Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
¶ Liber foederis aut testamenti, est liber legis: Exodi 24. Et Decalogus vocatur verba foederis. Exod. 34. Deuter. 9 et 29, quia secundum illa verba Deus foedus cum eis inierat, nempe ut illa perfectissime observarent, et qui ea fecisset, viveret in eis: contra maledictus esset, qui non permaneret in omnibus illis. ¶ Testamentum aliquando etiam ipsam doctrinam significat, secundum quam foedus est initum. Psal. 25. Secretum Domini timentibus eum, et foedus suum eis notum faciet. ¶ Violare testamentum Dei, aut servare, est praestare aut non praestare conditiones illius testamenti, aut foederis non audire, credere, obedire, etc.
Psal. 44, Haec omnia cum nobis acciderint, tamen non sumus obliti tui, nec mendaciter egimus in testamento tuo. Oblivisci aut recordari foederis vel testamenti dicitur Deus, cum suis opitulatur, aut non: homines vero, cum invocant et colunt eum secundum initum foedus, aut contrarium faciunt. Exod. 2. Audivit Deus gemitus eorum, recordatusque est foederis sui cum Abraam, Isaac, Iacob.

|