Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ADIAPHORON Graece, Latine indifferens seu res media dicitur. Vox vero haec in sacris literis non reperitur, cum de ipsa re plurimus sermo fiat. Vocatur autem sic in Ecclesia, quicquid per sese nec probatum nec improbatum, vetitum aut mandatum est a Deo, praesertim vero in religione: ut, certum tempus constituere rebus sacris agendis, vestitus, musica, pulsus, lectiones, ordo partium ac caeremoniarum in concionibus et sacramentis administrandis, in coniungendis novis nuptis, et similibus: in quibus tamen omnibus rebus utilis aliquis delectus adhiberi potest ac debet; habita ratione hominum, temporum et personarum, aliarumque circumstantiarum. In hisce enim rebus habet Ecclesia suam quandam libertatem ordinandi, instituendi, ac mutandi. Verum nihilominus ea libertas est ad hasce conditiones legesque astricta, quas Paulus hac Regula 1. Corinth. 14 complectitur: Omnia fiant decenter, ordine, et ad aedificationem. De hisce iudicare possunt non difficulter spirituales, et dono intelligentiae praediti homines, quae nam pro temporum, locorum ac hominum ratione magis ad ordinem, ad decentiam, et aedificationem pro sint. Exposui alioqui totam naturam verorum et falsorum Adiaphororum pro prio scripto Latina et Vulgari lingua edito: unde res plenius cognosci potest. Solet vero etiam haec Regula de hoc Articulo tradi: Vera Adiaphora desinere esse Adiaphora, cum eis hae conditiones, ac veluti venena admiscentur: coactio, opinio cultus ac necessitatis, confessio, scandalum quodcunque; aditus et occasio ad abusus aut idololatrias, seu quaecunque veritatis damna: aut cum quoquo modo veritati ac aedificationi obsunt, ut apud Pontificios ipsa

-- 24 --

23/24 copia caeremoniarum aut τῶν παρέργων , posset veram pietatem religionemque obscurare, aut extinguere, etiamsi illae per sese nihil penitus mali praeterea continerent. Quidam falso tribuunt Adiaphoris, quod liceat in eis magistratui quicquid velit statuere ac praecipere, etiamsi sit alienus a vera religione, ut hisce temporibus Monarchis: et quod Ecclesia ei teneatur obedire. item quod pia salutariaque Adiaphora in gratiam hominum recte mutari queant: et denique, quod in institutione ac mutatione caeremoniarum possit externa pax seu ventris aedificatio apud persequutores quaeri. Qui perniciosissimus error copiose a me in Adiaphoricis scriptis est refutatus. Valet hic etiam plurimum Medica illa et politica Regula: Omnis mutatio periculosa. Non enim facile fit mutatio rituum sine scandalo apud imbecillos, et specie levitatis aut ambitionis apud prudentiores. Non esse necessariam, aut etiam possibilem conformitatem omnium caeremoniarum in diversis Ecclesiis ac regionibus, satis D. Augustinus ad Ianuarium, et Gregorius ad minorem Augustinum testantur. Sunt vero etiam in communi vita plurima Adiaphora, ubi Deus nobis nostro arbitrio agere, exclusa tamen petulantia et temeritate, permittit. Quin et philosophi de quibusdam mediis rebus disserverunt. Nam etiam in communibus rebus vult Deus nos aliquem rerum delectum habere, et non ut bruta aut mente captos agere. Sicut Paulus nos iubet ambulare ut sapientes, et abstinere ab omni specie quoque mali. et denique Dominus dicit, nos reddituros rationem de omni verbo ocioso.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.