Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Disputatur varie a scriptoribus de aquis supercaelestibus Gen. 1. Sed quod Aquae supra caelos, Gen. 1, in opere secundae diei, sint illae ipsae quae a physicis in media aeris regione ponuntur, et non aliquae aliae supra aetheream regionem, aut supra omnes orbes caelestes, sequentibus rationibus probatur. I. Quia Rakia, expansio aut firmamentum, supra quod aquae esse dicuntur, ibi etiam infimam regionem aeris notat, sicut et caelum saepe. Ideo in opere diei quintae dicit aves volare in facie Rakie, expansionis aut firmamenti: id est, in infima regione aeris. Quam significationem multis testimoniis probare possem, inter quae illud ad hunc locum alludens in primis illustre est, Iob 37: Num tu cum eo extendisti, aut expandisti (nam illud ipsum verbum Hebraeum Rakie ibi est) aerem, qui tam firmus est ut speculum fusum? Quod indicat istam Rakiam, expansionem aut extensionem de qua hic agitur, proprie aerem ipsum esse, super quem passim Scriptura collocat aquas. Nam vocem Sechiakim, ibi positam, aerem significare, ex eo manifestum est, quia Scriptura subinde dicit Nubes שחקים Sechiakim, id est nubes in aere existentes. Saepe etiam eadem vox versa est per nubes, ut Lutherus ibi vertit. Est vero in nubibus aqua. Quare explicante istum locum Iobo, ista expansio, extensio aut firmamentum, vel maxime de ista infima aeris diffusione accipi debet, super quam aquae superiores recte collocantur. Sed vulgo falso ac sine omni ratione existimant; firmamentum esse tantum supremum mobile, aut octavam sphaeram: sicque hanc vocem a Moyse accipi. unde illis etiam huius erroris occasio, de aquis supra omnes caelos, oritur. II. Quia secunda die, ubi de istis superioribus aquis agitur, non exornat Deus supremam regionem caeli, supra quam isti somniant aquas collocari (quod demum in quarta fit, ubi fabricat ei luminaria et stellas) sed hanc infimam, quam (ut Isaias et Psalmus testantur) veluti telam, cortinam et tabernaculum nobis hominibus ad habitandum extendit. Nos enim hic in terra habitantes, istam aeris expansionem veluti domicilium quoddam supra et circa nos habemus. III. Quia Psal. 104, praedicans admirabile opus creationis, et veluti integrum primum Geneseos caput percurrens, mox postquam de expansione caeli dixit, addit de aquis in sublimi positis, easque cum nubibus et ventis coniunctim positas veluti pro fundamento aut pavimento domicilii Dei ponit, ut omnino appareat, aquas caelestes, nubes et ventos eodem loco positas esse. Verba Psalmi haec sunt: Qui operit se lumine veluti instrumento, qui extendit caelum veluti cortinam;

-- 38 --

51/52 qui contignat in aquis domicilia sua, qui ponit nubes currum suum, qui ambulat super alas venti. Quibus verbis veluti pavimentum, solum aut aream Dei, Psalmus in media regione aeris collocat, ubi ista tria reperiuntur. IIII. Quia Moses tantum duplices aquas novit, videlicet quae sunt supra caelum, et infra. Essent autem triplices, si aliae essent supra omnes caelos, aliae in terra, aliae denique in media aeris regione. V. Quia tempore diluvii dicuntur esse ruptae cataractae caeli, nempe quae et nunc dicuntur rupturae nubium: quae sane ex media regione aeris, non ex summo aut crystallino caelo venerunt. Fatentur etiam ii qui tuentur illas crystallinas aquas, eas ad diluvium non esse idoneas: quia sint longe purissime, simplicissimae, et veluti liquidus quidam aer. VI. Quia Deus nobis quotidie adhuc suum aqueum thesaurum ex media regione aeris communicat, non ex caelo crystallino. Illic ergo sunt istae superiores aquae. VII. Quia id agit Moses, ut nobis describat creationem rerum visibilium, quibus uti ac frui quotidie cogimur: non eorum quae nobis et occulta et inutilia sunt. ideo etiam nihil de angelorum caelestium, paradisi aut inferni creatione scribit, imo nec de lapsu quidem angelorum: quae nobis minus necessaria, aut etiam possibilia scitu sunt. Quae ergo esset ista imprudentia Mosis, si omissis istis utilissimis et miraculosissimis aquis mediae regionis, illas ignotas ac inutiles crystallinas, super omnes sphaeras existentes, describeret? VIII. Quia cum Deus siccitatem minatur, praedicit se daturum caelum ferreum et aeneum, item caelum clausum, loquens (quod nemo dubitat, et Lutherus ac Ambrosius asserunt) de infima regione aeris. Igitur aquae caelestes, quas ista caelestia claustra a nobis arcent, sunt proxime supra infimam aeris regionem, quae veluti ferreum et clausum obduratumque quoddam fundum aut contignatio, non patitur eas ad nos defluere aut pluere, donec Dominus istam conclusionem clementer aperit. Sic enim ipsemet Spiritus sanctus istas res pingit Deut. 11. 1. Reg. 8, 2. Par. 6. 7, Luc. 4. IX. Quia non sine causa diligenter Moses dicit de separatione, et veluti subiecto fulcro aut firmamento aquarum quae sunt supra nos. Nam experientia diluvii, et etiam quotidiana, docet, nobis, totique terrae, et omnibus in ea existentibus, periculum esse ab aquis, quae in aëre miraculose suspensae sunt, et veluti in ut re conclusae, ut Iob loquitur: non ab illis quae alicubi extra totam aetheream regionem, atque adeo plane extra totum mundum sunt. Hac igitur descriptione voluit ille nos monere de providentia Dei, tum in communicandis istis caelestibus aquis, tum et in cohibendis, ne uno impetu effusae nos obruerent: eoque interstitium esse divinitus fabricatum. X. Quia Deus omnia ad usum hominis condidit, et nihil plane frustra. Quis autem tandem usus homini est aquarum, extra omnes caelos, ac extra totum mundum existentium, praesertim cum illas aquas, affirment isti diversissimae a nostris naturae esse? Nullae ergo ibi aquae sunt. XI. Quia quid faceret elementaris materia extra omnes caelos? Experientia videmus, elementa ita esse sibi invicem associata, ut quam maxime huic toti mundo convenit, utque sese invicem ferre, et in se invicem facilime mutari possint. Terra plurimum habet affinitatis cum aqua: illa porro cum aere: qui cum igne, et ignis cum aethere. Quod si hunc situm ac ordinem rerum mutare velles, perderent sese invicem, non foverent, elementares partes. XII. Quia et illi ipsi qui tuentur sententiam de aquis extra omnes caelos, fatentur, hanc sententiam de aquis in media regione aeris, esse multo probabiliorem, et rerum naturae concinniorem, quam alteram de aquis supra ac extra omnes caelos: sed queruntur, se solummodo voce Firmamenti in aliam sententiam rapi: cuius significationem revera (uti supra ostendimus) non intelligunt. XIII. Quia Moses in creatione proprie tantum tria nominat, Caelum, terram, et aquam. Necesse igitur est, eum aerem et ignem sub caeli nomine notare, atque ita recte super hoc primum aereum caelum aquas collocat. Loquitur enim ille communi more, ac opinione hominum sui temporis: non ut Astronomus, subtilius atque ociosius elementa et orbes aethereos recensens. Vulgo enim, quicquid iam supra hominum caput est, in partem caeli deputatur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.