Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

VIDERE verbum valde varie accipitur. primum autem propria eius significatio notissima est. 1. Sam. 16 dicitur: Homo videt quae patent, Deus vero cor respicit. et 2. Corinth. 4: Quae videntur, temporaria: quae non videntur, aeterna. Sic aliquae creaturae vocantur visibiles, aliae invisibiles. Aliquando significat cum quadam attentione videre, seu spectare aliquid. Matth. 11: Quid existis in desertum videre? id est, spectare. Sic pharisaei dicunt se velle videre signum a Christo. Et paterfamilias intravit, ut videret convivas: Matth. 22. Psal. 46. Venite et videte opera Dei. Secundo, per metaphoram transfertur in omnibus linguis, ad internum seu intellectus oculum: cuius cum sint variae actiones, hoc quoque verbum valde varie accipitur. Sic Christus Matth. 9 dicitur aliquorum fidem et aliquorum cogitationes vidisse: Et Herodes vidit se a magis delusum esse. Rom. 7: Video aliam legem in membris meis. Huius significationis plurima exempla passim extant. Tertio, significat cogitare, aut considerare aliquid. Rom. 11: Vide benignitatem ac severitatem Dei. id est, perpende. Gen. 49. Vidit requiem, quod esset bona. Exod. 2: Vidit onera eorum. Exod. 32. Vidi populum hunc, et ecce populus durae cervicis. Tertio, significat agnitionem simul et approbationem alicuius rei. Sic Christus aliquoties inculcat: Qui videt filium, videt et patrem. id est, agnoscit, approbat ut verum Deum, et amplectitur eum. Quarto, significat sedulam quandam curam ac deliberationem, conatumque in agenda aliqua re: eave vel adipiscenda, vel evitanda. Matth. 9, et saepe alias dicit Christus, Videte ne quis sciat. id est, sedulo cavete. Sic et in illo: Qui stat, videat ne cadat. Sic Matth. 27 dicunt sacerdotes ad Iudam, Tu videris: et Pilatus ad sacerdotes, Vos videritis. id est, vos videritis quam recte agatis, et num non a Deo propterea puniemini. Matth. 7. Tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris. 2. Reg. 10: Videte bonum de filiis domini vestri. id est, deligite. Colloss. 4, Vide ministerium quod accepisci Quinto, aliquando significat experiri aut sentire aliquid. Psal. 77, Viderunt te aquae Deus, viderunt et timerunt. id est, expertae sunt tuam vim. cum vel mare scidisti, vel Iordanem retro trusisti. Rom. 11, Nunc videbis utrum eveniat tibi verbum meum, aut non. Adiungatur sane huic significationi illa Gen. 20: Quid vidisti quod fecisti hanc rem? id est, qua re, consilio, aut cogitatione motus hoc egisti? quid te in hac regione terruit. Sexto, aliquando significat aliquid agere, praesertim cum Deo tribuitur, cuius cognitio nequaquam est ociosa. Gen. 22: Dominus videbit sibi pecus in victi nam. id est. provide bit. 1. Paral. 12 dicit David ad quosdam: Si venistis ad decipiendum me, videat Deus. Sic vadere pro pugnare accipitur. 2. Reg. 14: Veni ut videamus nos facie. 1. Reg. 12: Nunc vide domum tuam รด David. Deus dicitur videre peccata, Psal. 10. id est, punire. et etiam aequitatem. Psal. 11, id est, fovere ac remunerari 1. Paralip. 17 dicit David, Vidisti me iuxta dispositionem viri excelsi, aut excellentis. idest, valde gloriosum et excellentem me fecisti, vel ita mihi meisque prospexisti, ut praepotentes monarchae solent suis posteris.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.