Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

AQUAM, pro elemento humido ac frigido accipi notum est. Natare fecit aquas super faciem eorum, Deut, 13. pro, submersit eos. Aqua refrigerii, Psal. 23. pro refrigerantibus aquis. Dicuntur autem duplices Aquae esset aliae in caelo, aliae in terra, ut Genes. 1. habetur. Illas in caelo, quidam volunt idem esse quod nubes ex vaporibus terrae constantes, quae in pluviam resolvuntur. Figurate porro plures habet vox haec significationes: accipitur enim tum in bonam, tum in malam partem. Comparatur ipse etiam Christus cum aquis in deserto, aut locis aridis et aestu ardentibus, Isaiae 32. Eritque vir ut rivi aquarum in deserto: id est, tam gratus et salutaris. Aquae viventis fons ipsemet Deus vocatur Ieremiae 2. et 7. de quo infra in voce VIVUS. Aqua significat etiam beneficia Christi: id est, veram doctrinam, Spiritum sanctum, et iustificationem. Isai. 55, Omnes sitientes venite ad aquas. Zach. 14, In diebus illis exibunt de Ierusalem aquae vivae: id est, doctrina caelestis. Ioan. 4 et 7. pollicetur Dominus Aquam vivam, omnia sua beneficia intelligens: licet id Evangelista cap. 7. potissimum de dono Spiritus sancti interpretetur. Ex hac metaphora dicit Dominus in Ioele, se effusurum de Spiritu suo super omnem carnem: donum spiritus, pluviae aquisque comparans. Ezech. 36 est plenior metaphora aut similitudo, cum inquit: Effundam super vos aquas mundas, et mundabimini. Deinde ponuntur Aquae pro adversitatibus

-- 37 --

49/50 et calamitatibus, magnisque periculis: ut Psal. 18, Et assumpsit me ex aquis multis. et Psalm. 69, Servame Domine, quoniam aquae venerunt usque ad animam meam: Veni in profundo aquarum, et fluctus operuit me. Sic et Isa. 28. quae metaphora saepius in eo et Psalmis repetitur. Psal. 23, In diluvio aquarum multarum. Psal. 66, Transivimus per ignem et aquam. Isa. 43 omnino in multo usu est, in sententiis praeclaris.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.