Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ubi clare intelligimus, Paulum illam priorem pactionem et promissionem, Abrahamo longe ante legem eiusque foedus factam, nominare testamentum: idque non qualecunque testamentum, sed in Christum, seu in Christi benedictionem de aeterna haereditate factam: Legem vero, ac eius testamentum esse tantum propter transgressiones cohibendas, et revelandum peccatum datam, ut esset veluti paedagogus ad illud benedictum semen, seu Christum. ¶ Eôdem referri potest, quod Paulus dicit Rom. 9, Israelitarum esse adoptionem, gloriam, testamenta, et legem: indicando nimirum, duo esse vetera foedera aut testamenta, quorum utrumque cum Abrahami semine a Deo sancitum sit. ¶ Sicut vero 3 cap. contulit testamentum Abrahami seu promissionis, cum sequnto post 400 annos testamento Moysis aut legis: ita mox sequenti cap. confert Moysis legale testamentum, cum testamento Christi, inquiens: Haec sunt per allegoriam dicta. nam haec sunt duo testamenta: unum a monte Syna, ad servitutem generans, quod est Agar, Sublimis vero illa Hierusalem libera est, quae est mater omnium nostrum, etc. Et mox: Nos vero sumus filii liberae matris, et promissionis secundum Isaac. ubi confert duo testamenta cum suis liberis aut cultoribus nempe Synaicum Agaricum, carnale ac legale, cuius cultores sunt servi, et sub male dictione: et porro illud novum, quod est promissionis Evangelii, cuius cultores sunt haberi ex Spiritu, et haereditate potiuntur. Ita diserte audimus tria esse testamenta: Illud vetustissimum benedicti seminis, caput serpentis conculcaturi, quod est a Deo cum Adamo, Abrahamo, et aliis illis primis patriarchis institutum, ac nunquam abrogatum: secundum, quod cum Israelitico populo est ad montem Syna per Moysen, sub conditione perfectissimae obedientiae legis institutum (quod revera fuit veluti testa aut cortex quaedam priori illi ac potiori circumpositum, donec intus in medio latitans foedus et benedictum semen maturesceret, adveniretque:) Ac denique istud tertium ac ultimum, quod cum illo primo revera idem est, quodque illud secundum testamentum veluti quoddam putamen [?: ] perfregit, et verum haeredem ac promissionis filium seu populum cum benedicto semine coniunctum, vere ac reipsa plenaque possessione spiritualium bonorum haeredem facit. ¶ Quod vero Scriptura tantum duo testamenta nominat, in causa est, quia hoc ultimum ac nomin Testamentum nihil aliud est quam plena perfectaque exhibitio illius primi Abrahamo, et spirituali eius semini promissi, ut id Paulus luculenter in Galatis et Romanis ostendit. Quare Scriptura tantum ultimum seu Christi testamentum cum Mosaico confert, Mosaicumque extenuat et abrogat, amplificato, collaudato et confirmato isto novo benedicti seminis Abrahami. ¶ Ex hac distinctione potest et ista acris quorundam lis diiudicari, an differat Vetus testamentum a Novo, aut non. Differt enim certe plurimum illud [?: Mo-m ] : sed non differt Abrahamicum a novo, nisi tantam temporis distantia, patefactionis perspicuitate, et [?: ] benedicti seminis praesenti exhibitione. Sic et Zacharias pater Baptistae una cum ipsa diva virgine [?: ] primum illud testamentum promissi Meschiae eiusque redemptionis cum hoc ultimo exhibiti, dum dicunt. Deum memorem testamenti sui et iuramenti ac promissionis factae Abrahamo et aliis patribus fecisse istam redemptionem Israelis pueri sui per erectum cornu salutis. ¶ Verum iam quasdam etiam locutiones et loca scripturae ad explicanda ista testamenta aut foedera utiles attingamus. ¶ Hierem. 31 prolixe promittit Deus abolitionem veteris illius ac inutilis testamenti aut foederis, et erectionem novi. ubi quidam non satis eum locum expendentes, putant novum testamentum ipsam peccatorum remissionem dici: cum id non dicatur: sed quod tantum fructus, utilitas ac effectus novi testamenti erit renovatio et remissio peccatorum. Quare inepte aliqui scriptores definiunt novum testamentum esse remissionem peccatorum, aut praedicationem remissionis peccatorum. nam remissio peccatorum semper inde a condito mundo fuit. Arca foederis aut testamenti vocatur, quia in foedere Mosaico aut Synaico erat, quod Deus in ea arca habitare, et exaudire velit, ibique ab omnibus invocantibus quaeri debeat.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.