Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

VISIO. Videre verbum supra exposui: nunc sequitur nomen Visio, quod plerunque de prophetica visione accipitur. In Hebraeo est חצן chazon. Solebat enim Deus prophetis suam voluntatem revelans, simul etia quasdam externas species spectandas vel carneis vel saltem animi ac spiritus oculis exhibere. Inde factum est ut ali quando tum illae species visae, tum doctrina adiuncta, tum etiam nonnunquam totius talis liber visionis nomine indicaretur. Sic Isaiae liber incipit hoc titulo: Visio Isaiae, quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Uziae, etc. Sic Liber visionis Nahum: Visio Obadiae: Onus quod vidit Abacuc propheta. Dan. 7: Visiones eatem capitis eius in cubili eius: pro, vidit autem hoc somnium noctu iacens in lecto. Facere visionem cum aliquo: Isaiae 28, Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus visionem. i. infernus nobis apparuit. et promisit pace, sicut et cum morte transegimus: quare nihil est periculi nobis ab eis, sicut prophetae minantur. Intelligere visiones Dei. 2. Par. 26. Quaesivit Dominum in diebus Zachariae intelligentis visiones Dei, vel intelligentis ad viden-dum Deum. Invenire visionem. Thren. 2, Prophetae eius non invenerunt visionem a Iehova: i. nihil voluit eis Iehova respondere, nec quicquam indicare de tollendis praesentibus calamitatibus. Contrarium est, [?: ] revisionem. Oseae 12, Loquutus sum per Prophetas, et multiplicavi visionem, et per manus Prophetarum prope sui similitudines. Scribere visionem, Abacuc 2. Scribe visionem, et explana eam in tabulis, ut percurrat qui legerit eam: quia ad huc visio ad certum tempus. scilicet complebitur. ubi Visio dicitur prophetia de liberatione piorum, et malorum poenis. Cum non est visio, disci patur populus: Prov. 29. i. cum non adest vera doctrina. docens homines de vero Deo, eiusque voluntate ac [?: ] tu: tum quisque ad sua phantasmata, somnia et errores declinat. In visionibus Dei adduxit me in Hierusale, Ezech. 8. i. divina visione ac spiritu, non corpore, me [?: ] Hierosolymam. Visiones etiam in Novo testamento ferunt. Sic Dominus prohibet Apostolis, ne dicant visionem transfigurationis in monte Thabor. Sic videt Cornelius Centurio visionem angeli, et Petrus linteanem de caelo demissum, et Paulus nirum Macedonem invitantem se in Macedoniam, et in via versus [?: D- ] , ac in templo, et alias: de quibus visionib. 2. Cor. 11 gloriatur. Visio dura indicata est mihi, Isa 21: id est, [?: ] minae poenarum per visum denunciatae sunt mihi. Visio cordis sui, est falsa doctrina, non a Deo monstrata [?: ] mandata, sed a seductore e suo cerebro conficta. Hiere. 23. Sic dicit Dominus, ne audieritis verba [?: prophe- ] , qui prophetant vobis. Decipiunt enim vos, et [?: ] cordis sui loquuntur, non ex ore Domini. ubi textus est perspicuus. Sic et Paulus Colos. 2 dicit, seductores gloriari de visione angelorum. Mulierculae etiam narrant visionem angelorum in sepulchro. Ioel. 2, et Act. 2. Prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et senes vestri somnia somniabunt Quae congeries rerum ac verborum id proprie vult, quid tempore Christi erit ingens copia et lumen verae doctrinae passim per orbem terrarum. Visionum vallem, dixi supra, [?: ] ri saepius Hierosolymam, ob multitudinem revelationi et largiorem copiam virorum doctorum ac doctrinae ibi propositam, quam usquam alibi. Visio oculorum, et [?: audi- ] [?: ] , [?: -ficat ] externam speciem. Isaiae 11, Non iuxta visionem

-- 655 --

1285 oculorum iudicabit, neque iuxta auditum aurium [?: ar--- ] , sed iudicabit in iustitia pauperes: id est, non ex interna specie rei, sed ex interna veritate ac soliditate iudicabit, seu rem ipsam penitus perspiciet. Sic 1 Samuelis 16 dicitur, Homo respicit exteriorem faciem. Deus autem intuetur cor. Species tristis rerum. Deut. 28, Visio oculorum multo aliter accipitur cum dicit Moyses ad Israelitas: Dementaberis propter visionem oculorum tuorum, quam videbis. id est, propter tristissimum rerum statum aut aspectum, propter varia terribilamenta rumorum ac periculorum, aliaque quae tibi Dominus immittet. Eccle. 6 iterum aliter accipitur: Melior est visio oculorum, quam anima quae abit. id est, melius est esse contentum praesenti statu, qui coram cernitur, quam mirabilia et peregrina quaedam, magnasque opes ac dignitates votis ac cupiditatibus sectari. Visio, pro specie. Numeri nono: Vesperi usque mane fuit visio ignis super tabernaculum: id est, species similis igni, Secundae ad Corinthios duodecimo: Veniam enim ad visiones et revelationes Domini. ubi in ter visiones et revelationes hoc est discriminis, quod revelatio saepe contingit vel per somnium, vel per oraculum in quo nihil oculis appareat: visio autem nunquam ferme sine revelatione datur, hoc est, quin Dominus patefaciat quid sibi voluerit.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.