Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

UNGERE verbum, per synecdochen aut metonymiam significat interdum, aliquem constituere in regem, aut etiam pontificatui inaugurare: quia tum sacerdotes, praesertim summi, tum etiam reges ungebantur quodam sacrato oleo aut unguento: ut de sacerdotibus prolixe legitur Exodi vigesimonono, et Levitici septimo: De regum porro unctione in libro primo Samuelis, et primo Regum saepe legitur, Quare etiam filius Dei ac redemptor humani generis, cum sit rex et sacerdos noster, vocatur unctus: hoc enim sonat tum Hebraea vox Meschias, tum et Graeca Christus. De cuius inunctione dicit pater caelestis Psalmo secundo: Ego autem unxi regem meum super Sion montem sanctum meum. et Psalmo octuagesimonono: Inveni David servum meum, oleo sancto unxi eum. Dicitur autem IESUS unctus in regem ac summum sacerdotem, non quod sit corporali unguento ab hominibus ad haec tam eximia opera unctus: sed a Deo, spirituali. Inquit enim ipsemet Lucae quarto, ex sexagesimoprimo Isaiae: Spiritus Domini super me, propterea quod unxit me, ut evangelizem pauperibus misit me. et Actorum quarto, et decimosexto. Haec igitur Christi unctio est, praesertim quod ad humanitatem attinet, quod eum pater ad ista tam eximia opera redimendi generis humani delegit et ablegavit, quodque eum ita Spiritu sancto imbuit, ut eum illi non ad mensuram, sed plenam copiam largiretur, ex qua omnes alii pii ac membra Christi haurirent. PorrĂ´ per participationem etiam omnes pii vocantur reges et sacerdotes, eoqua etiam uncti. Sic de Abraamo et aliis patriarchis, eorumque piis familiis dicit Deus Psalmo centesimoquinto: Nolite tangere unctos aut Christos meos, ut Vulgata versio habet. Sic primae Ioannis secundo aliquoties repetitur, quod unctio Dei, qua Deus nos ungit, omnia nos docere possit. intelligitur autem per illam unctionem Spiritus sanctus, quo ad cognitionem Dei et bona opera conditi ac renovati sumus. Idem indicatur secundae ad Corinthios primo: Deus autem est, qui nos confirmat vobiscum in Christum, et qui nos unxit. Sic et Psalmo 45. Dilexisti iustitiam, et odio habuisti iniquitatem: ideo unxit te Deus oleo laeticiae prae consortibus tuis: ubi oleum laeticiae est ipsemet Spiritus sanctus, exhilarans unctum: sicut passim Scriptura gaudium Spiritus sancti praedicat ac celebrat, ac in eo etiam ipsum regnum caelorum collocat. Eo igitur laetificante oleo, teste Psalmo et Epistola ad Hebraeos, unctus est Christus prae omnibus consortibus suis, quicunque unquam uncti fuerunt, sive sacerdotes, sive prophetae, sive reges: utpote cui Deus spiritum non dat ad mensuram sed in plenitudine, ex qua omnes alii hauriant et accipiant. Posset autem ibi recte exponi etiam, Propter consortes, seu in eorum commodum ac salutem: ut et ipsi ex ea plenitudine unctionis large hauriant. Spiritus sanctus Unctio appellatur Iohan. 2, Unctionem habetis a sancto illo, et nostis omnia: Unctio quam vos accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis ut quisquam doceat vos: sed sicut ipsa unctio docet vos de omnib. et verax est, et non mendacium et sicut docuit vos, manete in ea. Dicitur autem unctio, quia Christianos facit reges et sacerdotes Dei, eisque adest, et in habitaculum Dei coaedificat. UNGVENTUM clamat: i. odore aut fragrantia sua se prodit. Prov. 27. Abscondens mulierem contentiosam, abscondit ventum: et unguentum, quod est in dextera sua, clamabit. perstat in metaphora mulieris, cum dicit, Clamabit: et nocem ex re per similitudinem illustranda depromit, quasi diceret: Sicut mulier contentiosa compesci nequit, sed suo clamore se prodit, sic etiam unguentum sua fragrantia.

-- 660 --

1295 Unguentum unguenti, est preciosissimum unguentum: Exodi 30, Facies ex eo oleum unctionis, et unguentum unguenti, per appositionem id additur, et praestantiam summam significat. Prove. 27, Ut unguentum et suffimentum laetificat cor, sic dulcedo amici sui propter consilium animae. Unguento caput meum delibutum reddis: id est, suaviter foves ac recreas me, pars aut species deliciarum pro toto genere. Sic et 2 Sam. 12 omnem suaviorem et lautiorem vitae rationem per unctionem Scriptura declarat. Caeterum Psal. 133 dicit, perinde fratrum concordiam esse rem et gratam et salutarem, sicut oleum aut unguentum capiti infusum, et ad barbam stillans, tum penetratione, tum etiam fragrantia sua reficit ac exhilarat. Loquitur autem proculdubio de illo sacro ac preciosissimo oleo aut unguento, quo soli sacerdotes utebantur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.