Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

AMARUS, et Amaritudo, voces primum per metaphoram significant animum acerbum, iratum et crudelem. Sic Dominus minatur Iudaeis Hab. 1 quod sit excitaturus contra eos Chaldaeos, gentem amaram. Iudicum 18 Ne forte irruant in vos viri amaro animo: id est, tum tristes, tum crudeles. ex magno moerore enim saepe ira et crudelitas sequitur. Sic 2. Sam. 17 dicuntur profugi et exulantes cum Davide, esse viri amaro animo, sicut ursus orbatus catulis: id est, tum tristes, tum irati ac crudeles, et denique ex desperatione audaces. Ideoque dissuader Chusai, ne temere confligatur cum tam desperatis. Eadem figura non raro pro tristi ac moesto ponitur. ut Exodi 1. Israelitis fuit vita amara ob gravitatem oneris: id est, molesta insuavis ac tristis. 2. Regum 4 dicit Helisaeus ad famulum, de muliere orbata filio: Sine eam, quia anima eius est amara ei. Sic Anna dicitur fuisse amaro animo, 1. Sam. 1. Et milites Davidis, 1. Sam. 30. Proverb. 31. Ezech. 3 Et abii amarus in ira spiritus mei: pro, tristis simul et iratus. Ruth 1. Amaritudine affecit me Omnipotens. Iob 21 Amaricavit animam meam. Sic et Thren. 3. Satiavit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio. Sic fletus et planctus amaritudinum, Iere. 6 et 31 pro tristissimo et acerbissimo. Sic et Petrus dicitur flevisse amare, Matth. 26. Ezech. 27. Et plangent super te in amaritudine animae: id est, tristi animo. Eadem significatione uxores Esau dicuntur fuisse amaritudo animi Isaaco et Rebeccae: pro, perpetuo eos cruciantes. 2 Regum 14 Vidit Dominus afflictionem Iudae amaram valde. Amaritudines aliquando vocantur res dolore ac moerore afficientes, et alterum ad iram provocantes. Sic dicit Iob 13, Scribis contra me amaritudines: id est, crimina contristantia et irritantia, aut etiam acerba decreta, seu crudeliter me punis et flagellas. Sic et Oseas capite 12 inquit: Irritavit Deum amaritudinibus: pro, gravissimis peccatis. Sic Proverb. 5. ultima adulterae dicuntur esse acerba instar absynthii, et acuta ut gladius anceps: id est, valde molesta et noxia. Aquae amarae, Num. 15 vocatur illa aqua consecrata, et ad hoc parata, ut exploret innocentiam uxoris: sive ob causam efficientem, quod vir irritatus amara suspicione adulterii, volebat sic explorari uxorem: sive ab effectu, quod sontem mulierem amarissime cruciabant, ac excarnificabant. Amarum non raro diciturid, quod est noxium, ut supra diximus de ultimis aut exitu adulterii. Et Ier. 2 dicitur, Scies quod malum et amarum sit, reliquisse te Deum. In hoc sensu vetantur viri esse amari erga uxores, Coloss. 3, Sic et Iacob 3, zelus amarus, pro hostili ponitur. Amaritudo amarissima, Isaiae 38 ponitur pro dolore animi acerbissimo. Amaritudo, absynthium, et fel, aliquando etiam pro impietate, et veluti quadam hostilitate erga Deum et homines ponitur. Sic os impiorum dicitur plenum maledicentia et amaritudine, Psal. 12, et Rom. 13. Sic Deut. 29 dicitur, Ne forte sit in vobis radix germinans fel et absynthium: id est, impia doctrina, quae et Deo est acerba, et hominibus perniciosa. Similis phrasis est Hebraeorum 12, et Actor. 8. Nam in felle amaritudinis et colligatione iniustitiae video te positum esse: dicit Petrus ad Simonem Magum. Ad Hebraeos sane videtur haec similitudo aut metaphora integre exponi, quod amaritudo ab effectu dicatur. inquit enim: Caventes ne radix amarulentiae sursum crescens turbet, et per eam inquinentur multi. Sicut enim amara ac venenata quaepiam herba ex terra crescit, et molestos fructus aut sapores hominibus praebet: sic et impia opinio aut doctrina ex corde crescit, et per os sese expromit in multorum perniciem, et Dei ipsius contumeliam. Eadem igitur ratione ac significatione utitur Scriptura metaphora Absynthii et Fellis, qua Amaritudinis. Possettamen aliqua diversitas alicubi animadverti. ut quod Iere. 9. et 23 minatur Deus, se pasturum populum suum absynthio: id est, gravissimis poenis afflictionum. In absynthium mutare iudicium, Amos 5. et fructum iustitiae mutare in Absynthium, Amos 6, significat tum politicam iustitiam ac iudicium, tum et Ecclesiasticam, commutare in summam et hominibus perniciosam iniustitiam. Sic et Isaias cap. 5 inquit: Vae vobis, qui mutatis dulce in amarum, et amarum in dulce: id est, qui veram quidem doctrinam damnatis, falsam autem laudatis ac defenditis. Apocalypsis 10, dicitur liber a Ioanne devoratus, in ore quidem ei fuisse dulcis, sed in ventre amarus: quo significatur, gustum gratiae ac Christi sua quidem natura dulcem esse, sed postea habere comitem nimis acerbam crucem. Vide de hac voce aut phrasi in voce FEL.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.