Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ALIENUM proprie quiddam externum significat, ut Genesis quadragesimosecundo: Loquutus est ad eos tanquam alienos, sed per metonymiam quandam saepe significat impium. Omnes enim exteri erant Ethnici impii, et sicut Paulus dicit alieni a promissionibus Dei. Sic et verbum Alienari, Isaiae primo: Dereliquerunt Deum, irasci fecerunt sanctum Israelis, alienaverunt se retrorsum. Tametsi etiam citra figuram possis intelligere, alienari impios: pro, deficere a Deo, discedere ab eo, desinere esse eius cultores. Sicut et Latini, Alienare pro Vendere utuntur: et Alienari ab aliquo, pro, desinere ei esse amicum. Sic et Psalmo quinquagisimooctavo: Alienati sunt peccatores ab utero. Isaiae vigesimoquinto, Palatium alienorum evertat. et vigesimooctavo:

-- 27 --

29/30 Sicut aestas insiti tumultum alienorum humiliabis. Ezechiel hanc figuram integra oratione exponit, cum dicit, Iudaeos esse ex ethnicis gentilib. procreatos: volens ostendere, eos etiam perinde impios. capite decimosexto. Ponitur et pro hostibus, Esaiae primo: Alieni comederunt terram vestram. et Psalmo quinquagesimo quarto, Alieni surrexerunt contra me. Ratio significationis eadem est, quae, cur Latinis vox Hostis, quod olim tantum peregrinum significavit, nunc publicum inimicum notat: nempe, quia exteri sunt plerunque inimici. Ignis alienus, Levit. decimonono, pro prophano ponitur: quia tantum domestico aut sacro, quod in altari conservabatur, uti debebant in sacrificio et suffitu. Filii alieni, alias pro exteris, alias etiam pro impiis: Isaiae secundo, et Psalmo decimooctavo. Alienum se ostendere alicui, Genesis quadragesimosecundo, pro, simulare se ei ignotum et inimicum sicut et Latini Alieno animo dicunt. Alienum significat etiam prophanum, sicut modo dixi. ut Exodi decimo, Alienum suffitum, alienus ignis. Alienum reddere locum sanctum, Ieremiae decimonono. Sic et Isaiae secundo, Et in scientiis alienis fuerunt contenti. Eodem modo et Levit. vigesimo secundo, vir alienus, pro laico, non de tribu sacerdotali. Filia sacerdotis cum fuerit viro alieno, id est, non Leviticae tribus.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.