Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Magister sagittarum, Genes. 49, id est, peritus sagittandi. Sagitta aliquando poenas ac calamitates a Deo inflictas denotat. Iob. 6, Sagittae omnipotentis apud me sunt: id est, poenae. Sic Iob. 34, Doloris plena est sagitta mea sine praevaricatione: pro, gravissime, idque praeter meritum affligor. Sagitta etiam plagam denotat. Sic Psalmus 38, Sagittae tuae descenderunt in me. Psal. 64, Iaculatus est Deus sagittam in eos subito: id est, repente eos perdidit. Sic Sagitta famis mala, Ezech. 5. Inebriare sagittas sanguine, est aliquos sagittis conficere et consauciare. Deuteron. 32, Inebriabo sagittas meas sanguine occisorum. Sagitta volans, est quodvis malum graviter laedens: ut et supra dixi. Non timebis a sagitta quae volaverit per diem: Psal. 91. id est, a subito aliquo malo. Sagittae Dei aliquando fulmina vocantur, ut et vulgari sermone Italorum. Hab. 3, Ad lucem sagittarum tuarum ambulabunt. Mox idem dicit aliis verbis, Ad splendorem fulgoris hastae tuae. Psalm. 18, Et misit sagittas suas, et fregit eos. Sagittarii iaculabuntur eum, Genes. 49: id est, multos habiturus est inimicos.

|