Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

AMEN, Hebraea vox, videtur proprie esse adverbium affirmandi, sumptum ab אמן aman fidelis, verax fuit. Putant vero aliqui esse vocem origine sua imperativi modi Niphal, ubi sic scribitur האמן Heamen, et ה h literam, aut potius tenuem spiritum, initio propter multum usum in pronunciando evanuisse. Christus ea, et quidem repetita, saepe utitur, pro certa asseveratione, ferme iuramenti loco: ac significat ei idem quod Vere ac certe. Sic et Paulus 1. Corinth. 1, videtur eam accipere, cum dicit: Promissiones Dei esse Nae et Amen: id est, certas, veras et ratas: posito adverbio pro nomine adiectivo. Sic et Apocalypsis 3, Amen testis fidelis, accipitur. Item Isaiae 65. Benedicet se in Deo Amen, Iurabit in Deo Amen: id est, in vero ac veraci, seu nequaquam fallente Deo. Additur alioqui admodum crebro in fine precationum, non solum in communi usu omnium Ecclesiarum omni tempore, sed etiam in Sacris literis: ubi quoque, ut dicatur haec vocula in finem precum, nonnunquam praecipitur: ut Deut. 27, Nehem. 8. 3. Esdrae 9, Hiere. 11. Num. 5, Psal. 41 72, 89, 106: in quibus locis aliquoties etiam duplicata ponitur. ¶ Quaestio autem est, quid tandem haec vocula in fine precationis significet. Septuaginta aliquoties verterunt per FIAT, quo plerique scriptores inclinant, quasi sit optantis aut imprecantis Adverbium. Mihi sane, salvo aliorum honore, Hieronymi sententia maxime probatur, cuius haec sunt verba super Matth. Amen signaculum est Orationis Dominicae, quod Aquila, interpretatur Fideliter: nos possumus dicere, Vere. Causa autem, cur hanc significationem maxime probem, est. Primum quia in eo sensu Christus hac vocula utitur, ut supra dixi. Secundo, quia natura fidei ac verae precationis ea est, ut in fine precationis addatur non amplius votum, sed certa cordis asseveratio, aut assensus, quod Deus te exaudiverit, tuaque petitio suum effectum apud Deum sit consecuta, iuxta illud Marci 9. ubi iubemur credere, quod omnia quae petimus, simus certo accepturi: sic demum petitiones fore ratas. Nam omne votum aut desiderium habet aliquo modo admixtam dubitationem: sed in conclusione precum omnino debet abesse omnis dubitatio, et regnare certa fiducia, quod Deus te exaudierit, tibique indubitanter id quod petiisti continget. Sive igitur usum huius voculae in verbis Christi, sive fidei aut precationis naturam, addo et ipsam eius radicem seu primariam originem אמן Aman et Neemen spectes, omnino significat certitudinem, indubitatam assertionem: seu est adverbium affirmandi, et nequaquam optandi aut imprecandi, ut multi male opinantur. Nec tamen male eam in aliquibus locis veteris Testamenti interpretaberis pro voto. ut 1. Reg. 1 ubi ad promissionem Davidis de successione Salomonis, dicit mater Barsabea, Amen. Sic dicat Iehova Deus Domini mei. Sic Ierem. 11. et 28.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.