima pro victu, Isaia 58. Si protuleris famelico animam tuam, et animam afflictam saturaveris. Quandoque accipitur pro pignore, pro victu, ac eo unde vita sustentatur. Item pro homine vivo aut mortuo: ut cum Levit. 19 et 21 prohibetur, ne sacerdos semet contaminet super anima, id est, homine mortuo, aliquo suo cognato. Sic et Num. 5. 6 et 9, Immundus ab anima. Quidam vertit locum Act. 2. ex Psal. 16. citatum, Quoniam non derelinques animam meam in inferno, non derelinques cadaver meum in sepulchro: cum et verba ea, et totus contextus, et denique res ipsae repugnent. Nam negari non potest, animam non solere significare cadaver: et quod attinet ad locum Levitici, omnino ibi videtur significare homines mortuos. nam et mortuos adhuc solemus homines, parentes aut liberos vocare, per quandam vel synecdochem, vel catachresin: sicut ibi mox illud nephes אפש exponitur per patrem, matrem et fratrem: nec tamen quisquam sanus dixerit, istas voces pater, mater aut frater, idem valere quod cadaver. Sic et vox ἃδης significat Lucae proprie infernum: quod vel ex eo exemplo apparet, quod dicit divitem in inferno cruciatum esse, et inde invocasse patrem Abrahamum. Sic et Isaias capite 14, sepulchrum ab inferno separat. Contextus porro cum ista versione pugnat, quia Petrus ibi clare tribuit Christo cruciatus mortis, ex quibus tunc demum sit liberatus, cum est resuscitatus: ut descensus ad inferos et sensus illorum dolorum non recte tribui queat Christo ante passionem, quando quidem eos Petrus proxime ante resurrectionem ponit, eosque resurrectioni opponit, ita ut resuscitatio sit ea ipsa liberatio et eductio ex illis cruciatibus. Reclamat et in eo contextus, quod clare Petrus ibi duas diversas partes hominis Christi facit, ac de eis separatim pronunciat, dicens: Praevidens loquutus est de resurrectione Christi, quod neque anima eius relicta sit in inferno, nec caro eius viderit corruptionem. Ubi diserte separatim anima a corpore ponitur, et separatim etiam de utroque pronunciatur. Qua ergo tandem conscientia illa duo studio a Spiritu S. separata, a versore

-- 34 --

43/44 confunduntur? Nec valet hic id profugium, quod alterum hemistichium, aut etiam versus explicare soleat alterum. nam in talibus locis plerunque manente subiecto, variatur praedicatum: ut, Filius meus es tu, hodie genui te. Huc facit, quod caro in sepulchro mortua, non potuit sentire illos tam tristes cruciatus: ut sunt parturientis qui ibi per ὠδίνας significantur. Parum quoque honeste, aut etiam religiose corpus Christi vocatur cadaver, quod nunquam plane desertum fuit a divinitate. Porro quod etiam ipsa rei veritas ac doctrina Articuli descensus ad inferos, hanc sententiam non patiatur, satis ostendemus postea in voce Infernus, ubi aliquid de hac materia disseremus.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.