Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Hiere. 10. et Psal. 135. Sic quoque in thesauris grandines habere dicitur, Iob 38. Et abyssos ponere in thesauris suis, Ps. 32. Sic et Magi Christo offerentes, dicuntur aperuisse thesauros suos: i. vascula continentia res bonas ac preciosas. Sic Christus vocat thesaurum bonum cordis, pietatem ac sapientiam: et malum, impietatem et ignorantiam Dei. Matth. 12. ac dicit bonum hominem promere de suo bono thesauro bonum et malum: contra de malo thesauro, malas sententias aut sermonem. Thesaurus impietatis, est thesaurus impiorum, aut per impietatem acquisitus. Prov. 10, Nihil proderunt thesauri impietatis: iustitia autem liberat รข morte. Sic Christus dicit, mammona iniquitatis. Sensus autem est, quod nec opes nec potentia aut opulentia, vel etiam astutia poterit malos liberare ex suis calamitatib. ac poenis, ad quas eos Deus rapiet. Paulus 2 Cor. 4 vocat thesaurum illam cognitionem Dei, eiusque religionis, quam gentib, annunciabat. inter alia. n. inquit: Habemus autem thesaurum hunc in testaceis vasculls, ut eius virtutis excellentia sit Dei et non ex nobis: i. nos tantarum rerum organa admodum sumus imbecilla, ut tanto magis virtus Dei in hac nostra infirmitate elucescat, qui ore infantium et imperitorum res tantas peragit in mundo. Aliquando thesaurus, sicut et divitiae, simpliciter ingentem copiam, praesertim rerum bonarum denotat: Col. 2, In Christo sunt omnes thesauri sapientiae ac cognitionis absconditi aut reconditi. i. ex Christo, ac per Christum tantum potest haberi profundissima cognitio Dei, eiusque voluntatis, religionis, et omnium ad summam hominis felicitatem pertinentium. Thesaurizare iniquitatem: Amos 3 Non noverunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes violentiam et vastationem in palatiis suis. i. cumulantes opes per violentiam partas, vel etiam cumulantes ipsa peccata. Vicinum ferme est illud Paulinum

-- 622 --

1219 Rom. 2, Thesaurizas tibi iram in die irae: id est, cumulas et auges in immensum tibi iram ac poenas Dei in eam diem, cum te volet punire. 1. Tim. 6, Thesaurizantes sibimet fundamentum bonum in posterum, ut apprehendant vitam aeternam: id est, praeparantes aut comparantes, dum pia vita fidem suam, appraehendentem vitam aeternam, confirmant, et tanto minus Deum offendunt. Thesauri etiam singularia ac valde secreta loca magnatum dici possunt. Sic dicit Deus Deut. 32. Redditum apud me, sigillatum in thesauris meis est illud: hoc est, singulariter a me secretoque constitutum. Thesauri (sicut supra dixi) dicuntur etiam omnium rerum utilium copia coacervata: ut vini, frumenti. 2 Paral. 11. Roboravit quoque munita et thesauros cibi: pro, horrea escarum, vel cellaria. Sic Ioel 1, Desolati sunt thesauri, destructa sunt horrea, quoniam aruit triticum. Nehem. 12, Universus Iehuda attulerunt decimas frumenti, vini, et olei in thesauros. Exodi. 1 Thesaurorum urbes, pro granariis frumenti. Sic thesauri oblationum nominantur Nehem. 12. et libri thesaurorum, Esdrae 5. id est, libri redituum et rationum quaestoriarum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.