Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

UMBRA, varia significat in Sacris literis, iuxta varias suas proprietates, quae sunt: tueri contra aestum, de pingere aut delineare suum corpus, esse quiddam leve, inane ac fugax, esse speciem tenebrarum, et aliae, Primum autem per metaphoram significat praesidium ac defensionem contra omnis generis adversa ac mala, corporalia ac spiritualia. Isaiae 49 et 51. Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protexi te. Psalmo nonagesimoprimo: Qui habitat in [?: adiutori- ] aut latibulo Altissimi, in umbra Dei omnipotentis [?: ] morabitur. Iudicum nono: Venite et confidite in umbra mea. In umbra Aegypti fidere, bis dicitur Isaiae [?: ] In umbra tua vivemus. Threnorum 4. Umbra eorum recessit ab eis. id est, praesidium et auxilium eorum. Aliquando augetur haec significatio, addito nomine [?: R- ] pis: quia umbra rupis multo magis refrigerat, tum ob densitatem, tum quia quasi aliquid subterraneum aut cavernam petrae habent, ubi alioqui in ferventi [?: aest- ] frigidior aer est. Isaiae trigesimosecundo: Et erit vir ille quasi umbra petrae gratus in loco aestuoso. Aliquando conduplicatur huius vocis energia, etiam addita voce Alarum. Psalmo 17, Sub umbra alarum suarum proteget te. Et Psalmo 57, In umbra alarum tuarum sperabimus. Nam non tantum umbra per se grata ac salutaris, praesertim in illis aridis et aestuosis locis proponitur: sed etiam talis umbra, qualis pullorum sub [?: ] gallinae aut aliarum avium est, ut duplo maior [?: si- ] vis significati huius loquutionis. Umbra quia speciem [?: --tum ] , non etiam ipsam rei aut corporis veritatem, aut soliditatem continet: ideo per metaphoram ac similitudinem, omnes res fugaces et umbratiles denotat. Dies nostri sicut umbra super terram: 1 Paralipomennon 29. Iob 18. Psalm. 101, Dies mei sicut umbra [?: dec--naverunt ] . et Psalmo 144, Dies mei sicut umbra praetereunt. Esdrae 4, Fugite umbram seculi: id est, res fugaces ac inanes huius mundi ac vitae. Isaiae 16, Pone velati noctem umbram tuam in meridie. id est, vos Moabitae praestate meis afflictissimis Iudaeis in meridiano aestu persequutionum, summum ac benignissimum favorem. Typi quoque Veteris testamenti vocantur um brae futurorum, ac Novi testamenti bonorum:quia perinde illa adumbrant, ac utcunque delineant, sicut umbrae sua corpora. Colossens. 2, Quae sunt umbrae rerum futurarum, at corpus est Christi: ubi opponuntur illi [?: ] pi aut picturae, caeremoniae, sequenti vero cultui religionis, ac beneficiis Christi, ut corpori umbra. Hebraeorum 8, Qui exemplari et umbrae deserviunt rerum caelestium. Umbra mortis, praedicta ratione delineationis rerum dicitur: quia umbra corpus suum nonnihil exprimit ac depingit. Significat autem summa pericula, plena mortis ac terroris, sive ea sint temporaria, sive spiritualia ac aeterna. Plane eadem figura videtur dicere Poeta, — Ubique est plurima mortis imago: quia in tam terribilibus locis ac summis periculis, [?: qu- ] si ubique species mortis sese obiicit ac ostentat periclitantibus. Perinde ergo umbra, ut species, quasi figuram quandam aut picturam mortis sonat. Nisi [?: --te ] quis per umbram tenebras intelligere velit, quandoquidem umbra tenebrarum genus est, quae (ut supra

-- 659 --

1293 diximus) plerunque in deteriorem partem accipiuntur, et significant vel ignorationem Dei vel etiam ipsissimam iram Dei, ac exitium aeternum. Umbra igitur mortis tali ratione idem sonaret quod tenebrae [?: letife- ] aut ignoratio Dei exitialis. unde crebro simul ponitur vox TENEBRAE cum Umbra mortis, Isaiae nono, et Matthaei quarto: Populus qui ambulat in tenebris, [?: -dit ] lucem magnam: et qui sedent in umbra mortis, [?: -x ] affulsit eis. Sic Psalmo quadragesimoquarto: [?: O-eruisti ] nos umbra mortis. Psalmo vigesimotertio: Si ambulavero in valle umbrae mortis, non timebo, quia [?: ] mecum es. Solent quippe valles arboribus refertae [?: ] umbrosae, aut etiam tenebrosae. Quare reduplicatur significatio obscuritatis per vallem simul et umbram mortis. Verum huius Hebraismi vis magis etiam cognosci potest ex voce MORS, et TENEBRAE. est enim multiplex huius vocabuli usus. Amos quinto: Convertit mane in umbram mortis. id est, illud gratissimum tempus orientis solis convertetur in densissimas tenebras. Iob tertio, de die suae nativitatis inquit: Polluant illum tenebrae, et umbra mortis: habitet super illam nubes. Significat etiam sepulchrum: Antequam vadam ad terram tenebrarum et umbrae mortis terram obscuritatis, sicut caligo mortis. Per umbrae magnitudinem depingitur ipsius corporis magnitudinno. Sic Psalmo octuagesimo dicit: Operuit montes umbra eius. id est. vitis populum Israeliticum denotans maxima facta est. Matthaei. 14, Sub umbra eius aves Israeli nidificant. Eadem loquutio est etiam Ezechielis [?: ] Inclinatae sunt umbrae vespertinae, Hieremiae 6, id est iam vesperum imminet. Sic Poeta in Bucolicis: Maioresque cadunt altis de montibus umbrae. OBUMBRARE verbum in uno loco Lucae primo aliquid obscuritatis habet, cum inquit angelus ad [?: Ma--- ] : Spiritus sanctus veniet superte, et virtus Altissimi obumbrabit te. ubi illud Obumbrare aliqui putant [?: du- ] esse ex illa metaphorica significatione Umbrae, [?: ] qua supra diximus: quod crebro praesidium, auxilium et protectionem denotet. Sic etiam divae Virgini gratiam, favorem ac protectionem Dei promitti. Verum ego opinor, Spiritum sanctum voluisse hac metaphora Umbrae, utcunque adumbrare ac delineare illud ineffabile mysterium creantis Dei, humanitatem Christi de divae Virginis corpore, seu in eo efficientis. Qua [?: ] dubito idem esse Obumbrabit, quod praecedens [?: ] : ut ita consueto Hebraismo idem bis dicatur diversis verbis. Huic maximi momenti ἐπισκιάσες verbo in hoc loco, similimum est re ac significatione verbum [?: ] , quin et sono pene ipso convenire videntur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.