Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

VANUS, proprie etiam Latinis idem significat quoddam Vacuus. Quae autem vacua sunt iis bonis rebus quae inesse debebant, ea quasi inutilia, falsa et mendacia sunt. Huius nominis Hebraismi sunt magna ex parte expositi in verbo Evacuo, et Inanis. Dicam nihilominus et hic quaedam. Primum Vanus per metaphoram dicitur homo stultus, et mente carens. Proverb. 12. Qui colit terram suam, saturatur pane: qui autem sectatur vanos, caret corde, aut vecors est. id est, homines stultos, mali sibi suisque de rebus necessariis prospicientes. Iob [?: ] , Vir vanus aut vacuus donatur intellectu. Psalm. 49, et 1 Corinth. 3. Novit Dominus cogitationes hominum, quia vanae sunt. id est, stultae, et sine omni vero fructa susceptae. Secundo vanum dicitur, omne id quod cum aliquam speciem habeat rei, tamen vera ac solida bonitate caret. Sic toties inculcat Salomon in suo Ecclesiaste, omnia esse vanitatem vanitatum. id est, summam vanitatem, aut vanissima, nihilque stabilis aut [?: -mi ] boni habentia. Sic Heva filium vocat Habel, quod Hebraice vanitatem significat, eo quod homo sit [?: -us ] imagine ac favore Dei, aliisque veris bonis, quibus eum Deus initio repleverat in creatione. [?: Sper- ] rat quidem illa misera matercula, se genito Cano peperisse illud benedictum semen, quod debebat opera Satanae ac maledictionem destruere: sed nunc experientia comperit, se meram vanitatem, seu homines corruptissimos procreare, quod isto nomine dolens ac [?: ] mens confitetur. Sic et idololatriae possunt videri dici vanitas. Tertio, Vanus et Vanitas etiam Latinis mendacem et impostorem, ac imposturam significat Psal. 12, Vanitatem loquuntur quisque cum proximo suo labio adulationum ex corde et corde loquuntur. Psalmo. 4, Filii viri usqueque gloriam meam in ignominiam. et diligitis vanitatem, ac quaeritis mendacium? Coniungit in duobus hemistichiis vanitatem ac mendacium, tanquam synonyma. posset tamen utrunque horam exponi de idololatria. Videtur enim hinc Paulus sumpsisse suam concionem Rom. 1, quod homines gloriam Dei mutaverint in mendacium. Vana est salus hominis, Psalm. 108. id est, mendax. Sic alibi dicit, equum esse fallacem ad salutem. Pollicetur quidem externa specie magnum quid, sed reipsa minime praestat. [?: ment--- ] igitur et mendax est. Significat igitur Vanitas, mendacia ac imposturas, omni veritate ac bonitate [?: c- ] tes, quin et noxiam malitiam adiunctam habentes. Psalmo 62, Nolite sperare in mendacio et rapina, [?: ] vanitiatis: id est, noxii impostores. Ibidem, Veruntamen vani sunt filii hominum. id est, mendaces sunt Sic assumere nomen Dei invanum, est temere id usurpre, aut etiam ad mendacium. Quarto: Hinc sit, ut a mendacio ac impostura perniciosa, haec vox etiam ad ipsas idololatrias et idola transferatur, utpote ubi est quidem magna species pietatis, et impetrandae opis divinae: sed tamen dupliciter mendax, quia et caret omnem vera bonitate, et insuper habet noxiam imposturam pestemque adiunctam, ut quae ira Dei et poenis cum temporariis, tum etiam aeternis, suos cultores oneret. Ieremiae secundo, sic dicit Dominus: Quid invenerunt patres

-- 631 --

1237 vestri iniquitatis in me, ut se elongaverint a me, et ambulaverint post vanitatem, et vani facti sint? Isa. 41, Ecce vos estis ex nihilo, et opus quoque vestrum minus quam nihil est, abominatio elegit vos. Sic Deut. 32, Irasci fecerunt me in vanitatib. suis, et ad zelum me provocarunt in non Deo. et Paulus 1. Cor. 8, Scimus quod idolum nihil est. Act. 14, Annunciamus vobis, ut convertamini ab istis vanis ad Deum illum vivum, qui fecit caelum et terram. Solet alioqui etiam passim Scriptura veritatem nominare verum Deum, et veram religionem: sicut Christus se dicit esse veritatem, et ad hoc venisse aut de veritate testetur: contra autem falsam religionem appellat mendacium. Sic Paulus Rom. 1. dicit, gentiles commutasse veritatem Dei in mendacium: id est, verum Dei cultum in falsum, et pro vero Deo falsum Deum amplexi sunt. Vanum videre, est falsam visionem aut doctrinam docere: Ezech. 13. Quinto, Vanum dicitur id quod est impium. Quare Paulus Rom. 8 dicit, rerum naturam vanitati subiectam esse. id est, abusui impiorum, ut non cultui Dei ac pietati, sed potius impietati serviat, famuleturque. Quam impietatem paulo post [?: ----t ] corruptionem. ea nempe significatione hoc vocabulum saepe impietatem denotat: ut Omnes corrupti sunt et maschitim משכיתים corruptores. Sic et Ephes. 4 est, veterem hominem voluptatibus deceptricibus corrumpi. id est, in extremam impietatem incidere. Sexto, Vana dicuntur instabilia, non durantia et [?: ] Prov. 31, Mendax est gratia, et vana est pulchritudo. id est, tum nihil eximii boni in se continens, tum etiam fragilis ac instabilis. Iob 7, Vanitas sunt dies mei. id est, brevissimi. Psal. 144. Homo vanitati similis est, et dies eius veluti umbra transiens. Textus ipse exponit, quid sit vanitas. Septimo, Vanus est irritus. Sic labor [?: ] est carens omni bono fructu. Vanum est vobis [?: ] lucem surgere: Psalm. 127. Vanus est omnis qui servit Domino: Malach. 2. id est, inutiliter ac frustra. Sic [?: ] [?: ] laborare: Psalm. 78, Consumpsit dies eorum in vanitate, et annos eorum in perturbatione. id est, [?: inv--iliter ] vagando in deserto, et tandem ibi moriendo. Et Psalm. 63, Utique in vanum lavi in mundicia manus meas. id est, innocenter vixi frustra. Averte oculos meos, ne videant vanitatem: Psal. 119. id est, rem vanam concupiscant, sive idololatriam, sive etiam res huius vitae cum perse fluxas, tum alioqui illicitas. Sic Ioannes dicit, omnia esse concupiscentiam oculorum. Psal. 24 inter [?: no-- ] vere pii hominis ponitur, Qui non in vanum levavit animam suam. Levare animam, valde saepe significat aiquid desiderare ac expetere. Porro vanitatem pro idolatria poni, supra ostendi. Quare potest significate: Qui non cupit aut expetit idololatriam, aut falsam religionem. Recte igitur videtur vertisse Lutherus, der [?: ] [?: ] hat zu der losen lehr, qui non delectatur falsa doctrina. Nunquam construitur Vanitas cum mendacio. Psal. 31, Odi observantes vanitates mendacii: ego autem in Domino consisus sum. id est, vanas idololatrias.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.