Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

VADO, aliquando aliis verbis additur, praesertim in Imperativo, tanquam adverbium adhortandi: sicut et apud Latinos, Age et Agite. 2. Samu. 7, Omne quod est in corde tuo, vade et fac, quia Dominus est tecum: pro, age, fac, ne dubites. In Hebr. est לך lech. Aliquando [?: -itur ] pro veni, eadem vi manente: ut infra in verbo [?: ] dicetur. Exod. 3, Et nunc veni mittam te. Sic [?: fer- ] est illud Christi: Vade, et noli amplius peccare. Aliquando alteri verbo additum, tantum progressum et incrementum quoddam significationis illius indicat. 1 Par. 11, Fuit Iosaphat vadens et crescens usque in sublime. Idem verbum est Genes. 8, Et reversae sunt aquae [?: ] vel eundo et revertendo: id est, subinde magis ac magis ad sua receptacula locaque de superficie terrae redeundo: nisi velis intelligere fluctuando, aut agitata. Sic ibidem mox: Aquae vero fuerunt eundo et deficiendo usque ad mensem decimum. Vado quo vado, incertitudinem quandam profectionis, aut metae quo quis tendat, ac veluti incertam vagationem aut oberrationem indicat. 1. Samuelis 23, Abiit David, et viri eius 600 ex Keila, quo iverunt. id est, quocunque Deus aut casus eos tulit. Sic 2. Sam. 15. Ego vado, quo vado: id est, ignoro quo nam eam, aut perventurus sim. Vado aliquando idem significat quod sum, sicut et Latinis Incedo: ut apud Vergil. Ast ego quae divum incedo Regina Iovisque, Et soror et coniunx. id est, quae sum. Gene. 15, Et ego vadens absque liberis. id est, sum, existo orbus. Iere. 41, Ismael egressus est de Mizpa in occursum eorum eundo vadens et plorans: id est, inter eundum plorans, aut ploratum simulans. Vadere, aliquando mori significat. Psalm. 39, Antequam vadam, et non ego. id est, antequam moriar, et nusquam amplius in hac vita existam. Iosuae vigesimotertio: En ego vadam hodie per viam universae terrae. id est, ad alteram vitam, seu moriar sicut et omnes habitantes in terra mori solent. Sic et Christus videtur loqui, cum inquit Ioann. 8. Ego vado, et quaeretis me. Et Ioann. 14, Quoniam ego vado ad patrem. Verum illa loquutio non solam mortem Christo declarat, sed transitum ex hoc mundo ad patrem per mortem crucis. Contrarius Hebraismus est, quod Manere vivere significat. Ioan. ultimo: Si volo eum manere, quid ad te? Sic Paulus Phil. 1. Scio quod mansurus sum: id est, victurus. Cum praedicto Hebraismo convenit etiam, quod Christus de seipso dicit Matth. 26. Marc. 14. et Luc. 22. Filius quidem hominis vadit, sicut de eo scriptum est, id est, moritur tam scelerate proditus, et tam tristi genere supplicii ex carnificatus. Vicinum huic est, quod Ioann. 12 scriptum est, quod multi propter Lazarum vadebant, aut abibant: hoc est, deficiebant, seu (ut ita dicam) Iudaismo moriebantur. Aliquando ferme ociose, propemodum ut completiva quaedam particula, usurpatur. Ioann. 15. Elegi et constitui vos, ut abeatis aut vadatis, et multum fructum afferatis. Sic ferme dicunt Latini: I nunc, et cupidi nomen amantis habe. Eant nunc, et glorientur adversarii sibi responsum non esse, etc.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.