Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

VIVERE verbum non paucos Hebraismos gignit, quorum primus sit, quo admodum crebro utuntur in iurando. Deus enim plerunque iurat hac formula: Vivo ego. cuius sensus videtur esse, Quam verum est me vivere, tam verum est aut erit id, quod ego iam affirmo. Numer. 14. Vivo ego, et replet gloria mea terram, quod omnes illi viri qui viderunt mea miracula. Ezec. 33. Vivo ego, dicit Dominus, si volo mortem peccatoris. id est, quam verum est me vivere, tam verum est hoc quod dico. Idem est sensus horum verborum, cum homines iurant per vitam Dei: Vivit Iehova. Libro secudo Samuelis, capite secundo: Vivit Iehova, quod si loquutus fuisses. Sic libro primo Samuelis, capite decimonono: Vivit Iehova, si morietur, etc. Sic saepe porro cum homines iurant per alicuius vitam, videtur bene precantis esse significatio. Libro primo Samuelis, capite decimoseptimo: Vivit anima tua rex, si novi. id est, utinam ita sis felix, ac incolumis vivas, quam verum est quod dico iam. Vivere aliquando significat periclitantem in vita servari. Genes. 17, Utinam Ismael vivat coram te. id est, utinam ille maneat incolumis, et a te in hac vita servetur, tibique vicissim pie serviat. Gen. 31. Non vivat is, apud quem reperietur. id est, non sit incolumis,non servetur in vita. Gen. 42. Hoc facite, et vivite. Exod. 1, Si filia fuerit, vivat. Num. 14. Caleb et Iosua vixerunt ex hominibus illis. id est, incolumes adhuc permanserunt. Genes. 42. Ut vivamus, et non moriamur. id est, ex hoc tristi periculo famis evadamus. Convalescere aliquando significat. 2 Reg. 8. Nun quid vivam de infirmitate hac? et mox, Vivendo vives. pro, omnino convalesces. Sic Christus dicit regio illi ministro, Iohan. 4, Filius tuus vivit. Et mox idem servi occurrentes repetunt. pro, convaluit: crebro in hac significatione accipitur. Aliquando significat florere ac vigere, seu bene et feliciter vivere. 1 Sam. 10. Acclamavit universus populus, Vivat rex. Levitici 18, Roman. 10, Galatis 3, Qui fecerit ea, vivet in eis. id est, felix ac beatus erit per ea, seu per obedientiam ac iustitiam illorum. Psalmo 38, Inimici mei viventes roborantur. id est, florentes et prospere agentes. Hac significatione crebro hoc verbum et eius nomen usurpat novum Testamentum. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit vivet. id est, etiam in ipsa morte anima eius bene habebit, et ipse totus erit in cura ac favore Dei. Sic et Latini aliquando id verbum usurpant. Vivamus mea Lesbia, [?: ] memus: Catullus. Sic apud Terentium: Vixit, dum [?: ] bene. Nonnunquam significat genus vitae agere, [?: ] ducere, seu viventis munia obire. Sic dicimur [?: V- ] Deo, aut Christo: Romanorum sexto et decimoquinto. et iustitiae: 1 Petri 2. id est, omnes nostras actiones et operationes vitae ad gloriam Dei dirigere, eique [?: ] lis servire. Sic quoque dicimur secundum carnem [?: ] vere. id est, omnes nostras actiones ad libitum orignallis malitiae instituere ac peragere. Contrarium est, spiritu vivere, Galatis 5: Iuste et pie vivere: ad Titum. 1 In viventibus vitam alicuius esse, Ezech. 7. Quoniam qui [?: u--dit ] ad venditionem, non revertetur, et adhuc in viventibus vita eorum. id est, etiamsi adhuc vivent, aut supersint. Lumen viventium, haec communis lux vocatur, in qua viventes versantur. Ut ambulem coram Deo in lumine viventium: Psalmo 56. Sic Iob trigesimotertio, Ut illustretur homo luce viventium. id est sit inter viventes. Verum Psalmo 142, Terra viventium videtur significare Ecclesiam: Clamavi ad te Domine. et dixi, Tu es portio mea in terra viventium. Contra Ezechielis trigesimosecundo videtur simpliciter significare hanc communem terram, in qua mortales victitant: Qui dederunt terrorem in terra viventium. Aquae [?: ] , sunt a quae perpetuo durantes, aut fluentes, quae quasi non intermoriuntur. Verum in metaphorica significatione usurpatur haec vox Hieremiae decimoseptimo: Dereliquerunt Iehovam fontem aquarum viventium. Dicitur autem Deus aqua vivens, quia sicut ipse vere vivit, et nunquam deficit: sic etiam nos vivificat temporaria et etiam aeterna vita. Contra, idola et idololatriae dicuntur fontes carentes aqua: quia licet speciem quandam habeant, et magnum quid polliceri videntur, tamen revera nihil sunt, multo minus suis [?: cu-ibus ] opitulari queunt. Tales sunt etiam omnes res ac praesidia humana. Christus paulo aliter utitur hoc vocabulo, cum Iohan. 4 ad Samaritanam dicit, se posse dare aquam viventem. intelligit enim veram religionem, et meritum iustitiamque suam, quae vere vivificat. Viva ergo aqua ibi idem est, quod quae vivificat. Eidem prorsus ratione ac significatione dicuntur Zach. 14 a quae vivae exiturae de Hierusalem tempore Meschiae, nempe vera religio ac salus. Sermo quoque Dei dicitur vivus et efficax, Heb. 1. potens ac vivificans. Hoc modo etiam vocat se Christus Panem vivum, Ioan. 6. Caeterum cap. 7, Qui credit in me, flumina aquae vivae fluetiam de ventre eius: ipsemet Evangelista exponit de spiritu sancto, quem erant accepturi credentes. Porro quomodo illa aqua viva Ioann. 4 saliat in vitam aeternam, supra in voce AQUAE dictum est. Deus crebro admodum dicitur Vivus. Aliquoties additur etiam Verus, ad differentiam nimirum falsorum et [?: ] tuorum deorum: et ut ostendatur per excellentiam solus vere vivere, cuius respectu alia omnia quasi [?: ] tua sunt: solus etiam omnium vitae autor esse, et [?: de--que ] solus spiritualem ac aeternam vitam dare. Matt. vigesimosecundo, et Marci duodecimo, ait Christus. Deum non esse Deum mortuorum, sed vivorum: id est, eorum qui sunt, quique Deum vel pietate vel poenis glorificare possunt: et non eorum qui plane nihil sunt, ut iumenta et aliae irrationales creaturae quae postquam semel extinguuntur, plane in nihilum rediguntur: qualiter etiam homines prorsus corpore et anima interire, ac in nihilum redigi, Saducaei sentiebact. Sic prorsus abolitis non est Deus eorum Deus. Ex hac igitur correlativa acceptione loquutionis, Deus est Deus viventis alicuius, argumentatur Christus Abraamum et alio pios, tametsi etiam impios, vivere. [?: Pri- ] igitur vox Deus in eo dicto ipsam essentiam Dei significat,

-- 657 --

1289 postea eius providentiam, ac quasi officium et functionem, seu correlationem ad creaturam. De iudicio vivorum et mortuorum in fine mundi futuro saepe Scriptura loquitur: ubi vicissim vivi ac mortui tum proprie de iis intelligi possunt, qui veniente illo iudice ad huc in hac vita deprehendentur: et contra mortui, qui iam erunt mortui ac sepulti, indeque resurgent, ut ipsemet Paulus 1 Thes. 4 exponit: tum de figurata significatione, de iis qui spiritualiter erunt vivi vel mortui, id est, pii aut impii. Spes viva, 1 Petri primo, sunt ipsa sperata bona, eaque viva, seu (ut mox sequitur) haereditas nunquam interitura. De qua re supra in voce SPES. 1 Peri secundo dicitur Christus et pii Lapides vivi, id est, vere viventes, de qua re supra in voce LAPIS dictum est. vivere in aliqua re, est ex ea, aut per eam vivere. Matthaei quarto, Deuteronomii octavo: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit ex ore Dei: id est, non solo cibo ac potu vivitur, sed potenti Dei operatione ac efficacia, etiam in ista carnali vita, nedum in illa spirituali, ubi verbo ac promissione Dei fovemur et vivificamur. Secundum carnem vivere, dixi significare ex libitu inhaerentis corruptionis vivere: sed in carne vivere significat, in hoc corpore vitam agere: Philippensium primo. Ego per legem legi mortuus sum: Galatis secundo. id est, lex ipsa me coegit desperare de legali iustitia, et a se abegit ut aliam iustitiam ac vitam seu iustificatorem ac servatorem quaeram, siquidem vivere velim. Ibidem: Ut Deo vivam, Christo concrucifixus sum. id est, mortificatus sum, seu meus vetus Adam iugulatus est, et novus in me conditus, ut Deo posthac spiritu novitatis serviam. Ibidem: Vivo autem non amplus ego, sed vivit in me Christus: et vitam quam nunc vivo in carne, per fidem filii Dei vivo. id est, tum iustitiam ac vitam, qua nunc spiritualiter fruor, habeo tantum ex fide et merito Christi, ut mox sequitur: tum etiam haec nova vita et obedientia, quam Deo praesto, non ex meis viribus ac bonitate naturae oritur, sed ex spiritus renovatione, ac gubernatione Christi. Agitur itaque hic de ipsa iustitia imputata simul ac inchoata, deque hoc spirituali vivere aut vitae operibus, non de Physica vita.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.