Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 623 --

1221 TIMOR, et TIMERE, quod ad figuratas significationes attinet, primum significat cultum Dei aut pietatem, qui eum colimus: quia extimore Dei reliquus omnis cultus legitur. Ps. 34. Venite filii, et auscultate mihi, timorem Dui docebo vos. Ibidem: Timete Dominum sancti eius, [?: quo- ] est defectus timentib. eum. Ps. 19, Timor Domini mundus [?: ] in seculum, iudicia eius vera et iusta sunt. Sic etiam [?: -9 ] . Timor prototo cultu Dei ponitur. inquit. n. Timuerunt [?: ] mandatis hominum. Quod Christus vertit: Frustra me colunt mandatis hominum. Sic Ionas ad nautas inquit: Ego timeo Deum creatorem caeli et maris. 2 Reg. 17, Docebatisque eos, quomodo timerent Iehovam: i. colerent. Contra etiam de caltu deorum dicitur 2 Reg. 17, Cum peccassent, et tiuerunt deos alienos. pro, venerati sunt. Iob 4, Nonne timor tuus spes tua fuit, et perfectio uvarum tuarum expectatio tua? i. Nonne secundum tuum cultum Dei speram dum tibi [?: prae-ium ] fuit? Aliquando etiam longius haec vox progreditur, ut timor aut pavor pro ipso timendo aut pavendo Deo ponatur. Gen. 31. Nisi Deus patris mei, Deus Abraam, et pavor Isaac adfuisset mihi, certe nunc vacuum dimisisses me. Ubi idem est illi Deus Abraam, quod pavor Isaac. i. ille Deus, quem timuit et coluit Isaacus. Quod convenit cum sermone Labi, qui dixerat, se divinitus prohibitum esse quicquam iniuriae Iacobo inferre. Ibidem mox sequitur, Iuravit Iacob per pavorem Isaac patris sui. Num. 8, Dominum exercituum sanctificabitis, ipse sit timor vester, et pavor vester. Deum timendum, vocat timorem. Hebraismus est notus, quod abstractum pro concreto, et eius subiecto ponatur. Sic Graecum simul ac Lati. nomen Dei a timore deducunt, iuxta illud: Primos in orbe deos fecit timor. Secundo observandum est, triplicem esse timorem, eoque in [?: ] propria significatione hanc vocem tripliciter usurpari: [?: ] , alias de timore Dei filiali: alias de timore Dei servili, de quo disserit Ioan, 4 suae Epistolae, quod cum vera charitate consistere nequeat, cum quo pulchre illud Latinam convenit, Oderunt quem metuunt. Tertio denique de timore aliarum rerum. de quo inquit Psal. 33, Ibi timuerunt timorem, ubi non erat timor: ubi timor, ultimo loco videtur ide significare, quod ubi non erat causa timendi. Timor igitur aliquando significat ipsas res timendas, ut in praecedenti exemplo audivimus. Proverb. 11, Ego quoque ridebo, cum venerit pavor vester, cunque venerit veluti vastitas timor vester. i. id quod pavetis ac trepidatis. Timor [?: a---- ] , dicitur active et passive: i. quem ipse in aliis [?: exci- ] , et qui excitatur in ipso ab alio quopiam, seu hoste, [?: -tre ] mala. Gen. 9, Timor et pavor vester sit super ani [?: ] terre: i. efficiam ut omnia vos timeant. Sic timor vepris et spinae: Is. 7. Contra etiam passivus timor dicitur, eius qui [?: -patitur ] . Timorem eius ne timueritis, Is. 8. i. quem ipse timet ac trepidat, dum s. idola timet, et quaevis externa pericula. Timor vepris aut spinae aliquo veniet: i. ibi vepres ac spinae crescent ac timebuntur. Isa. 7. Non veniet illuc timor vepris ac spinae, sed erit locus in pascuum bovis: i. non est timendum, ne ibi vepres aut spinae crescant, aut fiat locus plane desertus et inutilis. Erunt. n. salutaria pascus armentis et gregibus. Meditari timorem, est cogitare res terrificas. Isa. 33, Cor tuum meditabitur timorem: ubi est scriba? Pone timorem illis Domine, Psal. 9 pro, incute illis timorem alii, doctorem. Pavor eadem ferme vox est, quoad significationem attinet, cum timore. Is. 9, Congregati sunt ad me omnes pavidi in verbis Domini Israelis. i. qui pavent ad verbum Domini. 2 Par. 14, Pavor Iehovae erat super eos. i. Deus conterruerat. 1 Sam. 14, Commota est terra, et fuit in pavore Dei: i. in magna consternatione. Deut. 2, Incipia [?: ] pavorem tuum et formidinem tuam super faciem populo [?: ] . Sic Deut. 11, Pavorem vestri et timorem dabit Iehova superficiem terrae. i faciet Dominus, ut omnes vos timeant. Erit tantum pavor intelligere auditum: Isa. 28. i. sola fama incutiet terrorem audientib. Iob 31, Pavor mihi contritio a Deo. a contrtiones aut castigationes Dei mihi timorem incus serant. Nonnunquam ista tria coniunguntur, pavor, fovea, et laqueus. Hiere. 48, Pavor et fovea et laqueus super te รด habitator Moab, dicit Dominus. Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam: et qui ascenderit de fovea, capietur laqueo. Isa. 24: Videtur per ista tria simpliciter congeriem quandam variarum calamitatum et poenarum significare. Sicut solet nulla calamitas sola venire, praesertim cum Deus iratus etiam gravius punire, aut denique perdere vult peccatores.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.