Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

VIRGA, per metonymiam et metaphoram varie accipitur. Aliquando enim idem significans quod sceptrum, ponitur pro ipso regimine. Psal. 45. et Hebr. 1, Thronus tuus Deus in seculum. virga rectitudinis virga regni tui. id est, regimen Meschiae rectissimum ac iustissimum est. Sic Psal. 110, Virgam virtutis aut potentiae tuae emittet Dominus de Syon, dominare in medio inimicorum tuorum. Mich. 7. Pasce populum tuum virga tua. Interdum castigationem significat: Proverb. 10, In labiis intelligentis invenitur sapientia, et virga tergo stulti, scilicet reperitur, in ore eius: id est, sermone

-- 652 --

1279 suo stultus accersit sibi malum. Et mox 13, Qui parcit virgae, odit filium. id est, non castigat. 1. Cor. 4, Vultis in virga veniam ad vos. id est, castigaturus, aut paratus ad castigandum, seu iratus. Virgam hic de severitate pastorali exponere possis: cui opponit spiritum mansuetudinis. Iob 21, Non est virga Dei super eos. id est, Deus eos non affligit. Mich. 6, Audite virgam, et quis constituerit eam. Floruit virga, Ezech. 7. id est, iam adest castigatio Dei, quam toties interminatus sum. Vicinum huic significato est, quando tyrannidem, qua premuntur et affliguntur subditi, declarat. Isa. 9. Quoniam iugum oneris eius, et virgam humeri eius, qua afflixit eum, tu contrivisti, sicut in die Madiam. id est, tyrannidem hostilem fregisti, tuumque populum liberasti. Proverb. 22, Qui seminat iniquitatem, metet calamitatem, et virga furoris eius deficiet. id est, tyrannica eius vis ac crudelitas tandem evertetur divinitus. Virga hominum aliquem percutere, est leviter aliquem castigare: quia homines non possunt ita duriter castigare, ut Deus. Cum magnum quid facere conantur, tantum corpus interficiunt,in animam saevire non possunt. 2. Sam. 7, Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium. Et si inique aliquid egerit, castigabo eum in virga hominum, et plagis filiorum hominum. Contra, ferrea virga confringere, sicut vasa testacea, Psal. 2, est, summa aut divina poena castigare. Thren. 3. Ego vir, qui vidi afflictionem in virga indignationis eius. Virga et baculus ponuntur itidem per metonymiam pro cura pastorali. Psal. 23, Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. idest, tua paterna cura et regimen, quo me perinde ut ovem tuam regis et tueris. Locum Zach. [11,] Accepi mihi duas virgas, unam vocavi Decorem, et unam vocavi Corruptores, et pavi gregem, etc. valde varie tractant interpretes. Nostri enim, pro virga corruptorum, legentes Virgam funiculi: per virgam decoris intelligunt legem naturae, et per virgam funiculi legem Iudaeorum. Ubi autem venit Evangelium, utraque lex cessavit, ne posset damnare. Vel, sicut legem naturae emendavit lex Mosae, ita legem Mosis Evangelium, etc. Mihi verisimilior haec expositio videtur: quia semel se pastorem dixit, qui pasceret ovem occisionis, adhuc perseverat in habitu pastoris, et dicit se sumpsisse duas virgas pastorales, quibus gregem dirigat. Intellige autem per virgas, bonos et malos pastores, quibus Deus tanquam organis utitur. Ita Esa. 20, Assur virga furoris mei. Boni ergo pastores dicuntur Virga decora, mali vero corruptores vel depopulatores. Et illi, quia feliciter ac mansuete gubernant, Decor appellantur: hi vero, quia infeliciter et cum tyrannide, Corruptores, et virga ferrea. Et ita per hos pavit gregem, id est, populum Iudaeorum gubernavit. Virga panis, potius baculus aut fulcrum panis, vide supra in voce BACULUS. Sub virga transire: Levitici 27, Decima boum et ovium, quae transierunt sub virga: id est, quae a pastore reguntur, vel potius numerantur. Solent enim pastores numerantes pecus, in ostio caulae sedere, et vel manu, vel etiam virga singulas oves transeuntes tangere. Per metaphoram transfertur ad regimen hominum. Ezech. 20, Transire vos faciam sub virgam: id est reddam vos mihi subiectos. Ius et possessa res Virga, sive a regio sceptro, sive a pastorali baculo sumpta voce, significat tum ipsum dominium, aut ius dominandi, vel possidendi, tum et rem possessam. Psal. 125, Non requiescet virga impietatis super sortem iustorum, id est, non perpetuo permittet Dominus impios dominari, ac opprimere pios, et res eorum. Pro re possessa ponitur Psalm. 74: Redemisti virgam haereditatis tuae, montem istum in quo habitas. Proverb. 14: In ore stulti virga superbiae. pro, stultus sibi sua stulta loquacitate graves poenas accersit, aut superbe loquitur. Pro doctrina. Isaiae 11: Percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. id est, doctrina sua: hoc enim est sceptrum et gladius spiritualis Meschiae Ibidem est, Egredietur virga de stirpe Isai, et surculus de radicibus eius germinabit. Ubi per metaphoram virga aut germen significat ipsum Meschiam, qui veluti [?: -uus ] quidam surculus de veteri et semiarida radice, aut familia Davidis, praeter omnem spem erumpit, ac feliciter germinat et crescit in maximam et speciosissimi arborem. Virga Dei, ille Mosaicus baculus dicebatur quia Deus per eum miracula fecit.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.