Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Oblato itaque testamento, in primis quaerere solemus, num testator idoneus sit: id est, an testamenti factionem habuerit. Quod autem Christus testamenti factionem habuerit, hoc est ius testamentum faciendi, passim testificatur Scriptura: maxime generale hoc mandatum patris de caelo sonans, Hic est filius meus dilectus, hunc audite, etc. Item: Omnis potestas mihi data est. EĆ“dem facit, quod illi traditum est regnum usque ad fines terrae: quodque passim affirmat, se non alia, aut aliter loqui, quam prout pater sibi mandaverit ac praescripserit. Quod Christus tempore facti testamenti sui integrae mentis fuerit, nemo nisi blasphemans negabit. De voluntate, quae in testamento sola regnat (nam a voluntate testatoris omnia pendent) nemo hominum dubitare potest: ipse enim Christus exclamat, Venite ad me omnes qui laboratis, etc. Non est autem satis, testatorem esse idoneum: id est, posse facere testamentum: sed necessum est, etiam haeredem institutum esse capacem haereditatis. quod Iurisprudentes (ut supra attigimus) dicunt aliquem testamenti factionem passive habere: id est, posse institui in haeredem. nam haeredis institutio caput et fundamentum testamenti est. Ait enim Iustinianus, Ante haeredis institutionem inutiliter antea legabatur: scilicet, quia testamenta vim ex instituione haeredis accipiunt, et ob id veluti caput atque fundamentum intelligitur totius testamenti haeredis institutio. Ut ergo homo institutus servum suum, intelligitur ei simul etiam libertatem donare, et ita eum capacem haereditatis facere: ita quoque Christus suos haeredes a servitute irae Dei ac diaboli liberat, et nuptiali induit veste: hoc est, a peccato et aeterna morte liberat, vera fide ornat, novumque hominem facit, atque vita aeterna donat, et in ius filiale assumit, iuxta haec dicta: Si enim filii Dei, hoc est cohaere des Christi sunt, qui spiritu Dei ducuntur. Et: Si quis spiritum Christi non habet, non est eius. Item: Si filius nos liberaverit, vere liberi eritis. Siquidem animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Haeres itaque Christi ex aqua et spiritu, ac ex Deo ipso renatus fit oportet, alias non potest intrare regnum Dei: quia caro et sanguis non possidebit regnum Dei. Porto institutio verbis facienda est, voluntatem testatoris indicantibus: puta, Lucius Titius mihi haeres esto, aut id genus aliis verbis. L. 1. de haered. instit. Sic Christus ait: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego; et illi sint mecum. Item: Ego dispono aut lego vobis; sicut et pater legavit mihi regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel. Solet etiam ratione iuris cautio haeredibus in diem praestari, quo veniente die, de haereditate debita certi sint. Iuxta hanc iuris generalissimam regulam in omnibus bonae fidei iudiciis, cum nondum dies praestandae pecuniae venit, si agat aliquis ad interponendam cautionem exiusta causa, condemnatio fit. Ea cautio sufficiens et idonea fit aut fideiussoribus, qui solvendo sunt: aut pignoribus. Et fideiussionis quidem cautio omnium certissima, nobis exhibita per verbum et iuramentum, quo credentibus vita aeterna promissa est; ab eo qui tum verax est, tum solvendo largissimus: Ac cedit et altera cautio, nimirum pignoraticia, cui securi incumbimus: videlicet coena Christi, qua verum corpus et sanguinem suum, quibus haereditarium ius nobis nequisivit, usque ad plenam executionem testamenti sui, in novissimo die faciendam, subinde edendum et bibendum instituit. quo pignore quid ad excitandam et confirmandam fidem et securitatem potest esse efficacius? Est et hoc certi iuris, quod haeres etiam legitime institutus, possit tamen haereditatem amittere, et non acquirere. Potest etiam haeres indignum se facere haereditate, ita ut etiam ab invito auferri possit. Quod omnibus usu venit, qui a fide deficiunt, et contra conscientiam peccant, sicque Spiritum sanctum excutiunt. Denique, quo magis testamentum certam ac plenam sortiatur suo tempore exequutionem: consuetum etiam est, designari exequutores testamentarios a testatoribus. At noster testator Christus dicit: In domo patris mei mansiones multae sunt. Sin minus, dixissem vobis. Vado parare vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. Est etiam exequutor hic in terris Spiritus sanctus et ministri Christi: qui sunt legati eius ad urgendam reconciliationem hominum cum patre, quique sunt oeconomi Christi, et ius habent ligandi ac solvendi, claudendi et aperiendi.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.