Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

UNUS, vox numeri cardinalis, saepe pro ordinali ponitur, idemque significat quod primus. Sic Genesis 1 dicitur, Vespere et mane factam unam diem: id est, primam. Numer. 1, In una mensis secundi. Aggaei 1, Die una mensis sexti: pro, prima. Sic in Evangelistis saepe dicitur Una Sabbathorum: id est, prima die hebdomadae, aut festi. Genes. 2. Nomen uni phison: id est, [?: pr-- ] Sic illud Tibulli, Iamque tuum cum ausus es unus [?: -lorum ] omne aevum tribus explicare chartis. id est, [?: --mus ] ex Italicis Latinisve scriptorbus. Secundo, [?: -- ] quia in numeris est minimum, ideo per catachresis paucis ponitur Gen. 29, Visi sunt ei dies uni: id est [?: --ci ] : breve tempus visum est Iacobo esse illud septimum, quo pro Rachele servivit Labano. Gen. 27, [?: Ha-- ] cum eo diebus unis. i. aliquib. potius quam paucis, [?: -- ] nec resideat ira fratris. Unum aliquando pro quodam usurpatur. Unus ex antiquis prophetis surrexit: [?: -- ] 9. id est, quispiam. Matth. 21. Et cum vi disset arborem fici unam in via: id est, quandam. Dan. 10, Non est [?: ] qui praesumat se mecum in istis, nisi Michael [?: pri- ] vester. id est, non est quisquam. Unus aliquando idem [?: - ] quod solus, sicut prius dixi Sodomitas de [?: Loto ] [?: ] re: Unus venit, et vult iudex aut gubernator esse, [?: ] 35, Unus testis non loquatur in animam, ut [?: mor- ] id est, unus solus testis non testificabitur, ut accipietur eius testimonium ut sufficiens ad damnationem Ezek. 33, Unus erat Abraam, et possedit terram nos [?: ] sumus multi. Non unus, universalis negatio est: pro, [?: ] mo. Psal. 53, Rom. 3. Non est qui faciat bonum, [?: ] nus. id est, nemo. Dan. 10. Non unus qui confirmet mecum in istis, nisi Michael princeps vester: id est, non est qui ferat mihi opem. Unus pro 100, minor, et [?: ] pro mille: 1 Paral. 12. id est, minimus illorum [?: ob- ] poterat centum, et maximus aut valentissimus [?: ] hostibus. Tanquam vir unus. Iud. 20. Congregatus est coetus tanquam vir unus: id est, penitus nemine es coepto, aut etiam summo consensu. 1. Sam. 11. Et [?: egr--- ] sunt tanquam vir unus. Iob 33, Uno loquitur Deus, [?: ] duobus, ei qui non viderit illum: pro, multis modis Deus consulit saluti nostrae, uno modo per verbum, [?: ] per castigationes. Unus e populo. Genesis [?: viges- ] Parum abfuit quin dormiret unus e populo cum [?: ] re tua. id est, quispiam. Sic 1 Samuelis vigesimo [?: ] Venit unus e populo. Aliquando simpliciter [?: ] unus ponitur. Psalmo octuagesimosecundo: Sicut homines moriemini et sicut unus o principes cadetis. id est, sicut alius quivis homuncio. Alii vertunt, Unus [?: -- ] principibus. Unus, pro singulis. Numeri decimoquarto: Sic facietis uni: id est, singulis. Num. 17, Virga [?: ] erit capiti domus patrum suorum. pro, singulae [?: ] erunt singulis principibus. Sic etiam geminarum [?: -- ] nus interdum ponitur. Num. decimoseptimo: Pro principe uno virga, pro principe uno. id est, singuli [?: pr- ] pes virgam dederunt. Miserunt decem principes [?: ] eo principem unum per domum patris. Solet [?: ] bro ista repetitio distribuere, ut supra dictum est Unus ad unum, pro alius ad alium. Isaiae vigesimoprimo: Et vos colligemini per unum, unius vel [?: ] unum. id est, alius ad alium. Sic et in novo Testamento interdum usurpatur. Ioann. octavo: Unus [?: p- ] exibat. Galat. quarto: Unum de ancilla, et unum de libera. Ieremiae decimo: In unum, vel ad unum [?: des-- ] id est, omnes unum pusillum. id est, breve [?: ] Haggai secundo. Unum pusillum, et ego [?: ] bo. id est, post non longum tempus. UNUSQUISQUE, collectivum nomen, ponitur pro [?: distrib--uo ] singuli, aut alius et alius. primo Corinthiorum decimoquarto: Quid igitur fratres? quoties [?: conven- ] quisque vestrum canticum habet, doctrinam habet, revelationem habet, etc. id est, alius vestrum aliud [?: -ni ] habet, vel alioqui aliquid ad aedificationem [?: ] Unum, aliquando pro re certa aut comperta [?: p--- ] Ioann. nono: Unum scio, quod cum caecus [?: e- ] sum recepi. id est, hoc sane certo ac [?: indubitan- ] compertumque habeo.

-- 661 --

1297 Christus dicit Ioannis decimo: Ego et pater unum sumus. Id veteres interpretati sunt de divinitate Christi, [?: ] sit patri consubstantialis. Reprehendunt hunc [?: intellectum ] recentiores aliqui: verum [?: -um ] esse dicti [?: il- ] sensum, testatur etiam Iudaeorum intellectus: qui [?: -nt ] illum asserere, se esse Deum. Porro Ioannis decim-oseptimo, videtur simul coniungere Christus tum [?: -iae ] suae cum patre unitatem, tum consensum ac [?: con-ctionem ] efficaciae, quam habet in patre, et cum [?: pa- ] , in suo redemptionis mysterio: tum denique etiam [?: -rum ] inter se mutuo consensu doctrinae spiritus, et [?: -ctionem ] cum patre, cuius facti sunt cultores, ac [?: ] : et denique eum consensum cum Christo, quod eum [?: -duerunt ] , eiusque membra facti sunt. inquit enim, Ut omnes unum sint, sicut tu pater in me, et ego in te, ut et [?: -si ] in nobis unum sint. Et mox: Ut sint unum, sicut [?: -os ] unum sumus: ego in eis, et tu in me, ut sint perfe [?: ] in unum. De hac unitate fidei ac spiritus, etiam Paulus Ephes. quarto disserit: id est, de consensu animorum [?: ] sententiae ab uno Spiritu sancto proficiscente. Illam [?: -que ] perfectionem aut consummationem in unum, [?: ] [?: qu- ] Christus loquitur, videtur Apostolus [?: expone- ] illis verbis: Donec evadamus omnes in unitatem [?: ] , et agnitionis filii Dei in virum perfectum in men [?: -am ] staturae adulti Christi. Unum esse cum aliquo, signi [?: ] interdum parem esse, aut aequali conditione. Gala 3. Omnes vos, sive Graeci, Hebraei aut barbari, sive [?: -ri ] sive servi, sive masculi sive feminae, unum estis [?: ] Christo. id est, eadem aut perinde bona conditione. Corinthiorum tertio: Qui rigat, et qui plantat, unum [?: ] . D. Iohannes in quinto dicit, Tres testes in caelo, Patrem, Verbum, et Spiritum sanctum, unum esse: et [?: ] testes in terra, aquam, sanguinem et spiritum, in [?: u- ] esse: id est, unanimiter testari, consentire in [?: testifi-do ] . Dictum, Mille anni sicut dies unus sunt coram [?: -o ] , 2 Petri tertio, exposui supra in voce MILLE. [?: -o-eles ] varias species unitatis, aut etiam significa [?: -nis ] huius vocis recenset. Alias enim dici Unum, quod [?: ] continuum: alias, quod genere unum: alias, quod [?: spe- ] , aut etiam individuo est unum: alias, quod per [?: acci- ] est unum. ut, Petrum esse tum Apostolum, tum pi [?: -em ] , aut etiam abnegatorem. Alias etiam unum, [?: ] [?: -um ] vinum in diversis cyathis. Unum etiam dici, [?: -cunque ] unum quid agunt, patiuntur aut habent: [?: ] denique ad aliquid aliud, seu alterius respectu unum [?: ] quae significationes unitatis etiam in Sacris literis [?: -atae ] sunt.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.