Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ANATHEMA. Distinguit Budaeus inter ἀνάθεμα et ἀνάθημα : quod posterius quidem tantum donarium divis dicatum: prius vero rem sacram, execrandam, devotam aut detestandam significet. Sed Chrysostomus pro eodem accipit, quem et nos sequemur, simpliciter de hac voce agentes. Monet alioqui multa Budaeus de hoc nomine utiliter, in secunda parte Annotationum super Pandect. et in Commentario Graecae linguae. Hieronymus quidem monet, hanc vocem aut rem ratione originis propriam Hebraeis esse, eosque eam pro extrema execratione aut detestatione habere. Sed nos moti etiam ipsa vocis etymologia, potius eam a Graeca significatione et communi omnium gentium more deducemus. Primum venit haec vox a superponendo, aut suspendendo, quod olim apud gentiles donaria templi in eminentiori aliquo loco de parietibus aut columnis suspendebantur, ut et hodie in Papatu fieri videmus. Fuit vero in omnibus gentib. recepta, illa sententia opinione, quod quicquid semel Deo dicatum ac consecratum esset, id amplius in humanos usus adhiberi nullo modo deberet aut liceret, sed esse quam longissime a reb. usibusque nostris seu prophanis removendum ac separandum, et ad sua phana aut loca sacra ac velut ad deos ipsos abigendum, sive communi separatione, sive etiam per mortem ipsam. Inde metaphora quaedam ducta est, ut qui summa quadam proscriptione olim damnabantur, etiam Anathemata dicerentur; quod perinde essent a communi vita et consortio

-- 31 --

37/38 hominum repellendi, et tollendi e vita, sicut aliae res aut homines diis devoti ad deos suos abigendi, quib. erant dicati aut consecrati, aut quorum etiam iusto iudicio seu iustitia ad poenam suppliciumque ob aliquod tetrum scelus debebantur. Ideoque quo illos facinorosos ac pollutos veluti ad deos ablegarent, proscribebant eos veteres, uti cuivis liceret ipsos interficere. Anathem a igitur est res aut persona Deo obligata aut addicta, sive quia ei ab hominibus est pietatis causa oblata, sive quia iustitia Dei tales ob singularia aliqua piacula veluti in suos carceres poenasque abripuit, comprobante et declarante id etiam hominum sententia, ut fit in excommunicationibus. Duplici enim de causa Deus vult aliquid habere vel tanquam gratum acceptumque, ac sibi oblatum: vel tanquam sibi exosum, suaeque irae ac castigationi subiectum ac debitum. ¶ Eadem est vis vocis הרם Herem, deletio, apud Hebraeos: ut pro rebus Deo ab hominibus dicatis, ideoque tantum ad sacrum usum exhibendis, et etiam contra pro execrandis ponatur, quia et illa sint veluti serva et mancipia poenae ac irae Dei, ut habetur Levit. 24; Num. 18, Deut. 7. 13, ubi inquit: Abominaberis illud, quia anathema est. loquens de idolis. Sic et Iehosuae 6. 7. 10, et 1. Samuelis 15, et alias saepius, Septuaginta Herem plerunque per vocem Anathema verterunt. In novo Testamento haec vox ferme in malam partem accipitur, pro re execranda, detestanda, et irae Dei poenisque addicta et devota: ut Paulus cupit anathema esse pro fratribus Iudaeis, Rom. 9. id est, res damnata et perdenda. Quo modo ac sensu Moyses quoque petit se deleri ex libro viventium, Exodi 32: id est, tolli ex numero salvandorum, ut modo populo illud tantum scelus condonetur. Sic Paulus Gal. 1, et 1. Corinth. ultimo, falsos doctores iubet esse, aut pronunciat anathemata. Sic et Petrus negans Christum, dicitur semet anathematizasse, Marci 14. Et illi 40. Actor. 23 dicuntur se anathematizasse, id est, omnibus sese diris devovisse, sibique summam perniciem imprecatos esse; si ita se res haberet, aut si comederent, antequam Paulum interficerent. 1 Corinth. 12 dicitur, Nemo spiritu loquens dicit Dominum IESUM anathema: id est, odio habet, aut detestatur Christum. De anathemate Maranatha, vide in Maranatha. Vicinae sunt illae duae voces περικάθαρμα et περίψημα , purgamentum et iuramentum, 1. Corinth. 4. ubi Paulus dicit, se aliosque synceros doctores pro extremis piaculis, quibus orbis terrarum polluatur, haberi. Cum enim mundus ex mandato Dei seductores pro anathematibus habere deberet, invertit id Dei mandatum, ac veros doctores pro extreme execrandis et tollendis anathematibus habet. Concludit enim ibi Apostolus hanc suae tristissimae sortis descriptionem grandi epiphonemate, veluti si diceret: In summa, quid multis opus est? tam tristis et misera est nostra sors, tam etiam omnibus sumus odio ac execrationi, ut omnes sentiant, nos esse veluti communes quasdam pestes ac piacula mundi: qui si diris exemplis tolleremur, orbis terrarum esset melius habiturus. Saepe (inquit Hesiodus) unus homo est causa mali toti civitati. Sic igitur olim senserunt, quod ob alicuius unius hominis grande scelus impunitum, tot regiones punirentur gravissimis cladibus, ut etiam revera accidit, sicut Scriptura de peccatis Manassae pronunciat. Quare, tales putaverunt quamprimum esse tollendos, quo ira Dei averteretur. Sic erat Achan in Iosua, sic Ionas in navi. Saepe etiam innocentes homines in magnis publicisque calamitatibus ab sumebant, in eosque sua scelera et poenas, ut ipsi somniabant, congerebant, ac diis manib, devovebant et mactabant. Tales farme fuerunt duo Decii et Curtius, quorum apud Livium fit mentio.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.