Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

AURORA, notae significationis vox est: sed tamen sunt quaedam Scripturae loca, ubi haec vox nonnihil explicatione indiget. Ioelis 2. sumitur similitudo ab aurora, ad declarandam magnitudinem et subitum adventum exercitus Babyloniorum, hisce verbis: Veluti aurora expansa super montes, populus multus et fortis, similis illi non fuit. Quae similitudo perspicua est: quia sicut aurora et subito, et omnia contegit, et montibus ac cacuminibus insidere videtur, sic et exercitus ille. Vicina huic loquutio est Psal. 139. Si assumam alas aurorae, et considam in novissimo maris. Alludit ad celerrimam radiorum solis excursionem, qui momento ab Oriente ad Occidentem perveniunt, perinde ac si aurora celerrimas alas haberet. Non esse aut fore alicui auroram: pro, non perventurum eum esse ad cognitionem veritatis, aut etiam ad liberationem: Isaiae 8. Ad legem et testimonium. Si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis aurora. In aurora, id est, statim initio: Hoseae 10. In aurora exterminando exterminatus est rex Israel: pro, statim in principio regni Oseae, filii Ela. Palpebrae aurorae: pro igneae, scitillantes. Iob 41, Oculi Beemot sunt ut palpebrae aurorae. Ascensus aut ortus aurorae, pro, quam primum incipit aurora oriri. Nehemiae 4, Faciamus opus ab ascensu aurorae usque ad exitum stellarum: id est, a summo mane usque ad extremum vesperum, cum obcurato lumine solis stellae cernuntur. Psal. 110, est obscurus admodum locus, ubi inter alia est vox Aurorae, qui accurata explicatione indigeret: sed a me breviter hoc loco tantum attingetur. Vertunt autem eum alii aliter: mihi maxime arridet Lutheri versio, Populus tuus voluntaria (scilicet offeret) in die victoriae tuae, in ornatu sancto. Ex utero aurorae, sicut ros iuventus tua: subintellige, tibi nascetur. Agitur omnino hic de subditis Meschiae, quo tempore et quomodo sint nascituri, et quam prompte et ornare ei servituri: non de eius divinitate, de qua supra mox initio dixerat. Sensus ergo est, quod post victoriam Meschiae nascetur ipsi nova iuventus aut populus, sicut ipse dicit: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me Docet quoque, quomodo nascetur: nempe mirabiliter, ut nemo cernat unde veniat: sicut ortus roris non perinde cernitur ut pluviae, cuius veluti mater nubes est omnibus conspicua. Denique quod is populus sponte aut voluntatie sacrificabit, idque ornatus ac mundatus sanguine Christi: sicut antea Sacerdotes offerebant in vestitu sancto, ac divinitus ordinato. Porro quod attinet ad copiosam et mirabilem nativitatem novae iuventutis, aut populi Meschiae: saepe miratur Scriptura, quod tam subito et tanta multitudo mirabiliter et sine conspicuo ortu nascetur. Quam admirabilem novi populi nativitate Isaias saepe celebrat, ut cap. 54. Exulta sterilis, quae non paris: prorumpe in laudem, et iubila, quae non parturis: quoniam plures sunt filii desolatae, qui filii maritatae, dicit Dominus, etc. vide sequentia. De hac puericia aut iuventute vaticinatur Ps. 22. Et annumerabunt iustitiam eius populo nato, quem facit. Et Psal. 102. Populus qui creabitur, laudabit Iehovam. Item Oseas cap. 6 beneficium vestri est ut nubes matutina, et quasi ros mane cadens et abiens, Item Mich. cap. 1. Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum, velut ros a Iehova, sicut guttae super herbam. Licet autem non possint pro ferri plura exempla, ubi vox Hebraea ילדות Ialdut puericia, significet pueros ipsos, sed tantum aetatem uniuscuiusque: tamen videmus istas voces, Iuventus aut Puericia in Latino sermone facile utrique tribui, et aetati unius, et ipsi coetui eius aetatis. Praeterea Hebraeis valde usitatum est, ut abstractum pro concreto, et eius subiecto ponant: ut senecta pro sene homine, aut senibus. Sic igitur et Iuventus aut puericia, pro pueris aut iuvenibus accipitur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.