Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ADMIRATIO, sive Admirari, quo ad propriam significationem, nota vox est. Plerumque sane dicitur de iis quae vel grandia, vel inusitata sunt: et praesertim quorum causas non penitus pervidere possumus. Aliquando tamen simpliciter valde probare ac laudare aliquid significat. Sic legitur Christus admiratus esse fidem Centurionis, et aliorum aliquorum. Aliquando contra, improbationem significat. Sic miratus est Christus Marc. 6, ob incredulitatem quorundam. Admirantur saepe pii opera Dei, ea celebrantes et laudantes. Sic Matth. 9, Turbae mirantur opus Dei in sanatione paralytici, et laudant. Contra etiam increduli mirari dicuntur. Ioan. 3. Ne mireris quod dixi, Oportere vos denuo nasci. Sic Ioan. 7 mirabantur Iudaei, quod Christus nosset literas, quas non didicerat: Et ibidem Christus inquit: Unum opus feci, et omnes miramini. Sic Mar. 15, Pilatus miratus, si Christus mortuus esset, ac non credens, interrogat Centurionem. Saepe quoque per admirationem ac stuporem horrendi ac tristes casus, praesertim autem gravissimae et plane inopinatae clades denotantur, potissimum in veteri Testamento. Ierem, 41. Et erit Babel in acervos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator: id est, omnes mirabuntur et stupebunt de tam horrenda potentissimae urbis devastatione. Sic Ierem. 42 et 44. Eteritis in iusiurandum, et in stuporem, et in maledictionem. Aliquando etiam quasi dementiam quandam, caecitatemque cum impietate coniunctam declarat: sicut attoniti carent omni sensu ac intellectu. Esaiae 29 Obstupescite haec, et miramini, excaecati sunt, etc. Sic Hab. 1. Aspicite haec, et miramini contemptores, quoniam opus ego operor in diebus vestris. Quod dictum etiam Actor 13. repetitur. Aliquando denique indicat admirationem aut stuporem ex nimio metu ortum. sicut Psal. 48 inquit: Quoniam ecce reges congregati sunt, transierunt simul: ipsi viderunt, sic admirati sunt, conterriti sunt, et in praeceps abacti, id est, divinis terroribus ac poenis sunt ab obsidione Ierosolyma et infestatione Iudaeae abacti et fugati.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.