Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

VIA, per metaphoram plura significat, quibus externa ista via similitudine quadam correspondet: Hebraismos eius superius in Semita, maxima ex parte exposui. Primum igitur denotat doctrinam. Psal. 25: Vias tuas Domine ostende mihi, et semitas tuas doce me: Fac me ambulare in veritate tua, et doce me. Idem quater dicit. Isaiae 2: Docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius. Psal. 67: Ut cognoscant in terra viam tui et in omnibus gentibus salutem tuam. Sic custodiat vias Iehovae, est obedire praeceptis eius. Psal. 18. Viam praeceptorum tuorum fac me intelligere. Psal. 119 Idem est, Dirige coram me viam tuam: Psalm. 5: Timotheus vobis in memoriam reducet vias meas in Christo,

-- 645 --

1265 quemadmodum in omni Ecclesia doceo: 1. Corinth. 4. id est, doctrinam meam. Act. 9: Si quos invenisset eius [?: ] viros, captivos adduceret. id est, eius doctrinae, [?: in-ituti ] . Sic et sophistae accepta phrasi ab Arabibus, dicunt viam Aristotelis, Thomae, Scoti, et aliorum: pro, sententia. Fuit magnus tumultus de via, Act. 19: id est, de Christiana doctrina, quam idololatrae atrociter persequebantur. Secundo, significat morem ac rationem [?: -i-di ] , et agendi. Isaiae 10: Et baculum suum levabit super te in via Aegypti. id est, more ac modo Aegyptiorum, sicut olim Aegyptii te castigarunt. Isaiae 8: Dominus apprehendit me manu, ne irem per viam populi [?: ] , id est, ne eius rationem vivendi sectarer, sive in religione, sive in vita. Ierem. 6: State super vias, et videte quae nam sit via bona, et ambulate per eam. Psal. 49. Haec via ipsorum stulticia ipsis: id est, hic pravus [?: ] vivendi est summa stulticia. Tertio, significat religionem. Amos 8: Vivit Deus tuus Dan, et vivit via tua Beerseba: sicut iurabant per illa idola, et idololatriam. Sic saepissime prophetae viam malam populi vo vocant idololatriam: et contra, viam Dei, et ambulare per viam Dei, veram religionem. Utrunque tamen complectitur, nempe tum vitae, tum religionis puritatem. Ieremia 12: Si discendo didicerint vias populi mei, ut iurent in nomine meo. Sic Act. 14 dicit Paulus, Deum permisisse ire gentes vias suas: id est, colere sua idola et idololatrias. Sic Act. 22 idem dicit, se persequutum esse viam istam. et 24: Secundum viam istam, quam haereses vocant, colo Deum. id est, Christianismum. Quarto, saepe significat opera et actiones, consilia ac conatus Psal. 1, Novit Dominus viam iustorum, iter autem impiorum peribit. Psal. 102, Stulti propter viam rebellionis affliguntur. 2. Par. 13, Reliqua gestorum Abia, et viarum eius. Sic et Dei actiones ac opera, viae eius vocantur. Proverb. 8, Iehova possedit me principio viae [?: ] : id est, suorum operum. Iob 40, Ipse est principium viarum Dei: id est, robustissima bestia inter omnia a Deo creata. 2. Sam. 2, Dei perfecta est via. id est, syncera ac perfecta sunt eius opera et actiones. Prov. 3, Viae sapientiae, viae delectationis, et omnes semitae eius pax. idest, omnia sapienter acta sunt, et iucunda, et salutaria aut pacifera. Sic Psal. 25. Omnes viae Iehovae clementia et veritas custodientib. foedus eius. id est, piis Deus se ubique benignum ac propitium praestat, in omnibus fuis consiliis et actionibus. Proverb. 5. Coram oculis Dei sunt viae viri. Idem dicit Iob. 34, Oculi Dei sunt super vias viri, et omnes gressus eius videt. Idem Iob 31. Zach. 3, Daboque tibi viam inter hosce astantes: id est, conversationem. Quinto, significat vitam, seu totum cursam vel curriculum vitae. Ierem. 22. Haec via tua ab adolescentia tua, quod non audieris vocem meam. Psal. 2. Ne pereatis de via: id est, de vita, ac intereatis. Gen. 6, Universa caro corruperat viam suam super terram: id est, fidem omnesque actiones ac mores. Sic 1. Reg. 2, et 8. Si custodierint filii tui viam suam. Aliquando via ipsam naturam, mores et veluti ingenium declarat. Isaiae 55, Non sunt viae meae ut viae vestrae. sic orat Moses Exod. 3 ut ostendat sibi Deus viam suam: id est, summam sui noticiam sibi communicet Ille vero dicit se illi tantum posteriora sua monstraturum. Et simul ei exhibet illam sui patefactionem ac noticiam, quae est descripta sequenti Capite. Viam mundi, aut seculi, aut sempiternam ire, est mori. Ios. 23, Vado hodie per viam universae terrae. Sic 1. Reg. 2. Abeo per viam universae terrae: pro, brevi [?: ] sum, ut et caeteri homines. Sed Psal. 139. Duc me per viam seculi aut sempiternam, significat, Perduc me in vitam aeternam. Observabo vias meas, ne peccem [?: -g- ] mea. Psal. 39. id est, cavebo sedulo. Ire, abire, aut [?: ] viam, vel viam suam, est, iter ingredi, et aliquo pergere: quae est perspicua, nullaque explicatione indigens loquutio. Aliquando per metaphoram significat suos mores ac vitae institutum sequi. In viam gentium ire, est ad gentes proficisci. Matth 10. In viam gentium ne iveritis, et civitatem Samaritanorum ne ingrediamini: id est, nolite nunc ire praedicatum gentilibus aut Samaritanis, sed ite tantum quaesitum perditas oves de Israele. Psa. 19. Sol oriens gaudet ut fortis currere viam suam. id est, suum curriculum aut spacium conficere gestit. Ierem. 20: Quid tibi vis in via Aegypti? id est, cur eo cursitas? Sic terra aut spacium Nephtalim et Zabulon dicitur esse ad viam maris. id est, versus mare Genezareth. Per viam bonam dimittere aliquem, est, eum amice et pacifice a se ablegare. 1. Sam. 24, Nun quid inveniet quispiam inimicum, et dimittet eum per viam bonam. id est, sinet eum abire salvum. Longior est a te, aut prae te via: 1. Reg. 19. id est, iter est longius, quam ut possis illud conficere. Eadem loquutio est etiam Deut. 14, Quod si multiplicata fuerit via mea. Indicare alicui suam viam, est, eum docere, quod nam iter suscipere, et quid conari debeat, vel etiam quisnam sit futurus exitus eius viae aut conatus. Sic 1. Sam. 9 dicit Saul ad famulum: Eamus ad prophetam, si forte iudicet viam nostram, per quam ambulemus, aut ambulamus. Via lubrica, est vita periculosa et calamitosa. Ierem. 23, Idcirco erit via eorum eis tanquam lubrica. In caligine impellentur, et corruent in ea. Psal. 35, Sit via eorum tenebrae et lubricitates, et angelus Iehovae persequens eos. id est, tenebrosa et lubrica, ut non queant intelligere aut considerare suam vitam et actiones, et in eis aliquid boni facere. Contraria est loquutio Iob 22, Super vias tuas splendebit lumen. Via saepe ipsam progressionem aut profectionem denotat. Genesis 24, Domine si prosperam facis viam meam, quam proficiscor. id est, hanc meam peregrinationem aut negotium quod ago. Sic Iudic. 18, Ite in pace, coram Iehova est via vestra. id est, vestrum iter, vestra profectio. Viae Iehovae in tempestate et turbine. Nahum 1. Vide Tempestas. Via intelligentiarum. Isaiae 40, Quis erudivit eum scientiam, et viam intelligentiarum ostendit illi? id est, intelligentiam aut prudentiam. Isaiae 26. Via iusto rectitudines. pro, via aequa seu aequabilis, planaque erit iusto. Perversus viis, qui perversa consilia, actiones ac conatus sequitur. Proverb. 14, Perversus viis suis despicit Deum. Proverb. 28, Praestantior est pauper qui ambulat in perfectione sua, quam perversus viis, et ipse dives. Iob 3, Vir cuius via abscondita est. id est, qui propter multitudinem miseriarum nescit quo se vertat. Ambulare in viis alicuius, est imitari eum. 1. Sam. 8, Filii Samuelis non ambulaverunt in viis eius. id est. non sunt imitati mores parentis. Haec loquutio valde crebra est in Regibus et Paralipomenis. Multi dicuntur ambulasse per vias Ieroboam, pauci per vias David: quod de Iosia dicitur 2. Reg. 22. Ambulare in viis Dei, crebro significat obedire eius praeceptis: 1. Reg. 8. Sed ambulare in viis cordis sui, est vivere pro libitu ac libidine sua. Ecclesiastae 11: Ambula in viis cordis tui ac secundum aspectum oculorum tuorum. Viam suam bonificare, est excusare. Ierem. 2: Quid bonificabis viam tuam, ut quaeras dilectionem? Aliquanto post sequitur: Dicis, innocens ego sum. Alias Bonificare aut bonas facere vias, est emendare eas. Ierem. 7: Bonas facite vias vestras, et opera vestra. Et mox: Si emendando emendaveritis vias vestras, et opera vestra. Fructus viae alicuius, est eius effectus, aut lucrum, vel praemium operum factorumque eius. Proverb 1. Comedent de fructu viae suae. id est, digna praemia suis factis recipient. Proverb. 14: De viis suis saturabitur perversus corde. Idem est, Reddere viam alicuius super caput ipsius: 1. Regum 8. Ezech. 9. Sic Ieremiae 12 dicitur, Dare unicuique secundum viam suam. Et Iob 34, Iuxta viam suam faciet invenire unum quemque Oseae 4: Visitabo super eum vias eius, et opera eius reddam ei.

-- 646 --

1267 Ad viam suam declinare. Isaiae 53, Unusquisque ad viam suam declinavit: id est, suas cupiditates et prava consilia contra secundam Tabulam, et suos pravos cultus contra primam sectatur. Sic Isaiae 56, Universi viam suam respiciunt. Depravare viam suam. Proverb. 10: Qui ambulat syncere, ambulat secure: et qui depravat vias suas, conteretur. id est, omnes suas actiones et opera perperam agit. Perdere alicuius viam, est eum seducere. Isaiae 3: Popule mi, qui beatum te dicunt, errant, et viam semitarum tuarum perdunt. Revela viam tuam Domino, ac confide in eum, et ipse faciet: Psal. 37. id est, expone ei negocia et difficultates tuas. Sic Psal. 119, Vias meas narravi, et exaudisti me. Ponenti viam ostendam salutem Dei: Psal. 50. id est, recte instituenti. Sic alias custodire et Observare viam dicitur Psal. 39: Observabo vias meas, ne peccem lingua. Reputare vias suas, Psal. 119. id est, iudicare. Sic Hagg. 1, ponere corda super vias suas. Via pacis, dupliciter accipitur: cum pro eo vitae genere, operibus et actionibus, quae nullum laedunt: tum pro eo, quod pacem ac felicitatem homini, praesertim a Deo, parat et acquirit. Isa. 59, Viam pacis non noverunt. Sic Proverb. 3: Omnes viae sapientiae pax. Polluere terram via sua: id est, pravis actionibus. Ezech. 36: Polluerunt terram via sua, et operibus suis: tanquam pannus menstruatae fuit via eorum coram me. Ponit perfectam viam meam, Psal. 18: pro, expeditam efficit, dat successum. In via progredi, aut ponere gressum suum: Psal. 85, Iustitia ponet in via gressus suos. id est, tempore Christi iustitia ubique vigebit ac florebit, imputante videlicet Deo peccatoribus iustitiam filii sui. Contraria est illa loquutio: Concidit in platea veritas: et aequitas non potuit ingredi. In via mala aut malorum stare, est, perperam vivere et agere, cum in communi vita, tum praesertim in religione. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra derisorum non sedit. Supra in voce cathedrae hanc loquutionem exposui. Intelligo autem per primum, amplecti falsam doctrinam: per secundum, persistere in ea: per tertium impietatis gradum, docere eam. Psal. 36: Stat in via non bona. Via secundum mulieres, est menstruorum fluxio. Gen. 18: Desierat Sarae via secundum mulieres. id est, cessaverant menstrua. Eadem loquutio est. Gen. 31. Esse in via. Et fuit ipse in via 2. Sam. 3: id est, cum adhuc esset in via. Rom. 3: Contritio et calamitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. quod citat Paulus ex versione LXX, Psalm. 13: vel potius ex Isaiae 50, quam etiam Vulgata secuta est. Sensus autem est, quod omnes impiorum conatus ac consilia sint tantum eo directi, quomodo laedant alios, et non quomodo iuvent, aut tranquille cum eis agant. In Hebraeo, verba ista non sunt in eo Psalmo, sed Isaiae 50. Via Domini aliquando doctrinam eius significat, ut supra plenius dixi. Sic dicit Oseae cap. 14: Planae sunt viae Domini, et iusti ambulabunt in eis, impii autem corruent in eis. id est, timentes Deum facile doctrinam eius intelligent et sequentur, sed impii quaerunt et reperiunt mera offendicula ac scandala, sibi et aliis. Sic Paulus dicit ad Elimam magum: Non desinis pervertere vias Domini rectas, aut planas. id est, calumniando doctrinam Dei distorquere ac deformare, tanquam distortam ac falsam. Sic Matth. 22: Viam Dei in veritate doces. Sic Actor. 18 bis ponitur. Viae meae viae vestrae Isaiae 55, Non enim sunt cogitationes meae cogitationes vestrae, et viae meae viae vestrae. id est, cogitationes meae ac viae meae non sunt vestris similes. Via hic animum, voluntatem, consilia, cogitationes et conatus vocat Deus, in quibus se plurimum ab hominibus differre testatur, praesertim quod remittit peccata, et facile placatur hominibus. Exitus viarum, sunt ante civitatum portas trivia aut divisiones viarum, quarum aliae alio tendunt. In talibus locis solent mendici sedere, et stipem flagitare, et in talibus locis iubet eos Christus quaeri ac invitari: Matth. 22. Via iustitiae. Matth. 21 dicit Christus, Iohannem [?: ] in via iustitiae. id est, praedicantem veram doctrinam, et viventem inculpatam vitam? Parare viam Domini aut Domino, dicitur Baptista, dum praedicat poenitentiam, docens per legem omnes extreme aegrotare [?: ] bo peccatorum, et adesse medicum peccata totius mundi tollentem. Christus Matth. 5 iubet reum, et quaevis litem habentem cum fratre reconciliari, dum [?: ] in via est. id est, dum accersitus tendit ad iudicem, quae idem est ac si diceret, mature. Forte alludit ad consuetudinem rusticorum in civitatem ad iudicium properantium. Matth. 7, Christus docet duas esse vias homini propositas, alteram arctam et difficilem ad salutem, et alteram latam ac perfacilem ad exitium. Quae metaphora est perspicua de duplici vitae genere, pio ac impio. Sic et gentiles duas vias vitae hominis [?: depi-runt ] , ut habetur in Apomnemoneumatis Xenophontis, et litera Pythagorae, et Cebetis: quarum alteram virtutis, alteram voluptatis esse voluerunt. Adhuc per excellentiam viam vobis monstro, 1. Corinth. 12 id est, Hanc doctrinam de quaerendis potioribus donis, ad huc multo illustrioribus rationibus aut confirmatione vobis proponam. In Epistola ad Hebraeos 9 et [?: ] agitur de viae in sacrarium Dei patefactione: et postea mox dicitur, eandem per Christum, eiusque passionem esse apertam. Verba prioris loci haec sunt: Hoc declarante Spiritu sancto, nondum patefactam esse viam ad sacrarium priore tabernaculo adhuc consistente. Posterioris vero haec: Cum igitur fratres habeamus libertatem ingrediendi sacrarium per sanguinem IESU, ea viva via quam dedicavit nobis recentem et vivam per velum: hoc est, per carnem suam. Ubi via est adites ad patrem, quem per meritum passionis, et mediationem Christi habemus, quoties petituri aliquid, cum in throno gratiae sedentem fide accedere volumus, [?: ] ante passionem Christi non perinde liberum, aperte, facilemque habuimus. Eadem ferme ratione Christus Iohan. 14 se appellat viam et veritatem: quia nemo alioqui possit venire ad patrem, [?: -mque ] cognoscere, re de colere, ac placatum habere, quam per se solum. Iacobus 1. cap. dicit de dubitantibus de Deo, et eius [?: ] Vir animo duplici inconstans est in omnibus viis fuit id est, in omnibus cogitationibus, consiliis ac conatibus et actionibus incertus fluctuat, quid rectum aut pravum sit, ubi Deus ei adsistere ac patrocinari [?: ] aut non. Via salutis, est vera doctrina ac religio, [?: duc- ] nos ad salutem. Act. 2, Vias vitae notas fecisti mihique, duxisti me ex morte ad vitam.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.