Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

TRANSEO verbum Hebraeum est עבר abar, quod saepe etiam pro praetereo ac transgredior Vulgata vertit. Aliquot igitur, eaque primaria eius significata haberi possunt ex verbo Praetereo, supra exposito. Ibi. n. dixi, quod alias significet perire aut interire: ut, Caelum et terra praeteribit, aut transibit: alias significat irritum fieri, non potiri suo fine. Sic Non transibit unum iota de lege Dei. Sic aliqui vocant Transitoria, pereuntia bona. et Papae novo accenditur stuppa ante oculos, qua subito conflagrante, adiicitur epiphonema: Sic transit Beatissime Pater gloria mundi. Aliquando significat negligi, sicut et apud Latinos. Sic Iob dixit, se praeteriri a fratrib. Saepe admodum significat peccare, quae significatio plerumque versa est per Transgredior et transgressor, ac transgressio: quia omnia peccata sunt quaedam transitiones rectae lineae,nobis a Deo in suo verbo propositae. Aliquid transire ad aliquem, est, aliquem in eius potestatem venire: sicut contra Ab aliquo, est, ex eius potestate exire. Labor Aegypti et merces Aethiopiae ad te transibunt, et tuae erunt: Is. 45, idem bis dicitur. Quod factum est, relicta ab Assyrio exercitu praeda illarum gentium coram Ierosolyma, et postea instaurato templo per Cyrum et Darium de praeda alienigenarum et praesertim occupante Christo postea totum mundum spiritualiter. Exo. 13, Transire facies omnem apertionem vulvae ad Iehovam. i. omne primogenitum Domino consecrabis. Transire faciens haereditatem patris Aaron ad eas: Num. 27. Esth. 8. Accepit rex annulum suum quem fecit transire ab Aman, et dedit eum Mardochaeo: id est, quem ademerat. Sic dicitur etiam Transire facere iniquitatem alicuius ab aliquo, pro auferre ab eo. Zach. 3. Sic 2. Sam. 12 dicit Nathan ad Davidem: Dominus fecit transire a te peccatum tuum 2. Sam. 24 Fac transire iniquitatem servi tui. Transire ante aliquem, aliquando significat praecedere eum: Exo. 17. Deut. 3, Sic 1. Sam. 9, Dic puero ut transeat ante nos. Transire ad numeratos, transire in pactum, Exo. 30, est inter numeratos esse aut computari. Callidus videt malum, et abscondit se: simplices autem transeunt, et mulctantur: Proverb. 22. id est, recte eunt ad periculum. Transire facere de medio, est tollere: sicut supra dixi, significare interdum perire. 2. Par. 15. Et transire fecit de medio omnes abominationes de Iehuda. id est, abolevit. Esther 9, Dies isti non transibunt e medio Iudaeorum, et memoria illorum non desinet a semine eorum. Idem bis dicit. Transire e medio, est hic perire, oblivioni tradi. Iob 36, In ensem transibunt: id est, peribunt. Transire facere per aquas, aliquando significat [?: re ] . Num. 31. Quicquid non ingreditur ignem, transire facietis per aquam. id est, quod nequit purgari igne, ac metalla, aquis lavabitis. Crebro dicitur novacula [?: ] super caput alicuius, cum raditur. Traducere per ignem crebro significat idem quod exurere. Sic saepissime legitur de idololatria Moloch, cui filios per ignem faciebant transire, aut traducebant. id est, non tantum utramque lustrabant, sed et plane exurebant. 2. Reg. 16 et 17. Sic 2. Sam. 12, Transire fecit eos per fornacem id est, coniecit eos in fornacem. Iniquitates transeunt super caput: Psal. 38, Quoniam iniquitates meae transierunt caput meum. id est, creverunt super caput, supergressae sunt caput. Q. d. submersus plane sum in iniquitates meas. Sic Transire non raro pro laedere accipitur. Nahum 3, Super quem enim non transivit malitia tua iugiter. id est, quem non laesit? Transire in pactum et [?: ] randum: Deut. 29, Transibis in pactum Domini, et in iusiurandum eius. id est, foedus ineas. Forte est allusio ad illum morem transeundi inter partes sacrificatorum animalium, qui in pactis usitatus fuit, de quo Genes. 15. Transire super peccatum alicuius, est dissimulare, aut condonare. Mich. 7. Quis Deus similis tui, parcens iniquitati, et transiens super praevaricationem reliquiarum haereditatis tuae? pro, connivens transgressioni eius. Transi re facere tubam iubilationis: Levit. 24 id est, canetis, aut facietis ut alii canant tuba. Sic Transire facere vocem aut clamorem per castra, est, per praeconem aliquid omnibus denunciare aut proclamare in castris. Exo. 36. Et transire fecerunt vocem in castris. Nemo vir aut mulier faciat opus ad oblationem sanctuarii, et cohibitus est populus ab offerendo. Sic 1. Reg. 22 Edictum non transitus est edictum stabile, ratum ac perpetuum: quia (ut dixi) Transire interdum significat perire Esther 1. Egrediatur verbum regis a conspectu eius, et scribatur, nec transiat. id est, sit stabile Sic Dan. 6, luxta legem [?: Med- ] , quae non transit. Sic Dan. 7. Potestas eius potestas aeterna, quae non transit.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.