Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

T

TABERNACULUM varias significationes habet. Primum quidem ac proprie significat subitum ac tumultuarium domitiorum, seu tectum, frondibus aut stragulis aliquib, ad breve tempus confectum, ut solent pastores in deserto oberrantes, et milites in castris habere: quae et tentoria, ab intensione funium, quibus firmari solent, dicuntur. Hinc igitur etiam illud operosum domicilium, quod in Exodo Deo ac sacro cultui construitur, tabernaculum testimonii vocatur a Vulgata versione, et septuaginta: in Hebraeo magis conventionis aut contractuum est, quia (ut Deus ipse eius etymon exponit Exo. 29. convenerit cum Moyse et populo, quod illic velit adesse, agere, loqui, et quasi contrahere ac pacisci

-- 606 --

1187 cum ipso et populo, de iis reb. quae ad utramque partem pertinerent, nempe de sacro cultu, de ope ac cura Dei erga populum, et vicissim de obedientia populi erga Deum. Forma vero totius tabernaculi potissimum 26. Exo. delineata est, cuius preciositas, nitor, ac plena admirabilis cuiusdam maiestatis elegantia populum monuit, ut ipsum divinum cultum, qui ibi peragebatur, et Deum qui in eo habitabat, magnifacerent, revererentur, admirarentur, timerent et adorarent, tanquam aliquem supra modum gloriosum Regem regum et Dominum dominantium. Porro verum archetypum eius, cuius tantum umbra et qualiscunque figura est hoc terrenum tabernaculum, est in caelo. Nam Exo. 26 diligenter Moysi praecipitur, ut in extruendo tabernaculo omnia exactissime faciat secundum illud verum archetypum, quod illi sit in monte praemonstratum. Quare epistola ad Heb. cap. 8 et 9, ex eo mandato multa praeclara mysteria illustrat, de Christi caelesti sacerdotio, quomodo is in illo suo tabernaculo perpetuo sacerdotio fungatur, et ad dexteram patris sedeat ad hoc ipsum, ut pro omnib. fide ad thronum gratiae accedentib. intercedat, eisque a Deo omnia, praesertim spiritualia bona, impetret. Illud igitur tabernaculum appellat ea maius, perfectius, non manufactum, ac caeleste, seu in caelo existens, et quod a Deo ipso fixum sit, in quo Christus suo perpetuo sacerdotio fungatur. Hoc ergo nunc breviter dictum sit de tabernaculo conventionis. Hoc tabernaculum fuit diu in Silo, una cum suo cultu, etiam tempore Eli et Samuelis: ubi, quia progrediente tempore successit idololatricus cultus, ideo Deus damnando eum, et alibi verum cultum instituendo, dicitur repudiasse tabernaculum Silo, Psal. 78 non quod hoc ipsum suum tentorium reiecerit, quod postea in Sion transtulit: sed locum ac cultum Silo, qui secutus est. Tabernaculorum festum, quod a figendis tabernaculis Graeci Scenopegiam vocitant, fuit propria quaedam solennitas Israelitarum, in memoriam suae peregrinationis in deserto, mense septimo celebratum, de quo Levit. 23 praecipitur. Cogebantur enim illis septem diebus extra domos sub tabernaculis agere, sicut olim in deserto vict: taverant: ut sic monerentur tum de beneficiis Dei innumeris, quib eos in deserto fovit et ductavit:tum ut simul considerarent, quomodo etiam in hac spirituali peregrinatione, postquam semel sumus per filium Dei redempti, perpetuo potenti manu Dei regamur et conservemur ad salutem. Per metaphoram Tabernaculum Dei saepe significat coetum Dei, aut certe ipsum ministerium, Psal. 84. Quam dilecta sunt tabernacula tua Domine exercituum. Per catachresin ponitur pro quovis domicilio aut loco habitationis, Psalm. septuagesimo octavo: Interfecit primogenitos in tabernaculis Cham. Ibidem: Fecit habitare in tabernaculis eorum tribus Israel. Per synecdochen saepe Tabernaculum ponitur pro iis qui habitant in tabernaculo. Psalm. 91, Non accidet tibi malum, neque plaga appropinquabit tabernaculo tuo. Sic Psal. septuagesimo octavo: Repudiavit Deus tabernaculum Ioseph, et tribum Ephraim non elegit. Idem bis dicit. Sic dicuntur conspirasse contra Deum tabernacula Idumaeorum, Ismaelitarum, Moabitarum, et Hagarenorum. Sic Psalm. 87, Diligit Dominus portas Sion, plusquam omnia tabernacula Iacob: id est magis diligit ac ornat cives et totum coetum ac ministerium Ierosolymitanum, quam incolas aliorum locorum et civitatum Israeliticarum. Proverb. 14, Domus impiorum delebitur, tabernaculum autem iustorum florebit. id est, ipse cum suis posteris. Sic Psal. 49, Interiora eorum domus ipsorum in seculum, et tabernacula eorum in generationem et generationem. id est, posteri simul, et opes eorum ad posteros transeuntes. Per anthropopathiam tribuitur etiam Deo tabernaculum, Psalmo decimooctavo: Ponebat tenebras latibulum suum, per circuitum eius tabernaculum eius, atque obscuritates aquarum in nubibus aethereis. Dicit Dei tabernaculum esse atras ac densas nubes, quia ibi tonare petatur. Hinc porro longius per metonymiam progreditur hoc nomen, ut significet favorem, curam, ac protectionem Dei. Quos enim homines hic in sua tabernacula aut domos recipiunt, eos curant, alunt, fovent ac tuentur: sicut Loth suos hospites, et ille in Iudicibus Ben Iamitam. Psalmo decimoquinto: Domine quis habitabit in tabernaculo tuo, et requiescet in monte sancto tuo? Id est, quem tandem hominem tu inter tuas domesticos, aut in tuam familiam recipies, numerabis, amabis fovebis, reges ac tuebere? Haec eadem locutio Psalmo vigesimoseptimo multo plenius et clarius proponitur: Unam petii a Domino, illam requiro: ut maneam in domo Domini cunctis diebus vitae meae, ut videam pulchritudinem Domini, et lustrem templum eius: quoniam abscondet me in tabernaculo suo in die quo imminuerit malum, latere me faciet in abdito loco tabernaculi sui, in petra exaltabit me. Sic Psalmo octuagesimo quarto. Habitare in tabernaculis impiorum, est eis esse familiarem ac amicum, et eorum commodis perfrui. Vicinum huic locutioni est, quod pauperes a nobis sublevati dicuntur nos acceptare in aeterna tabernacula: id est, Deus propter eos: qui nobis in altera vita propter sublevatos pauperes benefaciet. Tabernaculum Dei polluere dicitur populus Dei, cu vel idololatriae vacat, vel impie vivit, vel alioqui non recte ritus ac caeremonias Dei observat. Levit. decimoquinto, et Psalmo septuagesimoquarto, promittit Deus se positurum tabernaculum suum inter Israelitas si se recte in vera pietate gesserint: quod praeter externam illius sacri tentorii fixionem, cultumque externum, ac ministerium verbi, significat etiam praesentiam ac [?: ] rem Dei. Levit. vigesimosexto: Et ego ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non execrabitur vos anima mea Ego ambulabo inter vos, et ero vobis in Deum, atque vos eritis mihi in populum. [?: D- ] [?: ] confirmari alicuius tabernacula, significat eum augeri liberis, familia et haeredibus, qui ipsi cohabitent. Sic Deus alloquitur et hortatur Ecclesiam, inter alia Isaiae quinquagesimo quarto inquiens: Dilata locum tabernaculorum tuorum, et cortinas tentoriorum tuorum extendant. Ne parcas, prolonga funes tuos, et clavos tuos robora, quoniam ad dexteram et sinistram tuam augeberis. Noachus pater, Genesis nono, in sua benedictione duorum filiorum Sem et Iaphet praedicit, Iaphet habitaturum in tabernaculis Sem: quod recte aliqui exponunt de posteritate Iapheti. id est, Europaeos commigraturos et inserendos per veram religionem in verum Dei Israelem aut populum, qui alioqui ex Sem propagatus est secundum carnem: seu, cum Abramo convivaturos. Tabernaculi metaphora Petrus et Paulus in suis Epistolis nominant ipsum hoc humanum corpus: quia perinde anima in eo aliquandiu parum stabili mansione habitet, mox id exuitura: et quia etiam sit destruendum, et iterum erigendum, ac ab ea denuo instauramus colendum: sicut tabernacula modo eriguntur ac incoluntur, modo deiiciuntur, modo denuo [?: instaura- ] , 2. Corinth. 5, Etenim qui sumus in hoc tabernaculo, suspiramus onerati. Et 2. Petri 1. Iustum enim esse arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, excitare nos per commonitionem: cum sciam brevi futurum, ut deponam hoc tabernaculum, sicut et Dominus IESUS noster declaravit mihi, etc. Tabernaculum David, significat regnum eius, seu potius regnum Meschiae, qui dicitur obtinere regnum patris sui David: Amos 9, et Actorum 15, In die illa instaurabo tabernaculum David collapsum, et sepiam rupturas eius, et ruinas eius erigam, reaedificaboque illud, sicut olim fuit. Soli posuit tabernaculum in caelis, Psalmo decimonono, id est. sicut

-- 607 --

1189 Deus solem collocavit in medio astrorum, ut per ea currat veluti fortis gigas: sic Christum collocavit in medio Ecclesiae, qui ibi per solem allegorice aut parabolice significatur. Viri tabernaculi alicuius: pro domesticis illius. Tabernacula pro domibus et urbibus interdum ponuntur. Ieremiae quarto. Vastata est tota terra, repente vastata sunt tabernacula mea. Tabernaculum Moloch portastis. habet Vulgata, Amos 5, et Actorum 7 cap. sed in Hebraeo est, Coluistis Schichut regem vestrum.

TABULA, etiam cordis, per metaphoram dicitur, quia veteres in tabulis scribebant. Alliga praecepta mea digitis tuis, scribe ea in tabula cordis tui. Prov. 7. Idem est etiam Proverb. 3. Ieremiae decimoseptimo, dicitur peccatum inscriptum esse tabulae cordis: id est, penitus innatum. Sicut contra promittit, se legem suam inscripturum esse cordi piorum, Ierem. 31. Tabulae pro navibus ponuntur Ezek 27. Ex abietibus aedificaverunt tibi omnes tabulas.

TACEO verbum idem est cum sileo: quare Hebraismos eius supra in verbo SILEO require.

TALENTUM קכר Kichar, pondus quoddam satis magnum, quod duplex fuit: Sanctuarii, et vulgare. Describitur Exo. 30. Talentum auri faciet illud, Exo. 25. id est, totum candelabrum cum omnibus suis instrumentis faciet ex unico talento auri.

TALI: Talorum aqua est, quae ad talos solum pertingit Ezek. 47, Et traduxit me per aquas talorum. Mox eas nominat aquas genuum et lumborum, indicans fluvium illum crevisse.

TALIO: Talionis lex dicitur, quae eandem poenam aut calamitatem reo infligit, quam illi querenti aut laeso intulit. De qua praecipitur Exod 21, et Levit. 24.

TALIS vocula saepe vel simplex, vel repetita, indicat aliquem certum hominem, locum, aut tempus, non certo expressum: sicut Graecis δεῖνα , quidam aut quispiam Iosuae 7. Tale et tale feci, etc. quod brevitatis causa ponitur, ut narratio facta fuisse totius rei breviter indicetur. Ruth 4, Sede hic tu talis. id est tu amice et consanguinee, etc, 1. Sam. 21, Pueris condixi talem et talem locum. id est, certum quendam locum, quem nunc nominare non est necesse, aut etiam non satis tutum. 2. Reg. 6, In loco tali erunt castra tua. Daniel. 8. Dixitque alter e sanctis, tali: id est, cuidam.

TANGERE Levit. 5. Si anima tetigerit omnem rem immundam. id est, attigerit. Significat etiam laedere, sauciare, aut quacunque alia iniuria afficere. Tange montes, et fumigabunt. Psal. 144, id est, si vel attigeris eos, mox [?: -cendentur ] , ut olim te in Sinai apparente. Genes. 26, Non tetigimus te. pro, non fecimus tibi quicquam [?: mal- ] . Exod. 11, Adhuc tangam Pharaonem plaga una. Sic et infra 26 cap. Zach. 2, Qui vos tetigerit, tanget pupilam oculi mei. id est, laedet. Iob 2, Tange os eius, et carnem. et 19, Manus Domini tetigit me, Psalm. 105. Noli-te tangere sanctos meos, id est, iniuria afficere. 1. Ioann. [?: ] Qui natus est ex Deo, conservat seipsum, et malus non [?: -git ] eum. id est, non sauciat eum vulnere lethali, quandoquidem non patitur in se regnare peccatum originali et praeterea mox ad medicamen remissionis peccatorum confugit. Ne interfector eorum primogenita [?: -egat ] : Exod. 12. Aliquando coniugale debitum [?: no-- ] . Proverb. 6. Non erit innoxius qui tetigerit uxorem proximi 1 Cor. 7. Bonum est viro non tangere mulierem. Gen. 20, Abimelech non tetigerat Saram. Ibidem [?: -bis ] iteratur ea locutio. Aliquando significat accipere, [?: ] furari alienum. Num. 16. Ne tetigeritis quicquam, quod istorum est. Ier. 12, Sic dicit Dominus contra omnes [?: ---os ] meos malos, qui attingunt haereditatem meam, [?: --am ] acquisivi. id est, sibi rapiunt ac usurpant. Ezek. 17, [?: ] ne cum tetigerit vitem ventus Orientalis, marcescet? Non levem aliquem tactum significat, sed cum eam suo flatu diu multumque agitaverit, tunc ei omnem nativum vigorem adimi. Sic de ampliori quadam contrectatione, et pedum complexu ac detentione, quo Maria ex nimia sanctaque dilectione Christum subito agnitum detinebat, potest illud Ioan. 20 intelligi, cum Christus inquit ad eam: Noli me tangere. q. d. Dominus: Quid agis inepta? Satis adhuc temporis restat, ut tecum et cum fratribus meis verser et colloquar. non enim tam statim a vobis ad patrem recedo. Abi igitur potius curriculo ad meos fratres, eisque indica haec mea mandata. Solebat autem etiam apud Graecos supplicaturi, sic pedes suorum dominorum aut patronorum amplecti. Sic et Sunamitis 2. Reg. 5, apprehendit et diu detinet pedes Elisei, ita ut Geezi eam vi proturbare vellet D. Paulus Col. 2. pseudoapostolorum traditiunculas redarguens, per mimesin inquit: Ne tetigeris, neque gustaveris, neque contrectaveris. id est, collocant vera pietatem aut impietatem in rerum externarum contactu aut abstinentia, et non in animi mundicie aut immundicie. Sanguis sanguinem tetigit, Os. 4. id est, omnia repleta sunt violentia et iniustis caedibus. Vide supra Sanguis.

TANQUAM, ut et Sicut, notat interdum non similitudinem, sed rem ipsam. Dan. 10. Ecce tanquam similitudo filiorum hominis tetigit me. pro, ipsa similitudo, seu angelus in specie humana. 1. Cor. 5. Ego tanquam absens corpore, praesens autem spiritu similitudo pro re ponitur. Alius, et quidem creber usus est huius particulae in huiusmodi locutionibus, Num. decimo quarto. Et mori feceris populum istum tanquam virum unum. pro, omnes penitus, ac perinde sine omni exceptione aut misericordia, ut si esset unicus homuncio. Sic Nero dixerat, Utinam populus Roman. unam cervicem haberet.

TANTUM, et tantummodo, רק rak, alias affirmative accipitur. Genes. 20, Tantummodo non est timor Dei in loco hoc. Alias, et quidem crebrius, est conditionalis. 1. Sam. 18, Tantum esto mihi filius fortis, et geras bella Iehovae: tametsi ibi sit אך Ach. Ios. 1, Tantum sis fortis. ubi est, rak. Mar. 5, Ne timeas, tantummodo crede, id est, si credideris, non est quod metuas de vita filiae. Alias circumscribit. Deut. 28. Et eris tantum direptioni expositus omnibus diebus. Num. 12 utrumque coniungitur: Nunquid rakach, tantummodo in Moyse, aut per Moysen locutus est Dominus? ubi alterum ex illis adverbiis abundat: aut certe maioris emphaseos gratia eadem res vel significatio bis diversis voculis exprimitur. Os. 13, Tantummodo in me est auxilium tuum Israel.

TAURUS, per metaphoram aliquando significat potentem, superbum, et audacem, ac infestantem miseros: ut solent tauri pinguiores tum pecora, tum et frutices, arbores, ac etiam ipsam terram cornibus impetere. Cui additur aliquando nomen loci Basan, eo quod ibi erant uberrima pascua, et pinguissima ac validissima pecora. Psal. 22, Tauri Basan circumdederunt me. id est, praepotentes ac superbi magnates. Sic Psal. 68, Disperdit congregationem taurorum. id est, fortium adversariorum. Sic et Isa. 34 haec eadem vox usurpatur: Descendentque unicornes cum eis, et tauri cum magnificis, et inebriabitur terra eorum a sanguine, et pulvis eorum ex adipe impinguabitur.

TECUM. Gen. 28, Ecce ego tecum: subintelligo, ero. id est, tibi adero, opitulabor, etc. De hac locutione dictum est in voce DEUS et SUM: tametsi et per se sit perspicua, ut nulla admodum explicatione indigeat. Sic et Agamemnon inquit ad Achillem: Fuge, si libet: at mecum Iupiter erit, et multi fortes viri.

TEGERE, aut Operire, varie accipitur. Tegi alicuius peccata, Psalm. 32, et Rom. 4, est alicui a Deo non imputari ea, tegente nimirum, condonante et abolente ea Christo

-- 608 --

1191 suo corpore, quem induimus, et qui est tectum contra solem et pluviam, ut habet propheta: Beatus vir cui remissa est iniquitas, et cuius tectum est peccatum. Beatus cui non imputat Dominus peccatum. Proverb. 10 in malam partem accipitur: Os impiorum teget iniuriam. id est, clam struet, machinabitur, sicut fraudes, ut retia ac laquei clam parari ac condi in alterius exitium solent. Operire, aut tegere, etiam quasi obruere, et circumquaque opplere in genere significat, quod in plura specialia significata subdividitur. Psalm. 55, Operuit me tremor, quasi undiquaque circumfudit se mihi. Sic Psalm. 65, Valles texerunt se frumento. id est, velut totae conspersae aut perfusae sunt frumento, ita ubique crescit ac ubique conspicitur. Psalm. 140. Caput circumdantium me, labor aut iniuria labiorum ipsorum operiat illud. id est, iniuria et calamitas, quam struunt mihi suis mendacibus labiis, recidat in eos, ac obruat eos. Sic Isaiae 22, Operiet te operiendo: id est, obruet te confusione et opprobrio. et Psal. 5 Laetentur omnes qui sperant in te, in seculum iubilent, et operi super eos. id est, protege eos, favore ac defensione veluti scuto tege eos. Ita Operire, quasi obruere, ac quod Germani simili locutione uberschutten nominant, indicat, sive bono sive malo. nam alias in bonam alias in malam partem usurpatur, ut praecedentia exempla indicant. Sic Matth. 8 dicuntur adeo magnae undae fuisse, ut navicula iis obtegeretur. id est, iamiam prorsus obruenda esse videretur. Sic Lucae 23: Tunc incipient dicere montibus, Cadite super nos: et collibus, Tegite nos. id est, obruite prorsus. Operire, aut tegere faciem pinguetudine dicuntur impii: quia plerunque laeti ac securi, nitidique ac pingues sunt, et fortunas etiam lautas habent, utpote qui genio vacent, omnia per fas et nefas ad se congerant, nullamque persecutionem, sollicitudinem aut calamitatem ob veritatem et iustitiam, gloriam Dei aut publicum bonum perpetiantur. Iob 15, Operuit impius faciem suam pinguedine. Deut. 32, Impinguatus es, incrassatus es, operuisti pinguedine, scilicet faciem, aut etiam cor tuum, ne intelligeres aut curares res divinas. Psal. 17. Adipe suo clauserunt: scilicet oculos ac faciem, veluti unam quandam planiciem, aut superficiem prae se ferentes in vultu. Tegere aliquando significat per metaphoram, celare, aut non patefacere: sicut et apud Latinos. Psal. 40, Annunciavi iustitiam tuam in congregatione magna, ecce labia mea non prohibebo: Domine tu nosti, iustitiam tuam non operui in medio cordis mei. veritatem tuam et salutem tuam dixi, et non abscondi veritatem tuam et benignitatem tuam Ecclesiae magnae. Sic involucra ceremoniarum et umbrarum Iudaicarum, Operimenta, aut Tegmina dicta sunt, quia veluti contexerunt ac celarunt rudioribus verum nucleum genuinae pietatis in religione Mosaica. Isaiae vigesimoquinto: Perdet Dominus in monte isto faciem involucri, quo involuti sunt omnes populi, et operimentum quod expansum est super omnes gentes. Videtur vocare illam formam externorum sacrificiorum ac rituum involucrum, quia eo erat involuta vera ac sincera pietas, ne rudiores ad eam facile penetrare possent. Quare patiente Christo totum illud velum disruptum est, ut porro amotis illis involucris vera pietas nude omnibus piis proponeretur. Possis etiam per illud operimentum intelligere ignorantiam veri Dei late per mundum idololatriis obrutum grassantem. Denique et originalem caecitatem ac stupiditatem, quam Christus sua passione Ierosolymae tolerata, et sua suorumque praedicatione aboliturus erat: quae doctrina venit ex illo monte Sion aut Ierusalem, ut aliae prophetiae habent. Huc referatur etiam tegmen ac velamen Moysis, quod imponebat faciei suae cum rediret a Deo ad populum, non valentem sustinere splendorem eius de facie relucentem, ac ex familiaritate Dei contractum, Exodi vigesimoquarto quod rediens ad Deum, denuo superimponebat faciem suae. De quo etiam Paulus secundae Corinthio. tertio disserit, exponens quid sibi illud velamen aut tegmen, et illa superimpositio amotioque eius voluerit. De quo toto mysterio aliquanto accuratius [?: ] proprio Libello, una cum libro de Eide et iustitia [?: ] presso, disserui: quem forte et Universalibus Regnis adiiciemus. De operto aut tecto mulierum, et contra virorum aperto aut detecto capite, in publica occatione ac institutione exhibendo, praecipit Paulus primae Corinthiorum undecimo: ostendens, detectum [?: ] ri caput libertatis indicium esse, et honorare Christum quem quasi repraesentet ac celebret vir, gubernans uxorem ac familiam, sicut ille Ecclesiam. contra [?: m--- ] eris tectum caput indicare, eam esse subiectam [?: --i-- ] atque ita eum honorare, superioritatem ipsius tegmine capitis ostentando. Sic et nunc in Germania tectum caput mulierum ostendit, eas sub aliena potestate, seu maritatas iam esse: contrâ detectum, esse [?: ] nes ac liberas.

TELA. Isaiae quinquagesimonono, omnia [?: stud- ] conatus impiorum, comparantur ovis aspidum, et telis [?: ] nearum: quia quicquid agunt et moliuntur, aut [?: pl- ] exitiale est et noxium tum ipsismet, tum et aliis hominibus, ac etiam Deo: aut est futile, et omni bono fructi carens. praesertim spirituali: sicut ipsemet propheta [?: ] metaphoram aut similitudinem ibi clarius et prolixus exponit.

TEMPESTAS plerunque significat subitum et praevalidum ventum: aliquando etiam pluviae et gratidini coniunctum. Significat autem crebro per metaphoram, tum tyrannorum ac persecutorum violentatum et Dei iram, atrocissimasque poenas, quas peccatoribus infligit. Psalmo octuagesimotertio: Sicut ignis comburens sylvam, et flamma consumens [?: ] tem: sic persequeris eos tempestate tua, et turbine [?: ] turbabis eos. Et de impiorum violentia legitur Psalmo quinquagesimoquinto: Si haberem pennas, accelerarem mihi evasionem, propter ventum turbinis ac tempestatis. Proverbiorum primo: Cum venerit velut [?: ] stitas id quod metuitis, et interitus vester quasi tempestas ingruerit. Aliquando etiam Dei praesentiae [?: ] adventui additur vox tempestatis, sicut et turbinis, gratatudinis, tonitrui, nubis et ignis: ut veluti terrifica quadam eius maiestas oculis nostris proponatur, ferme sicut pictores ei solent quandam speciem splendoris et radiorum adiicere. Nahum 1. Domini est via in tempestate et turbine, et nubes est pulvis pedum eius. Psalm quinquagesimo: Veniet Deus noster, et non [?: quiesc- ] ignis ante ipsum flagrabit, et circa eum tempestas [?: ] da. Tales descriptiones Dei vel alludunt ad apparitionem illam Dei in monte Syna: vel quia communi [?: ] dam opinione ob auditum tonitrui Deus putatur in nubibus agere et ambulare, ad describendam eius Maiestatem, et incutiendum terrorem hominibus.

TEMPLUM Dei alias significat illud splendidum et admirabile aedificium Ierosolymae, a Salamone in cultum Dei extructum, quod per aliquot capita, praesertim 6 initio primi Regum describitur. Vox alioqui Hebraea est plerunque Heichal היכל , quae [?: signifi- ] palatium aut arcem quamvis, nempe amplam ac regalem domum. Id nomen etiam tabernaculo [?: ] buitur primo Samuelis primo et tertio. Porro [?: qu- ] DEUS promiserat, se habitaturum esse super [?: arc- ] medio duorum Cherubinorum, quae primum [?: qu- ] dem fuerat reposita in interiore parte tabernaculi postea vero in interiore parte aut adyto templi: et [?: ] DEUS iusserat ibi tantum offerri sacrificia, et ei [?: ] sus converti omnes precantes, etiamsi procul [?: ali- ]

-- 609 --

1193 essent: ideo tam saepe leguntur illae locutiones, Dominus est in templo suo, Psalm. 11. 48. Et adorare ad templum Dei, Psalmo 5. 18. 28. 29. et 138. Et Deus dicitur exaudire e templo sancto suo: Psalmo decimooctavo, et sexagesimooctavo. Aliquando totum simul illum cultum vox haec complectitur. Ierem. 7, Nolite considere in verbis mendacibus, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini. Nam Iudaei audientes minas Dei per prophetas civitati Ierosolymae ac populo denunciatas, persuadebant sibi, nequaquam Deum tam severiter esse illam terram vastatutam, potissimum propter duas causas. primum, ne simul everteret templum ac cultum suum: deinde, quia per illa perpetua sacrificia, et tam sacro sanctum cultum, omnia ipsorum peccata plenissime expiarentur, et Deus fieret eis prorsus propitius: sicut nunc Papistae in suam Missam plenissime confidunt. Alioqui de quatuor nominibus aut rebus insolescebant Iudaei, contra omnes prophetarum minas et conciones, quae sunt, λάος, τόπος, νόμος populus sanctus terra promissionis, templum et lex: ut alibi indicavi. Quae diligenter observanda sunt. Aliquando vox Templi per metaphoram significat caeleste Dei habitaculum. Micheae primo. Sit Dominus in testem de templo sancto suo. Quoniam ecce Dominus egreditur de loco suo, et descendet ac calcabit excelsa terrae. Sic Psalmo undecimo: Iehova in templo sanctitatis suae, Iehovae in caelis est solium. ubi idem bis dicit. Alia metaphora, praesertim in Novo testamento usitata, Templum significat ipsum Dei caelum, et singulos quoque pios, in quibus Deus habitare dicitur, primae Corinthiorum tertio, et secundae Corinthiorum sexto. Unde et Christus hac ratione corpus suum vocat templum, Ioan. secundo inquiens: Sol [?: -ite ] templum hoc, et post triduum reaedificabo illud. Templum Dei violare, primae Corinthiorum tertio, est, a Deo et vera pietate deficere. Psalmo vigesimonono. Omnis in templo Dei dicat ei gloriam. id est, omnia membra Ecclesiae laudent eum. Matth. vigesimotertio dicit Christus, Zachariam filium Barachiae esse interfectum a Iudaeis inter templum et altare: quod alii ad Zachariam filium Ioiadae, alii ad Zachariam prophetam referunt, et denique alii ad Zachariam patrem Ioannis Baptistae, qui sit interfectus, quia praesentiam Meschiae propalam affirmaverit. Mihi maxime probatur eorum sententia, qui de ultimo Zacharia id exponunt. [?: ] Christus voluit primum et ultimum martyrem [?: ---inare ] . Ad haec filius Ioiadae dudum fuerat occisus. Secundus autem Zacharias non legitur fuisse oc- [?: ] : nec etiam verisimile est factum esse, cum tunc populos ex captivitate reversus pius fuerit, piumque pontificem et ducem habuerit. Facit vero etiam Iosephus [?: ] . belli Iud. cap. 1, et Aegesippus libro quarto, mentionem cuiusdam Zachariae filii Baris, qui sit a Zelotibus [?: ] atrio interfectus. Et tametsi illi eam caedem post Christi passionem ponant, tamen fieri potest ut antea acciderit, et illi in historia non exactissime tempus [?: no-rint ] . Porro quod dicitur Inter templum et altare, videtur fuisse triplex altare: unum aureum [?: thymiama- ] , quod intus erat in intimo adyto ante arcam: secundam aeneum, quod in exteriore parte templi: et ultimum, quod erat in atrio ante templum: de quo [?: scribi- ] primo Regum octavo, quod ibi Salomon pluribus hostiis quandoquidem aereum altare [?: ----bus ] hostiis non suffecerit. Inter hoc igitur ultimum altare, et templum, iste pius Dei martyr, quicunque fuit interfectus est: quem, quis nam fuerit, in altera vita videbimus.

TEMPUS, alias communem istam significationem obtinet, quam vocant mensuram motus aut durationis, secundum prius et posterius, Gen. 5. Fuit omne tempus quo vixit Adam: id est, quantitas aut duratio vitae. In Hebraeo est, Omnes dies. quam vocem dierum saepe Vulgata versio per tempus reddit Proverb. quinto: Ubera eius inebriant te omni tempore. Sic Prover. decimoseptimo: Omni tempore diligit amicus, et frater ad tribulationem nascitur. id est, ut in tribulatione succurrat. Secundo, tempus significat divisiones ac metas temporum. Sic statim in ipsa creatione Deus iubet solem ac lunam eum usum praebere, ut dividant stata tempora, dies et annos. Nam illa duo luminaria suo motu distinguunt tempora, ut cum ad certam metam perveniunt, efficiant diem, mensem aut annum. Aliquando significat occasiones et aptitudines, aut opportunitates quasdam temporum, quas Graeci καίρους vocat. Sic dicit Eccles. cap 3. esse tempus plantandi, et tempus evellendi, aedificandi et destruendi, gaudendi et flendi. et 8 cap. Tempus et modum novit sapiens. Psalmo nono: Deus est levamen in temporibus, in angustia. et Psal. decimo, Quare Domine stas procul, absconderis in temporibus in angustia? id est, in summis necessitatibus aut opportunitatibus, cum vel maxime opus est, et necessitas exigit. Sic Psalmo 119, Tempus faciendi ô Iehova. Sic ille inquit, in tempore venire omnium maximum est. In hac significatione creberrime accipitur haec vox in Novo testamento, praesertim in Paulo: Ephes. quinto, et Coloss. quarto, Redimentes tempus ἐξαγοραζόμενοι τὸν καιρόν . Sinere tempus elabi nobis aliud agendo, et redimere tempus, contraria sunt. nam illud hominis est negligentis et dissoluti: istud vero frugi et sapientis, non modo non abuti occasione, sed etiam mille voluptatibus eam redimere. Metaphora igitur sumpta est a mercatoribus, qui curiose merces considerant, et deliciis omnibus facile vel lucellum aliquod anteponunt. ostenditque Paulus, quare diligentes et avidos quasi emptores nos esse oporteat: Quoniam, dies mali sunt, ὅτι αἱ ἡμέραι πονηραί εἴσιν . Dies malos vocant Hebraei, tempora difficultatum et asperitatis plena, cuiusmodi tum inciderant: veluti cum fames vel penuria ingruit, vel quando cum callidis et astutis hominibus est agendum, vel mercatura dubiae et ancipitis fortunae videtur: tum solent mercatores circumspecte agere omnia, in quamvis opportunitatem intenti. Hoc vero exemplum nobis ad imitandum proposuit Apostolus in iis quae ad pietatem et charitatem proximi spectant, ac ad praecidendas omnes occasiones adversariis Evangelii. Tale est, quod Phocylides iubet, Tempori servire. Sic et Gal. sexto usurpatur: Tempore enim suo metemus. Et mox, Dum tempus habemus, bene operemur erga omnes. Primae Corinthiorum quarto: Nolite ante tempus iudicare. Sic nos Paulus Romanorum duodecimo iubet tempori servire. Aliquando voce Temporis accipiuntur ea ipsa quae sunt aut fiunt in tempore: ut cum dicuntur esse mala tempora, aut felicia tempora: id est, res aut status rerum in tempore. Esther 1. Dixit rex sapientibus scientibus tempora. pro, qui norant praeterita gesta, quae singulis temporibus acciderant. Christus dicit Apostolis Actor 1, non esse illorum scire tempora et opportunitates temporum, quas pater in sua potestate reservaverit. id est, quando Deus unumquodque negocium aut rerum vicissitudinem instituere velit, quando regna aut alia magni momenti erigere vel destruere in animo habeat: ut ter stulti sint, qui sibi futurorum contingentium cognitionem ex astrologia aut alioqui arrogant, nisi Deus illis singulariter ea patefecerit. Eadem locutio, ac in eodem sensu, 1. Thes. 5. est: Porro de temporibus et opportunitatibus temporum non est opus ut vobis scribam. Ipsimet enim scitis, quod dies Domini ut fur in nocte veniet. Dixi, poni tempus pro reb aut statu in tempore existente: Psalm. 89, Memento ergo quid tempus. id est, quam brevis, fugax

-- 610 --

1195 ac fragilis sit vita mea. Sic Psalmo 31. In manu tua sunt tempora mea: id est, vita, valetudo, et omnia negocia mea. Esther 9. Ut confirmarent dies fortium istorum temporibus suis. id est, quam diu viverent. Iob 11, Ipso meridie surget tempus tuum. pro, vita tua clarior reddetur. Sic dicuntur tempora transire super aliquem. id est, varia negocia et casus vel prosperi vel adversi, quae ei acciderunt. Regnum Davidis et tempora, quae transierunt super eum et super Israelem et super universa regna terrarum: in fine primi Paral. Tempora aliquando vices vocantur. Dan. 6, Temporib. tribus incurvabat se in genua. tametsi ibi possit indicare quasdam statas horas diei. Tempus alicuius dicitur, ex quo is coepit vivere, aut aliquid agere. Genesis quadragesimo octavo: Deus qui pavit me a tempore meo usque in diem hanc. id est, ex quo vixi. Sic vigesimosecundo Num. dicit asina ad Balaam: Super me equitasti a tempore tuo. id est, iam diu, semper te gestavi ex quo me habes. Tempus, aut hora Christi, dicitur id tempus, aut meta temporis, quo ei pater unumquodque praefiniverat faciendum. Sermones mei implebuntur in tempore suo, Lucae primo. id est, tempore illorum eventui praefinito. Sic, Dabit fructum in tempore suo: Psalmo primo. A tempore ad tempus, scilicet a constituta meta temporis in aliam. Ezek. quarto: A tempore usque in tempus, comedes illum. Sic 1. Paralip. nono, et Ezekielis quarto: Ut venirent septima quaque die de tempore in tempus cum istis. In tempore isto, aliquando significat talem horam die alia, aut talem diem alio anno: 2. Reg. 4, In tempore isto secundum tempus vitae amplexaberis filium. Sic 1. Reg. 19. Cras hoc ipso tempore interficiam te. 1. Sam. 20, Scrutabor patrem meum secundum tempus cras aut tertia. id est, circiter hanc ipsam horam diei. Secundum tempus, aliquando idem notat. Iud. decimotertio: Secundum tempus non fecisset nos audire secundum hoc. Ioannis quinto: Angelus descendebat secundum tempus. id est, certis quibusdam temporibus, prout Deus suo consilio disponebat. Venire ad tempus dierum, est venire constituta die ac hora. Primo Samuelis decimotertio: Quia vidi quod dispergebatur populus a me, et quod tu non venires ad tempus dierum. id est, die condicta, seu constituta temporis meta. Tempus et tempora, aliquando certas quantitates temporum indicant: ut Daniel. quarto: Cum bestiis agri sit pars eius, donec transeant septem tempora super eum. Idem paulo post repetitur. id est, donec ei in illo infelici et pecuino vitae genere agenti, septem menses elabantur. Daniel. septimo et duodecimo: Iuravit, quod ad tempus, tempora et dimidium. Prius vocaverat tempus unum mensem, hîc vocat annum. Tempus igitur significat unum annum, tempora duos annos, et dimidium temporis dimidium anni: sunt igitur in summa sesquiquatuor anni: tandiu enim duravit tunc prophanatio templi. Sic etiam Apocalyp. duodecimo praefinitur meta exilii mulieris, et furoris draconis per tempns, tempora, et dimidium. Et paulo post de eadem re dicunt, Dies mille ducenti et sexaginta. ubi per Tempus posses intelligere mille dies, quia sunt unus quidam integer numerus: per Tempora, sequentes bis centum, quia sunt duo quidam numeri aut quantitates temporis: postremo, per dimidium temporis, illos ultimos 60 dies, qui sunt circiter dimidium centum dierum, qui sunt unus integer numerus aut quantitas temporis. Spacium vero eodem redit, nempe ad sesquiquatuor annos: et tamdiu nostra abominatio desolationis duravit, nempe magnum INTERIM cum suis spuriis: id est, ab aestate anni 1548, quo promulgatum est Interim Augustae, usque ad finem 1551, quo convertebatur bellum a Magdeburga contra Papistas, quo tempore et magnum et parva Interim prorsus negligi coeperunt. Convenit ergo mirabiliter prophetia ac Spiritus sancti veritas in Novo ac veteri Testamento inter se, et cum ipso etiam [?: ] olim ante Christum apud Iudaeos, et nunc apud nos in novo Testamento, atque adeo etiam ipsarum abominationum durationes. Illa enim fuerunt typus rerum nostrarum. Tempus acceptum, aut beneplaciti, est tempus quo Deus se propitium offert: quod plerunque id est quo instaurat religionem suam, missisque olim prophetis, et nunc veris doctoribus nos ad se placandum, peccata expianda, et poenas castigationesque Dei [?: ] candas benignissime invitat. De quo dicit Isaias cap. 49, et Paulus 2. Cor. 6. In tempore gratiae exaudivi et in die salutis adiuvi te. Ecce nunc tempus acceptum ecce nunc dies salutis. Sic alibi inquit: Nunc proprius est salus, quam cum credidimus. Semper quidem Deus exaudit se vere invocantes, ac liberat ex spiritibus calamitatibus: sed non item ex temporariis. Saepe enim cum exardescit ira eius, et adest poena, necessario progreditur. Quod si ea in tempore precibus [?: ] poenitentia praeventa fuisset, facile impediri potuisse. Contra, Tempus, aut dies visitationis, plerunque est id tempus, quo Deus iratus adest puniturus, non proprius ac exauditurus: cuius valde crebra mentio est, praesertim in veteri Testamento. Isaiae decimo: Quid facitis in tempore visitationis? Repetitur ea locutio Ieremiae sexto et octavo, aliquoties decimo, 49. 50 et 52 alias crebro. Opposita ergo sunt tempus acceptum, et tem pus visitationis. Nonnunquam tamen Tempus visitationis est, tempus gratiae, quo nos Deus visitat. Sic usurpat Lucae decimonono, ubi Christus Ierosolymae [?: ] mam ruinam minatur, afferens rationem, Eo [?: ] agnovisti tempus visitationis tuae. id est, tempus illud quo Deus te per proprium etiam filium suum [?: ] ad poenitentiam reconciliationemque secum benignissime invitat. Alia ergo est gratiae visitatio, alia irae. Tempus tribulationis, afflictionis, angustiae, et huiusmodi locutiones crebrae sunt, et perse perspicuae. Sic Tempus senectutis, aut iuventutis, Tempus exitii, Ezechiel. 35 Transisti filios Israel super gladium in tempore exitii eorum, et tempore quo accepit iniquitas eorum finem. id est [?: ] a me exitiabiliter puniti sunt. Tempus plenitudinis [?: ] , [?: ] tempus, aut meta temporis, quo praefinitum spacium temporis alicuius rei agendae expletum est. Sic tempus Christi expleta erat quantitas temporis, qua [?: fin-- ] debebat venire Messias. Legitur haec locutio in hoc [?: ] Gal. 4, et Eph. 1. At ubi venit plenitudo temporis, [?: ] Deus filium suum. Sic Marci 1. et Luc. 1 dicitur, Impleri [?: ] tempus. Tempora aeterna, seu seculi, sicut et dies seculi, [?: ] tota elapsa vetustas seculorum. Rom. 16, [?: Ex revelat- ] mysterii, quod a temporib. aeternis tacitum fuit, [?: ] temporibus seculorum. id est, quod nunquam [?: ] hac ita clare ac vulgo promiscueque patefactum fuit. Tem pora gentium id est, tempora debita vocationi [?: gen- ] Lucae vigesimoprimo: Ierusalem conculcabitur gentilibus, donec compleantur tempora gentium. id est, [?: ] et neglecta erit gens Iudaica, donec tempora [?: ] nis gentilium finientur. Paulus Rom. 11, idem [?: mysteri- ] vicinis verbis eloquitur, inquiens: Obduratio [?: ] Israeli accidit, usquequo plenitudo gentium [?: ] , et sic totus Israel servabitur. Quod ergo Christus dicit. Donec tempora gentium compleantur: hoc [?: P- ] cit, Donec plenitudo gentium introierit. id est, [?: ] plenitudo vocandorum, in plenitudine temporis [?: ] expleatur. Secundum tempus, aliquando significat pro temporis ratione, vel ut tunc tempus ferebat. Romano: [?: ] . Adhuc enim existentibus nobis infirmis secundum tempus, Christus pro nobis est mortuus. ubi illud secundum tempus, ad nostrae infirmitatis tempus, non proprie ad Christi passuri horam pertinet. Sic [?: ] explicans inquit: Christus existentibus nobis [?: ] peccatoribus, pro nobis est mortuus: infirmi ergo

-- 611 --

1197 peccatores, vel potius hostes Dei (ut ibi est) fuimus [?: -c ] , cum nondum eramus vocati ac renati, quo tempore iam Christus vitam sanguinemque suum pro nobis profudit. Praesens tempus, pro tota hac mortali vita ponitur Romanorum octavo: Statuo enim, non esse condignas passiones huius temporis, ad futuram gloriam quae in nobis revelabitur. 1. Petri quinto: [?: Humi-mini ] sub potenti manu Dei, ut vos in tempore [?: ex-llat ] . id est, suo et vobis convenienti tempore, quod [?: ] probe novit. Antichristus putabit se posse [?: muta- ] tempora et legem. Danielis septimo: id est, festa sacra. ritus ac religionem. Tempora hîc sunt, illa stata tempora aut festa, ut paschae, primitiarum, pentecostes [?: -ictionum ] seu ieiunii, et tabernaculorum. Ponuntur vero ea synecdochice, pro tota religione, quam An [?: -chus ] et Antichristus in suas abominationes convertere voluit.

TENEBRAE, vox valde usitata, maxima ex parte exposita est supra in vocibus, Caliginis, Noctis, Obscuritatis: [?: ] contrariis, Lucis, Diei, Solis, et similibus. Quare hic breviter eius significata percurram. Primum igitur significat haec vox, omnis generis calamitates ac adversa. Psalmo 112. Oritur in tenebris lumen rectis. 2. Samu. vigesimosecundo: Tu illuminas tenebras meas. id est, in medio summarum difficultatum me liberas. Mich. septimo: Si sedero in tenebris, Iehova lux mea. Sic et [?: -tini ] dicunt, Venit post nubila Phoebus. Et, Candida et atra [?: ] . Haec usurpatio vocabuli huius plurima [?: creberri-que ] est. Secundo significat haec vox, ignorantiam [?: -ei ] . Isaiae 9, Populus qui sedit in tenebris, vidit lucem [?: -gnam ] : et qui habitant in terra umbrae mortis, lux [?: -t ] super eos. Idem dictum repetitur Matth. quarto Romanorum secundo: Lumen eorum qui sunt in te [?: -bris ] . 1 Ioann. secundo: Tenebrae praeterierunt, et [?: ve-lux ] iam lucet. Tertio, Tenebrae significant non [?: tam- ] inscitiam, sed et omnigenam impietatem simul. [?: ] Ephes. 5. Opera infrugifera tenebrarum vocantur [?: -nis ] generis scelera. Et ibidem: Eratis olim tenebrae, [?: -c ] autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate. [?: Ha- ] utramque significationem. id est, impietatem [?: si-i ] et inscitiam, Ioannis primo, vox tenebrarum [?: debeat ] : Lux in tenebris lucet, tenebrae non comprehenderant lucem. et, Dilexerunt homines magis tenebras [?: ] lucem. In quibus dictis Tenebrae alias ipsam [?: in-am ] ac impietatem, alias homines tenebrosos, id [?: ] ignaros Dei et impios denotant. Quarto, Tenebrae [?: ] ficant loca mortuorum, et sepulchrum ipsum. Psal. [?: ] Nanquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et [?: -cia ] tua in terra oblivionis? Prius dixerat, Nunquid [?: -rabitur ] in sepulchro pietas tua, et in interitu [?: veri- ] tua? Sic Iob 10, Antequam vadam ad terram tenebrarum et umbrae mortis, terram obscuritatis, sicut [?: ca- ] umbrae mortis. Quinto significat loca inferorum, [?: ] etiam Ethnici faciunt obscura. Sic Matth. 8. dicit Christus: Filii autem regni eiicientur in tenebras [?: exte-es ] , ubi erit fletus et stridor dentium. Sic Matt. 22 et [?: ] Eiicite cum in tenebras exteriores, ubi erit fletus et [?: -doc ] dentium. In hac significatione (tametsi etiam tertiam [?: -riorem ] impietatis complectatur) dicitur Satan [?: prins ] tenebrarum, Ephes. 6. Col. 1. quia Satan domina [?: ] super impios in hac et in altera vita, et afficitur [?: de-que ] tum impietate, tum perpetuo cruciatu [?: om- ] damnatorum. Sexto, tenebrae aliquando etiam [?: ] secreta significant. Matth. decimo: Quod dixi [?: vo- ] in tenebris, dicite in luce: et quod vobis dixi in [?: au- ] , in tectis praedicate. ubi tenebras vocat aedes et cu [?: -cul- ] . Isaiae quadragesimo quinto: Non sum locutus [?: -co ] terrae tenebrarum. id est, in loco et terra [?: tene-sa ] , ignota, obscura et ignobili. Psal. 107. Qui sedent tenebris et umbra mortis, constricti afflictione et ferro: id est, in carceribus capti. 1. Corinthiorum 4, Dominus manifestabit abscondita tenebrarum, et revelabit consilia cordium: id est, abscondita secretorum, quae clam habentur et occultantur. Ponere tenebras in lucem, et lucem in tenebras, dulce in amarum, et amarum in dulce, proverbialis locutio fuit, de iis qui suo falso testimonio, suaque garrulitate veritatem perverterunt, iustas causas ut iniustas deformantes, et contra iniustas ornantes, praesertim in religione. Habetur id Isaiae 5. Sic apud Graecos garruli et audaces sophistae gloriati sunt, se posse deteriorem causam facere meliorem: et contra, sicut et Satyricus inquit, qui nigrum in candida vertunt. Via alicuius tenebrae et lubricitates. id est, periculosa et calamitosa vita. Psal. 35, Sit via eius tenebrae et lubricitates, et angelus Domini persequatur eos. 2. Corinthiorum 4, Deus iussit lucem e tenebris fulgere: id est, tenebris adhuc existentibus, dixit in prima creatione, Fiat lux. Sic et nunc illuminavit obscura et Dei ignara corda hominum.

TENER, quoad propriam significationem, nota vox est. Cum ramus ficus tener fuerit: Matthaei 24. id est, cum suffuso novo humore sub cortice vere primo cortex remollescit. ita ut facile arbores decorticari queant: per illud indicium, ver primum indicatur. Teneris oculis scribitur fuisse Lea, Rachel vero formosa, Genesis 29. id est, imbecillibus, ut LXX habent, aut etiam subinde lachrymabundis. Vitulus tener est mollis, Genesis 18. Pueri teneri: id est, imbecilli, Genes. 33. Tener corde, dicitur timidus, Deuteronom. 10. Quis est tener corde? 2. Samuel. 3, Et ego hodie tener et unctus: id est, nunc primum sum unctus, necdum regnum meum bene constabilitum est. Mulier tenera et delicata, Deuteronom. 28. id est, ad ocium et delicias assuefacta, nullisque laboribus ac molestiis indurata. Latini dicunt Mollis. Isaiae 47, Non vocaberis amplius mollis et tenera filia Babel. id est, expers laboris, ac in ocio et umbra delicate victitans. Posthac enim tibi, ut servae erit laborandum, et in sole ac frigore versandum.

TENERE: TENENS arcum, hastam, et clypeum, est idem quod miles, seu idoneus ad bellum: sicut etiam Extrahens gladium, 2. Paral. 25.

TENTO, verbum valde usitatum in Sacris literis: et tribuitur aut Deo, aut diabolo, aut hominibus. Si Deo, significat probare, et quidem bono fine. Genesis vigesimosecundo, Deus tentavit Abraham. Exodi 16, Ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea, an'non. Et Exod. 20, Moyses inquit, Nolite timere: ut enim tentaret vos, venit Deus. et Deuteron. 13, Quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum. Si Diabolo datur, notat eius conatum impium abducendi homines a vero Dei cultu ad inobedientiam et contemptum, a vera vita et salute ad perniciem et mortem. Verum huius generis testimonia in Veteri testamento haud reperias, ubi verbum Tentare immediate diabolo tribuatur: sed res ipsa satis constat ex libro Iob: et in Novo Testamento dicta plana sunt, Matthaei quarto. Ut tentaretur a diabolo. Actor. 5. Cur tentavit Satanas cor tuum? 1. Thessal. 3, Ne vos tentetis qui tentat. 1. Cor. 7, Ne vos tentet Satanas. Si hominibus, tum significat experiri et explorare: ut Iudic, 6 Gedeon inquit, Ne irascatur furor tuus, si adhuc semel tentem. 1. Samuelis 17, Samuel tentabat ingredi. 1. Regum 10, Venit ad tentandum te, ut cognosceret quid esset in corde tuo. Aut contra Deum agere, eumque irritare. Exodi 17, Cur tentatis Dominum? Item, Vocavit Moyses nomen illius loci tentationem et iurgium filiorum Israel, quia tentaverunt Dominum dicentes: Estne Dominus in nobis an'non? Primum igitur significat idem quod exploro: sicut et in Latino sermone, quomodo Cicero inquit: Utendum esse amicis tanquam

-- 612 --

1199 praetentatis aquis, num aptae sint vado, aut non. Sic tentat (in genere loquendo) homo hominem, et Deus ac Satan hominem, sed diverso fine ac ratione. Secundo, Tentare dicitur Deus hominem interdum, cum probando eum, ostendit eius malitiam, aut etiam probitatem. Exodi 16, Ut tentem eum, utrum sit ambulaturus in lege mea. id est, probem et experimento ipso omnibus faciam notum: seu, ut non tam mihi quam toti generi humano explorem, exploratumque ac notum faciam. Sic tentavit Deus Abrahamum Genes. 22, explorans an velit ei obedire in sacrificando filio. id est, experientia ipsa omnibus notum fecit. Sic et Deuter. 8, Per quam deduxit te iam 40 annis in deserto, ut affligeret et tentaret te, ut sciret quid esset in corde tuo, utrum observaturus esses eius praecepta. id est, ut varie affligendo et vexando te in deserto, exploraret num esses illi obediturus, aut non. Iudic. 2, ut per eas gentes tentem Israelem, sint'ne servaturi viam Iehovae, ambulando per eam. Talia sunt innumera exempla huius tum vocis ac significationis, tum etiam rei aliis vocib. indicatae, ut probationis aut explorationis. Porro etiam regina Saba dicitur venisse, ut tentaret Salomonem in aenigmatibus. 1. Regum decimo. id est, ut periculum sapientiae eius faceret, propositis illi multis abstrusis et difficilibus, maximique momenti quaestionibus. Tertio, Satan tentat hominem aliquando quidem, ut exploret eius mentem ac vires spirituales: sed multo crebrius, ut eum impellat ad aliquod peccatum offensionem Dei, ac exitium aeternum. Sic tentavit Adamum et omnes sanctos, atque adeo etiam ipsum met filium Dei: id est, ad peccandum impellere conatus est, seu ad malum sollicitavit. Hoc modo Deus neminem tentat, sicut D. Iacobus capite 1. testatur: sed tantum Satan, impii, et innata pravitas. Hinc etiam Satan vocatur ὁ πειράζων , tentator: Matthaei 4. Quarto, homines tentant Deum variis modis, vel patientiam ac benignitatem eius nostra impoenitentia et peccandi continuatione explorando, an perpetuo velit pergere tolerare nostram malitiam: et non potius aliquando tandem pertaesus nostrae malitiae, nos gravissime punire. Sic Israelitae in deserto toties murmurando, eius patientiam tentant. Tentarunt etiam eum explorando, an velit aut possit eis dare carnes, et alia quae subinde concupiverunt. Exodi decimoseptimo, Moyses dicit ad populum, flagitantem aquas: Quid contenditis mecum? et quid tentatis Dominum? Et mox: Vocavitque Moyses nomen loci illius Massa et Meriba, propter iurgium filiorum Israel, et quod tentassent Dominum dicentes, Est ne Dominus in medio nostrum? ubi genus tentationis indicatur, quod dubitaverint, an Deus eos ex Aegypto eduxerit, et possit velitque eis dare ex petra in tam arido loco tantam aquarum copiam, quanta illi immensae multitudini eorumque iumentis esset necessaria. Fuerunt omnino variae, ac pene innumerae tentationes, quibus tentaverunt Deum in deserto: sed omnium in fuit scopus, ut Deo sese opponendo, ac cum eo contendendo, illum contra se exacerbarent ac irritarent. Quare Psalmus nonagesimusquintus, et Epist. ad Hebraeos inquit: Ne obduretis corda, sicut in exacerbatione, in die tentationis illius in deserto,ubi tentaverunt me patres vestri: probarunt me, et viderunt opera mea quadraginta annis in deserto. Actorum decimoquinto, Petrus vocat tentationem Dei: quod pseudoapostoli adiungentes Christo bona opera, tanquam causam sine qua non, asserentesque opera esse omnino necessaria ad salutem, volebant cogere Ethnicos ad Christum conversos, ad observationem legis Mosaicae. Ea vero erat talis tentatio, quod veluti contendebant cum Deo et filio eius de sapientia. ut qui vellent aliquid rectius ac perfectius in religione instituere, quam quod ipse instituerat: qui tantum fidem in Salvatorem, ut ad salutem necessariam, requisiverat, [?: ] credentibus sine omni alia conditione iustitium ac salutem promiserat. Continebat etiam ille [?: imp- ] conatus eam tentationem, ut quasi experirentur, [?: ] Deus posset tali onere oneratos, et veluti laqueo [?: ] titos servare. Reddere iurisdictionem episcopia, [?: ] transigere cum Antichristo, verissima Dei tentatio [?: ] Quinto: Ad tentationem Dei referatur etiam Pharisaeorum tentatio, qua saepius Christum tentabant, quaerentes signum ab eo de caelo: sicut initio decimisexti capitis Matthaei petunt sibi signum de caelo exhiberi, tentantes eum: id est, ut experirentur, ecquid hoc posset praestare, quod petebant? Sed malo animo ad id petendum ipsos instigante, nempe quod speratent [?: se- ] perturos aliquid in eo, unde iustae reprehensionis aut [?: ] te verisimilis confutationis occasionem [?: arriperen- ] impellente eos diffidentia, aut curiositate [?: impor- ] quibus omnibus dicitur Deus tentari. id est, ad [?: i- ] diam provocari, quasi cum eo velint homines [?: cer- ] Christus quoque a diabolo tentatus, ut se [?: praecip- ] ret de pinnaculo templi, dicit illud fore Dei tentationem, quae sit prohibita Deuteronomii sexto. [?: T- ] igitur, teste Christo, Deum, est aliquid sine mandato [?: D- ] aut etiam contra mandatum Dei, praesertim in religione, agere, instituere, et conari, et alioqui desertis [?: ] nariis mediis aut remediis, ad aliqua nova et [?: abs- ] confugere. ut, cum Christus posset per gradus ad [?: ] constructos, de pinnaculo: templi descendere: [?: te- ] set Deum, si secundum Satanae instigationem sese deorsum praecipitasset. Sed si habuisset expressum mandatum Dei, non fuisset tentatio Dei. Christus [?: dic- ] tentatus per omnia nobis similiter, ut affici posset [?: -su ] infirmitatum nostrarum: Hebraeorum quarto. et [?: ] sus 2 inquit: Nam ex eo quod passus est tentatus [?: p- ] iis qui tentantur succurrere. ubi tentatio non [?: tan- ] illas diaboli tentationes, aut ad malum sollicitationes significat: sed etiam omnis generis afflictiones, quaestiam tentationes interdum vocantur. Accipitur nihilominus locutio Tentare Deum aliquando etiam in [?: ] liorem, aut saltem tolerabilem partem: ut Gedeon [?: ] dicum sexto, non sine petitione veniae tamen, [?: di- ] secundo tentaturum, ut cognoscat ex Dei miraculo [?: -ris ] , an velit per eum liberare Israelitas. Contra [?: Ac- ] Isaiae septimo, recusans oblatum Dei miraculum, ex [?: -ra ] incredulitate ac malitia dicit, se non velle Deum [?: -tare ] . Septimo, Tentare effectus nonnunquam pro [?: ] causa ponitur, nempe pro afflictionibus ac cruce, per quas Deus tentat, probat ac experitur suos, eorumque mentem, sinceritatem ac constantiam. Sic dicta Epistolae ad Hebraeos, de Christi tentationibus, quae [?: -do ] citavi, intelligi possunt. Deuteronom. 8: Ut in [?: d- ] to affligeret et tentaret te Deus. Sed quia [?: add- ] , Ut sciret an velis obedire ipsi, significat omnino [?: ] rationem. Iac. 1. Beatus vir qui perpetitur [?: tent- ] quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae [?: ] tentari significat affligi, et castigationibus examinari. Deuteronom. 7. Recordando recordaberis, quae fecerit Deus Pharaoni et toti Aegypto: nempe tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, et signa atque [?: prod- ] , et manum robustam atque brachium extentum, [?: p- ] quod eduxit te Dominus Deus tuus. ubique tentationes necessario plane illas castigationes significant. Lucae vigesimosecundo: Vos estis qui permansistis [?: mec- ] tentationibus meis. Luc. 18. Qui tempore [?: tentatio- ] recedunt: id est, persequutionis. 2. Pet. 2, Novit [?: D- ] nus pios ex tentatione eripere. id est, ex calam [?: ] berare. Contra Tentari etiam pro suo effectu [?: p- ] , nempe pro peccato, in quod per tentationem [?: s- ] , aut carnis malitiaeque nostrae incidimus: quae [?: signifi- ]

-- 613 --

1201 est. 1. Cor. 10, Tentatio vos non caepit nisi humana. id est, humanus lapsus est: incidistis in peccatum, in quale solent homines incidere, quodque pene quotidiani exempli est: ut non sit plane diabolicum, aut malitiosa rebellio, peccatum contra conscientiam, multo minus in Spiritum sanctum. In Dominica oratione petimus, ne [?: -mur ] intentationem: ubi de illa diabolica tentatione agitur: non quod Deus quenquam inducat in eam, sed quod interdum patiatur aut permittat hominem [?: in- ] , ut de Ezechia legitur. Qua ratione et David. intentationem numerati populi inductus est, 2. Par. 32. [?: Peti- ] ergo a Deo, non, ne ipse nos inducat: sed, ne a diabolo nos induci patiatur.

TENTORIUM, idem quod tabernaculum, de quo supra multa. Non est qui extendat tabernaculum meum, et erigat cortinas eius: quoniam infatuati sunt pastores, et Dominum non quaesierunt. Videtur ipsemet propheta indicare, per intensionem tentorii spiritualem Ecclesiae aedificationem notari.

TERGUM, habet suas quasdam significationes huic linguae proprias. Proiicere post tergum, est negligere, et plane oblivisci aliquid: sicut contra Ante oculos habere. Isa. 38. Proiecisti post tergum omnia peccata mea. Sic Nehem. 9, Rebellarunt contra te, et proiecerunt post tergum suum legem tuam. Sequi alicuius tergum, alias est hostis persequentis, alias ministri aut discipuli obedientis 2. Sam. 2, Recede a tergo meo. Et mox: Quousque ergo non dices populo, ut revertantur a tergo fratrum [?: -rum ] ? id est, ut desinant persequi fratres suos. 1. Reg. 22, Videntes quod non esset rex Israelis, reversi sunt a tergo eius. id est, desierunt eum persequi. 2. Par. 33, Non recesserunt a tergo Domini Dei patrum suorum. id est, non destiterunt sequi et colere Iehovam. Sequi aliquem a terga, aliquando significat beneficiis prosequi eum. Ier. 32, Non revertar a tergo, ut benefaciam eis: id est, non definam eis benefacere: veluti si Deus nos passim sectaretur gestado nobis necessaria, sicut Petra Christus seqaebatur Israelitas in deserto. Clamare a tergo, est aliquando revocare in viam. Isa. 30. Aures tuae audient verbum a tergo tuo loquentis: Haec est via, ambulate in ea. Evodem Hebraismum alioqui habet sola vox Post et [?: ] , de quibus suprâ suo loco. ut Isa. 50, Non fui rebellis, nec retrorsum actus sum. id est, perrexi sequi ac obedire Deo, non fui illi inobediens. Vulgata versio habet, Non verti tergum. Sic et saepe alias talibus loquutionibus interserit Tergum, ubi nihil tale est in Hebraeo.

TERMINUS. Non apprehendes terminum proxime tui, quem terminaverunt priores: Deut. 19. id est, nihil occupes de agro aut iure vicini. Abstuli terminos populorum, Isa. 10. id est omnia occupans, ac in meam potestatem redigens, confudi veteres distinctiones possessionum, aut imperiorum.

TERNARIUM numerum putant aliqui etiam in Hebraea lingua pro multitudine accipi: sicut Graece, Latine, et etiam Gallice amplificat. ut, Terque quaterque beatus: τὸς μέγιστος , ter maximus: et triplex unda apud Graecos. Sic putant aliqui Paulum dicere, se raptum fuisse [?: ] tertium caelum: id est, in summum: et, se tertio orasse, [?: ] liberaretur a colaphizante satana. Sed illa quoque vel de probabilis aptaque explicatio est, quod primum verbum vocet Paulus regionem elementarem, secundum aetheream: et tertium spirituale, ubi Dei et beatorum sedes est, quod summum est non tam [?: locorum di- ] , quam dignitate. Dan. 7 dicitur unum cornu tria [?: ] [?: -lsisse ] : per quam vocem aliqui exponunt, alia cornua aut regna, ut Tria numerus finitus sit idem quod multa. Visitans iniquitatem patrum super tertios et quartos, Num. 14. id est, puniens patres, filios, nepotes et pronepotes ob peccata. Tertii sunt nepotes. Exodi 20 dicit, in tertianos et quartanos. Idem Exodi 34 est. Genes. 50, Vidit Ioseph filios tertiorum. id est, pronepotes. tertii enim ab ipso sunt nepotes. Hoc in Manasse ibi textus exponit: quia Manasse filius Ioseph genuit Machir, cuius filii nati sunt super genua proavi Iosephi. Iuxta tempus cras tertiae. id est, hac hora cras, aut postridie. 1. Sam. 20. Inferiora, secunda et tertia facies in ea. id est, tria tabulata: Summum vocat tertium. Gen. 6. Tertiabis terminum terrae tuae, Deut. id est, in tres partes divides. In alio sensu accipitur 1. Sam. Et tertia bis et descendes valde, veniesque ad locum. pro, tribus diebus te occultabis in loco profundo aut depresso.

TERRA, alias significat generaliter totam hanc inferiorem aut elementarem regionem. Sic dicitur Deus in principio creasse caelum et terram: id est, materiam aetheream et elementarem. Genes. 1. Secundo significat proprie istud terrae elementum, quod partim aquis obtegitur, partim ab hominibus incolitur. Sic Gen. 1. dicitur, Aridam vocavit terram. Et ibidem: Germinet terra herbam. Tertio, adhuc specialius accipitur, pro una aliqua regione aut provincia: Psal. 35 Et super mansuetos terrae. Isaiae 14, Omnes hirci terrae. id est, principes Deuter. 24. Qui sunt in terra tua intra portas tuas. pro in patria ac urbe tua. 1. Reg. 15. Sustulit scorta mascula de terra. Quarto, nonnunquam accipitur pro imo aut infimo loco, sicut caelum pro summo: sicut ferme et Latini dicunt, Humi iacere. Psal. 148, Magnificentia eius est supra caelos et terram. Ezech. 1. Ecce rota una erat in terra. Quintô, aliquando illam proprie regionem significat, de qua est sermo. 2. Par. 22. Athalia autem regnabat super terram. id est, super Iudaeam. Gen. 13 et 36, Terra eos ferre non poterat. id est, ille locus terrae Canaan. Gen. 34, Terra erit coram vobis, aut in potestate vestra. Indicat igitur in illis exemplis, et saepe alias terram Canaan, aut Iudaeam. Hieronymus super Isaiae 5 notat, moris esse Scripturae, nomine universae terrae notare tantum eam regionem, de qua sermo est. Sic dicitur universa terra venisse in Aegyptum, ad emendum frumentum. id est, Syria et vicina Aegypto loca. Sic 2. Par. 9 dicitur Salomon magnificatus esse super reges universae terrae. id est, super omnes Israeliticos, aut etiam super omnes tum circumquaque regnantes. Tale forte est illud Luc. 2. Ut describeretur tota habitabilis terra. Sexto, valde crebro pro contento ponitur: ut terra significet homines vel totius mundi, vel plurium regionum, vel etiam unius alicuius, praesertim terrae Canaan aut Iudaeae. Genes. 6. Vidit Deus quod corrupta esset terra. Mox se exponit, Quia corruperat omnis caro viam suam super terram. Quod prius dixerat terram, hoc iam nominat carnem agentem super terram, nempe homines. Gen. 41, Universa terra veniebat in Aegyptum, ut emeret frumentum a Ioseph: id est, omnes incolae. Deus deorum advocavit terram, Psal. 50. id est, homines. In diebus eius divisa est terra: 1. Paral. 1. 1. Sam. 27, Percussit David omnem terram, nec permisit vivere mulierem aut virum. id est, homines eius loci aut terrae Gessuraeorum et Amalecitarum, in quam tum irruerat. Expelletis terram, habitabit quisque in ea: Num. 33. id est, habitatores. Quievit terra: Iudic. 3. Prover. 28, Propter transgressionem terrae multi sunt eius principes. id est, cuiuslibet gentis, aut alicuius terrae aut regionis, ubi talia peccata admittuntur, ibi etiam tales poenae divinitus infliguntur. 1. Sam. 14 Ionathas inquit: Turbavit pater meus terram. id est, faciendo tam stultum votum iuramento confirmatum, perturbavit totum exercitum Israeliticum, aut etiam totum Israelem. Septimo, terra significat aliquando rem ex terra factam. Gen. 3. Terra es, et in terram revertêris. Sic Gen. 18 dicit Abraham, se esse pulverem ac cinerem.

¶ Nunc, utcunque delineatis praecipuis huius vocis

-- 614 --

1203 significationibus, aliquot eius phrases recensebo, ac exponam. Proverb. 17, Ocuii stulti in extremo terrae. id est, respiciunt longissime a se, quasi ad ultimum horizontem, qui communi visui videtur terrae finis esse. Seu, sunt vagi, sicut et ipse animus non respicit ante suos pedes, et in suam viam aut negocia, sed temere sursum et deorsum oberrat. Fundamenta terrae investigare, est cognoscere eius profunditatem, aut quomodo consistat. Ier. 31. Si possunt mensurari caeli sursum, aut investigari fundamenta deorsum. Fundare terram super bases suas, est, solide eam construere ac firmare, Psal. 78 et 104. Inferiora terrae, alias significat uterum matris: Psal. 139, Non fuit occultatum corpus meum a te, quando variis modis decoratus fui in inferioribus terrae. Alias inferiora terrae, loca mortuorum sunt: Ezech. 26, Cum descendentibus in sepulchrum ad populum seculi, et collocavero te in terra inferiore. Idem ter repetit: Descendere in sepulchrum, ad populum seculi, et terram inferiorem. Eadem loquutio est etiam Ezech. 31. Eph. 4: Caeterum illud Ascendit, quid est, nisi quod descenderat prius ad infimas partes terrae? id est, ad inferos, ut habet articulus fidei nostrae: et Psal. 16 et Act 2. Nam (ut modo dixi) Inferi dicuntur esse in interioribus partibus terrae. Terrae animam adhaerere, est, esse vicinum morti. Psal. 119. Via universae terrae, est communis profectio, aut ratio omnium mortalium, nempe ipsa mors. 1. Reg. 2: Ego abeo per viam universae terrae, confortare, et esto vir. Sic Graecum epigramma dicit, nos omnes in eundem portum navigare. Vir terrae, est agricola: sicut vir belli, miles. Genesis nono: Coepit autem Noah vir terrae plantare vineam. Spiritus tuus deducat me in terram rectam: Psalmo 143. id est, in iter, vel potius locum ac portum salutarem. Terra oblivionis, est locus mortuorum: Psal. 88. Contra, Terra viventium, est hic mundus, et communis haec vita. Abscissus est de terra viventium: Isaiae 53. Nisi credidissem me visurum bonitatem Domini in terra viventium. Eadem loquutio est Isaiae 38, et Psal. 116, Ambulabo coram Iehova in terra viventium. Terra siticulosa: id est, arida, sitibunda. Psalm. 143, Anima mea sicut terra siticulosa, ad te scilicet anhelat, teque ac tuam opem implorat, et desiderat sicut arida terra pluviam: sicut Anaxagoras, citante Aristotele, dixerat, terram amore imbris teneri. Terra ferrea et aenea est, quae aut coli non potest, aut non fert fructus, vel ob siccitatem, vel alioqui. Talem se effecturum terram Israeliticam, ob eorum peccata, saepe minatur Deus. Deuter. 28: Eruntque caeli aerei, et terra quae sub te est ferrea. id est, nec caelum pluet, nec terra dabit tibi fructus. Sic Levit. 26 inquit, Dabo terram vestram sicut aes. Sed in priori loco mox se exponit inquiens: Et consumetur frustra fortitudo vestra, neque dabit terra vestra fructum suum. In terra ambulat lingua: Psal. 73. Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum ambulat in terra. id est, temere et pro libidine blaterant de Deo, eiusque religione, et homines calumniantur. Terra alicuius, est eius ager, vinea, hortus, ac pascua. Isaiae primo, terram vestram alieni coram vobis comedunt: id est, vobis spectantibus ac gementibus fruuntur fructibus vestrae terrae. Clamat terra contra aliquem, cum iniuste possidetur, aut etiam sine mercede a miseris colitur. Iob 31, Si adversum me terra mea clamat. Terra dat fructum suum, cum benedicit Deus: Psal. 67. id est, cum Deus eam pro sua misericordia facit frugiferam. Germinans e terra veritas, Psal. 85, exponetur in voce Veritas, et expositum est in Misericordia. Terra impie egit propter habitatores suos, vel sub habitatoribus suis, qui praevaricati sunt leges, et mutaverunt ius: id est, ipsimet eius incolae terram sua impietate et sceleribus contaminarunt. Terram lingere, Isaiae 49, supra in voce PULVIS expositum est, significare summam quandam reverentiam, cum inferiores ita coram aliquo procumbunt, et se prosternunt, ut vide+ antur terram osculari, aut lingere: Psal. 71. Idem valet De terra loqui: Isaiae 29. Humiliaberis, de terra loquêris. Species ponitur pro reali veritate in primo exemplo. [?: P- ] ad terram, est prosternere humi, seu interficere, ut [?: h- ] iaceat. Iudic. 20, Perdiderunt de Israel ad terram 20 millia. Mutari terram, est de uno loco in alium transire: Psalmo 46. Non timebimus, etiamsi quis mutarit terram. id est, transtulerit terram. Probibere se terra a fructu [?: ] dicitur, cum non edit solidos ac necessarios fructus Haggaei 1. Propterea super vos prohibuerunt se caeli, et terra prohibuit se a fructu suo. id est, tum caeli cohibuerunt se, ne darent necessariam pluviam: tum tem, ne edat fructus. In terra scribi, est contrarium ei quod dicitur, in caelo scribi, aut in libro vitae. Hierem. 17, Recedentes a me, in terra scribentur. Vide SCRIBO. Terra villarum est, quae incolitur villis, non urbibus munitis: id est, secura et pacifica. Ezech. 38. Et dices: Ascendam contra terram villarum. id est, non munitam, securam et opulentam. Ne addat ultra terrere mortalis e terra: Psalmo 10. id est, mortalis et terrenus. Operatus est salutes in medio terrae: Psalmo 74. id est, inter homines. Terra distantiarum, est terra spaciosa, libera. Isaiae 33. Oculi tui videbunt terram distantiarum. id est, soluta obsidione licebit tibi secure peregrinari in locis liberis et amplis. Isaiae 22. In terram longissimam manibus proiicere: id est, valde distantem. Terra lugere dicitur, cum ob poenas divinitus inflictas homines lugent, vel cum ea ob vastitatem lugubrem faciem habet. Oseae quarto: Propterea lugebit terra, et exterminabitur omnis qui habitat in ea. Hierem. 12, Usque quo lugebit terra, et gramen omnis campi arescet? Alibi dicuntur portae civitatis lugere. Terra aquarum et torrentium, Deuter. 10, est terra abundans aquis, aut etiam irrigua. Sic dicitur terra [?: ] , frumenti, et aliarum rerum: id est, abundans illis bonis ac commodis. Terram respicit Deus, Psal. 104: Qui terram respicit, et tremit: qui tangit montes, et fumant. id est, qui facillime ingentia opera efficit. Allusio est ad apparitionem Dei in monte Synai, ubi terra tremuit, et montes fumarunt ac arserunt, praesertim ipse Synai. Quomodo Petrus dicat terram consistere ex aqua, et per aquam, 2. Pet. 3, supra in voce AQUAE dictum est.

TERRIBILIS Deus crebro in Sacris literis dicitur, vox Hebraea est נורא nora. Malach. 1. Nomen meum est terribile in gentibus: Septuaginta habent, Illustre. Exod. 15, Est terribilis laudibus: id est, cuius landes, cum narrantur et audiuntur, merito omnibus terrorem incutiunt. Quis ut tu in diis Domine? Quis sicut tu, magnificus in sanctitate, terribilis in laudibus, faciens mirabilia? Sic dicitur terribilis opere super filios hominum: Psalmo 66 pro, operibus. id est, qui tremendus sis ob grandia tua opera. Sic Psalmo 89, Terribilis Deus in congregatione sanctorum multa, et terribilis super omnes in circuitu ipsius. Psalmo 65, Terribilis in iustitia respondebis nobis Deus salutis nostrae, spes omnium finium terrae, et eorum qui degunt in [?: ] procul: id est cum iustitiam tuam legalem et Evangelicam profers, stupenda et admiranda quaedam nobis ostendis. Non autem accipiendum est nomen Terribilis pro crudeli ac violento, sed pro forti ac potente, illustri ac glorioso Deus enim non est crudelis, aut tyrannus. Ad quam significationem tanto rectius intelligendam observatu dignum est, quod Suetonius in vita Neronis, et A. Gellius lib. 12. cap. 21 docent, nomen Nero (quod proculdubio idem est cum Nora, terribilis) esse Sabinum, unde Claudiorum familia venerat et significare lingua Sabina fortem, ac virtute [?: pr-- ] tum. Omnino enim multa Hebraea nomina fuerunt [?: ] in Latio usitata: ut est etiam Roma, aut Rama, in [?: ] bus sita: Numa, id est, dormitator. sic enim ille [?: be- ]

-- 615 --

1205 populus sacrificulum, et tranquillitatis amantem regem nominavit. Sic Saturnia, a Satar Hebraice, idem [?: --let ] quod Latium, a latendo, quaecunque demum causa huius etymi sit.

TERROR, vehementior timor est. Vide paulo post TIMOR.

TESTIS aliquando doctorem significat: quia ipse testatur illam doctrinam, quam proponit, esse veram. Isaiae 55 de Meschia dicit Deus: Ecce dedi eum testem populis. id est, ducem et praeceptorem. Et Christus Lucae ultimo et Act. 1, Vos autem eritis testes horum omnium in Iudaea et Samaria, et usque ad fines terrae: quod saepe postea Apostoli in Actis repetunt. Sic et Christus de sua praedicatione inquit: Amen dico tibi, quod scimus loquimur, et quod videmus testamur. Ibidem aliquanto post inquit de Christo Baptista: Quod vidit et audivit, hoc testatur: sed testimonium eius nemo recipit. Sic quoque Iohannes initio suae Epist. dicit, se id testari de Christo, quod viderit et audiverit. Et Paulus 1. Corinth. 15 inquit, Reperiemur etiam falsi testes Dei, quia testati sumus contra Deum, quod excitavit Christum a mortuis, quem non suscitavit. Testis vocatur Deus in iuramentis, cum eo audiente testanteque, aliquid nos dicere aut agere profitemur: Quod si non ita sit, petimus ut ille nos puniendo contrarium testetur, nosque redarguat. Ierem. 42: Sit Iehova inter nos testis veritatis et fidei, si non iuxta quod ille responderit, etc. id est, testamur, aut in testem vocamus Dominum, qui est testis verax ac fidelis: vel potius, quod nos veraciter ac fideliter praestabimus, quod nunc promittimus. Renovas testes tuos contra me: Iob 10. id est plagas, quae testes sunt irae tuae contra me.

TESTARI, aut TESTIFICARI aliquem, crebro significat non suo testimonio aliquid confirmare, sed aliquem alium in testem vocare aut adhibere. Deut. 4 et 8. Testor contra vos hodie caelum et terram, quod pereundo peribitis. id est, in testes voco huius mei sermonis, quod et monuerim vos, et vera monuerim, et eventus sit tandem meo testimonio responsurus. Talis testificatio plenius describitur Deut. 32, et Psal. 50. Audi Israel, popule mi, et testabor tibi: Psal. 81. id est, serio temonebo de eo, quod ad meam gloriam et tuam salutem, temporariam ac aeternam pertinet. Sic Testificari aliquem, esse, in testem vocare, etiam Psal. 50 indicat. Audi Israel, et testificabor te: id est, testando et [?: prote-do ] ita te serio monebo, ut tutemet cogare confiteri, quod te satis serio monuerim, quodque tua propria culpa pereas. Sic 2. Par. 24. Et testificati sunt eis, et non auscultaverunt. Graeci dicunt διαμαρτυρεῖσθαι : et Latini Protestari, id est quasi publice et solenniter testari. Tunc testificatus est Iehova contra Israelem et Iehudam. pro, testes invocavit contra eos caelum et terram. Tales testificatio est etiam illa Isaiae 5, de vinea Domini. Hierem. 14, Iniquitates nostrae testificantur contra nos. id est, nos accusant et convincunt, quod merito puniamur. Testificari mihi faciam testes fideles: Isaiae 8. id est, testes mihi adhibebo. Sic Hier. 32 in emptione dicit, Testificari fac testes: id est, adhibe testes. Gen. 30, Testificabitur de me iustitia mea coram te. id est, testimonium [?: -i ] apud te dabit. Testificabitur autem superbia Israel in faciem eius, Oseae 5. id est, testimonium contra eos feret Malach. 2, Iehova testificatus est inter te et uxorem adolescentiae tuae. id est, fuit testis, ipseque vos coniunxit: [?: ] autem tu praevaricaris contra eam, accepta alia [?: ] aut religione. Istius, quo quis contra se ipsum testis adhibebatur, exempla sunt haec. Iehosua sui libri 24 inquit ad Israelitas: Et dixit Iehosua, Testes vosmet estis contra vos, quod elegeritis vobis Iehovam, ut colatis eum. Et responderunt, testes. Sic Samuel inquit, 1. Sam. 12, Testis est hodie Dominus contra vos, et testis Meschias eius, quod nihil inveneritis in manu mea. et responderunt, Testis. Ille etiam mos ipsorum notus est, quod non tantum viventes, sed et res mortuas, ut caelum et terram, aliasque creaturas, soliti sunt adhibere in testes. Sic Gen. 31, Iacob et Laban congerunt acervum lapidum, ac in eo cum amicis epulantur, faciuntque et vocant eum testem suae transactionis, nominantes eum Galed. Sic Rubenitae et Gaditae dicunt Iehosuae 22, se aedificasse illud magnum altare ad Iordanem, ut sit testis interipsos ac reliquos Israelitas, quod et ipsi pertineant ad Dominum, et cultum eius, ac in populum eius censeri debeant non minus quam reliqui Israelitae. Hoc modo etiam Sacramenta a Deo adhibentur, ut testentur de voluntate Dei erga populum, et vicissim de populi promissione ac obligatione erga Deum. Sic iris vocatur testis fidelis in aethere aut nubibus, Psal. 89. Hac igitur ratione etiam Iohannes affirmat tres esse testes in terris, qui testentur de Christo, et per quos Christus ad nos veniat, ac nobiscum agat: nempe spiritum, aquam, et sanguinem. Qui tres terreni, aut in terris hic apud nos existentes, perinde optime inter se consentiant, ut illi tres in caelo. Horum trium terrenorum testium, unum dicit intra nos esse, nempe ipsum spiritum, testimonium dantem, et clamantem Abba pater.

TESTIMONIUM solet vocari id, quod testes affirmant de aliqua re aut persona. Hinc fit, ut creberrime testimonia Dei vocentur ipsae leges, mandata, aliaeque sententiae, quibus Deus aliquid testificatus est de se, suaque voluntate, ac denobis. Verba enim, voces, testimonia, iudicia, statuta, mandata, synonyma sunt, ad legem et promissiones. Psal. 119, Beati qui custodiunt testimonia eius. Sic Psal. 19 Lex Iehovae perfecta, testimonium Iehovae fidele. Deut. 4: Haec sunt testimonia, statuta et iudicia, quae dixit Moyses filiis Israel. Psal. 25, Custodientibus testamentum eius, et testimonia eius. Psal. 93, Testimonia tua fidelia sunt valde: Domus tuae decora est sanctitas. id est, tu certô servas minas ac promissiones, et quaecunque omnino dicis ac doces, vera, iusta, sancta ac salutaria sunt. Testimonium aliquando solennem caeremoniam aut ritum significat. Psal. 81, Testimonia in Ioseph posuit illud. ubi testimonium recte exposueris de solenni festo. quod esset iudicium, testimonium aut signum pactionis inter Deum et homines. Sic Psal. 78. Et suscitavit testimonium in Iacob, et legem posuit in Israel. id est, ordinavit ut seniores iunioribus narrent ac testentur mirabilia Dei opera, ac facinora olim ab eo patrata. Testimonium quoque interdum significat ipsum Decalogum, atque adeo duas tabulas, in quibus scriptus fuit. Exod. 40, Et accipiens posuit testimonium in arcam: id est, lapideas Decalogi tabulas. Levit. 16, Et obteget nebula thymiamatis propitiatorium, quod est supra testimonium: id est, quod tegit legem in arca repositam. Ideo autem Decalogus vocatur testimonium, quia Deus id dixit, testatusque est de se ac sua voluntate, deque iustitia et veluti debito, quod a nobis exigat. Haec igitur forte causa fuit, quare arca illa sit nominata arca testimonii: quia videlicet continuit Dei testimonium, nempe ipsum Decalogum: vel etiam quia Deus saepius valde graviter testificatus fuerat de ea, quod ibi velit habitare, ibi quaeri debeat, ibi exauditurus, et inde opem implorantibus eum laturus: sicut hanc rationem nominis ipsemet Deus indicare videtur Num. 17. Aliquando etiam ipsa arca vocatur testimonium, Exod. 16. Et posuit Aaron phialam plenam Manna ante testimonium in custodiam, ut viderent posteri, quo pane Deus patres eorum in deserto paverit. Num. 17, Pones virgas in tabernaculo conventionis coram arca testimonii, quo condixi vobis eo. Num. 1 aliquoties vocatur tabernaculum testimonii, quia in eo fuerit testimonium, nempe arca. In novo Testamento, testimonium plerunque significat ipsam ab

-- 616 --

1207 aliquo factam testificationem de quapiam re aut homine. Sic saepe dicitur Baptista perhibuisse de Christo testamonium, quôd ipse sit verus Meschias, aut agnus Dei unicus, mundi peccata tollens. Idem dicitur venisse in testimonium, ut testaretur de luce, ut omnes crederent per ipsum. ubi ipsemet textus indicat, venire in vel ad testimonium, esse venire ad testificandum de IESU, quod is sit verus servator mundi. Christus dicit Ioh. 5. Si ego de me testor, testimonium meum non est verum. Et contra 8 cap. ait etiam: Si ego de me testor, testimonium meum est verum. ubi intelligendum est non de ipsa nativa testimonii veritate, sed de externa receptione aut approbatione: sicut ferme Hebraeum נאמן Neeman verum pro fideli, approbato aut recepto intelligitur. Posset etiam videri illud prius dictum esse, quasi per quandam concessionem. quasi dicas: Vobis hoc largiar, quod si solus de me testarer, non necesse esset mihi credi, meritoque testificatio mea suspecta esse posset Contra autem Iohan. 8 dicit, sibi merito credendum esse, quia sit fidus doctor, et a patre missus, nec sit solus. Vide in Generalibus, de iis quae per quandam concessionem dicuntur. Testimonium praebere aut dare, videtur aliquando significare idem quod celebrare, laudare ac praedicare. Lucae 4 Omnes testimonium ei dabant, et mirabantur super sermonibus plenis gratia, qui procedebant ex ore eius: ubi verbum μαρτυρεῖν , sicut in multis aliis locis, non significat simpliciter testari de aliquo, ut solent testes a iudice rogati: sed publica professione quidpiam ita testari, ut non modo assentiaris, sed etiam laudes ac comprobes. Itaque mihi quidem videtur respondere verbo Hebraeo ידה iada. pro quo saepe sacri scriptores usurpant verbum ὁμολογεῖν : unde תודה id est, μαρτυρία καὶ ὁμολογία , ut 1. Timoth. 6. Sic apud Xenophontem in Apomnemoneumatis, κάγὼ μαρτυρῶ τούτοις : id est, ego quoque testimonio meo haec approbo. Vir boni testimonii, Act. 6 est is cui bonum testimonium datur ab omnibus recte iudicantibus sed in Graeco est simpliciter μαρτυρούμενος passive: quasi dicas testimoniatus, id est, cui aut de quo datur testimonium: non addita qualitate boni aut mali. inquit enim ibi textus, Dispicite viros testimoniatos septem. Sic et cap. 10 Cornelius dicitur (ut ita dicam) testimoniatus a tota gente Iudaeorum: quae significatio verbi testificandi convenit cum eo quod modo dixi significare, laudare, celebrare, praedicare: et cum eo quod supra ostendi significare, docere. Unde fit, ut in Novo testamento, sicut et in Veteri, non raro testimonium significet doctrinam. 2. Timoth 1, Ne te pudeat testimonii Domini nostri, neque te pudeat mei, qui sum vinctus ipsius: sed esto particeps afflictionum Evangelii: id est. ne te pudeat Evangelizare, aut testari de Christo. Sic Act. 22, Paulo in templo divina revelatione dicitur a Christo: Festina, et exi cito ex Hierusalem, quia non accipient testimonium tuum de me: id est, doctrinam tuam, quam de me praedicas. Sic 2. Thess. 1, Testimonium nostrum est creditum apud vos: id est, praedicatio ac doctrina. Qui dedit seipsum precium redemptionis pro omnibus testimonium suis temporibus: 1. Timoth. 2: id est, qui venit in hoc, ut suo tempore docendo et patiendo testaretur de Dei voluntate, ac hominum salute. Sic Hebr. 9 dicitur per mortem suam patefactus 1. Corinth. 1, Sicut Christi testimonium confirmatum est in vobis: id est, doctrina de Christo, vel etiam ea quae doctrinae coniuncta sunt, ut miracula, dona Spiritus, vitae honestas, confessio, persequutio, et similia. Vulgata versio semper מועד Moed tabernaculum testimonii vertit, cum in Hebraeo sit proprie conventionis aut condictionis, aut denique contestationis, ubi scilicet Deus contrahit aut agit cum populo suo: seu ubi condixit se habitaturum, quaerendumque esse, et homines exauditurum.

¶ Testamenti vox multum in Sacris literis celebrata, maximique momenti est, quam operae precium esset quam diligentissime exponi. Ego dicam quod Dominus suggesserit: alius, aut etiam ego, si Dominus benedixerit, alias meliora, tametsi iam et supra in voce FOEDERIS et PACTIONIS dicta sint quaedam. [?: V- ] haec in Veteri testamento Hebraeorum est ברית Berit, quod proprie pactum aut foedus significat. Quae quidem vox non paulo clarius nobis rem ipsam exprimeret, tametsi et ista usitata Testamenti sua commoda habeat.. Vertit vero eam Aquila, teste Hieronymo, συνθηκὴν , pactum: Septuaginta autem, διαθήκην , quod quidem plerunque testamentum sonat, et sic a Vulgata versione saepe vertitur, tametsi crebrius Foedus: sed tamen in singulari numero, testibus Graecis grammaticis, saepissime etiam foedus denotat.

¶ Novi porro testamenti illi sanctissimi suaeque fidei scriptores, sicut in multis aliis, ita in hac quoque voce LXX sunt sequuti, ubique usurpantes διαθήκην : quod tamen, uti dixi, non tantum testamentum, sed etiam [?: dus ] in singulari numero denotat. Causam sorte [?: ] praebuit, quod hoc nostrum foedus cum Deo. non parum aut simplex quoddam foedus est, sed habens quiddam mixtum ex foedere et testamento, ut postea ostendetur: eoque hic etiam inter patrem ac filios agitur, haereditas donatur, filiorumque commodum potissimum agitur, et denique etiam mors ac sanguis testantis aut legantis nobis ista bona intervenit: ut nec sit merum foedus, nec etiam merum testamentum, sed quiddam mixtum, ut merito testamento foedus composita voce dici appellarique posset: ut mox ostendam. Alias sunt etiam in ipsa Scriptura tractatur ut foedus, alias ut testamentum: hac quidem ratione magis in novo Testamento, praesertim in Galatis et Hebraeis. ¶ Scriptura Veteris ac Novi testamenti plerunque tantum duo testamenta expresse additoque numero nominat, ac inter sese confert: Ezech. 31. 2. Corinth. 3. Gal. 3. 4. et Hebr. 7. 8. 9. 10. Verum diligenter attendenti Scripturas aliquomodo, tria comparebunt: nempe Abrahami, aut etiam Adami, Moysis, et Meschiae. Quorum tamen primum et ultimum idem sunt, ut nihilominus res tota in [?: s- ] duo testamenta reducatur. ¶ Primum foedus aut testamentum est potissimum sancitum, aut saltem illustratum (nam etiam antea cum Adamo sancitum fuerat) cum Abrahamo in hac promissione: Ero Deus tuus, et seminis tui: Ero scutum et merces tua copiosa valde, et in semine tuo benedicentur omnes gentes, Gen. 11. 15. Ei foederi signum circumcisionis additum est, Gen. 17, quod foedus aut testamentum potest dici Testamentum promissionis. ¶ Secundum foedus fuit per Moysen in eductione ex Aegypto cum populo Israelitico ad montem Synai initum ac sancitum: Exod. 24. cui fuit adiuncta promissio terrae Cananeae, et aliorum temporariorum bonorum: sed tamen ita, ut sub illis nihilominus ratione Abrahamici foederis, spiritualia bona [?: ] aliquo modo comprehenderentur, aut subindiceretur: id potest dici foedus legis. ¶ Tertium foedus aut testamentum est, quod Deus per Christum [?: ] nobiscum in Baptismo et Sacra coena init et instaurae quod etiam novum foedus aut testamentum nominetur, quodque proprie sola spiritualia ac aeterna bona affert et offert: quod discriminis gratia vocetur foedus Meschiae et impletionis. ¶ Non autem temere, ac meo tantum iudicio vel arbitrio distinguo duo illa foedus aut testamenta vetera, nempe Abrahami et Moysis. [?: ] et Paulus ipse Gal. 3 et 4 ea distinguit ac confert, [?: ] tria testamenta. primum enim dicit de [?: test- ] foedere cum Abrahamo inito, quod etiam promissionem nominat. Inquit enim: Fratres, etiam hominis testamentum confirmatum nemo reiicit, aut [?: i- ]

-- 617 --

1209 Abrahamo vero factae sunt promissiones, et semini eius, quod est Christus. Hoc igitur dico testamentum, ante a Deo confirmatum in Christum, Lex, quae post 430 annos coepit, non fecit irritum, ut aboleat promissionem. Nam si ex lege est haereditas, non iam ex promissione. Abrahamo vero per promissionem gratificatus est Deus. Quid igitur Lex? propter transgressiones tradita est, donec veniat semen, cui facta est promissio.

Ubi clare intelligimus, Paulum illam priorem pactionem et promissionem, Abrahamo longe ante legem eiusque foedus factam, nominare testamentum: idque non qualecunque testamentum, sed in Christum, seu in Christi benedictionem de aeterna haereditate factam: Legem vero, ac eius testamentum esse tantum propter transgressiones cohibendas, et revelandum peccatum datam, ut esset veluti paedagogus ad illud benedictum semen, seu Christum. ¶ Eôdem referri potest, quod Paulus dicit Rom. 9, Israelitarum esse adoptionem, gloriam, testamenta, et legem: indicando nimirum, duo esse vetera foedera aut testamenta, quorum utrumque cum Abrahami semine a Deo sancitum sit. ¶ Sicut vero 3 cap. contulit testamentum Abrahami seu promissionis, cum sequnto post 400 annos testamento Moysis aut legis: ita mox sequenti cap. confert Moysis legale testamentum, cum testamento Christi, inquiens: Haec sunt per allegoriam dicta. nam haec sunt duo testamenta: unum a monte Syna, ad servitutem generans, quod est Agar, Sublimis vero illa Hierusalem libera est, quae est mater omnium nostrum, etc. Et mox: Nos vero sumus filii liberae matris, et promissionis secundum Isaac. ubi confert duo testamenta cum suis liberis aut cultoribus nempe Synaicum Agaricum, carnale ac legale, cuius cultores sunt servi, et sub male dictione: et porro illud novum, quod est promissionis Evangelii, cuius cultores sunt haberi ex Spiritu, et haereditate potiuntur. Ita diserte audimus tria esse testamenta: Illud vetustissimum benedicti seminis, caput serpentis conculcaturi, quod est a Deo cum Adamo, Abrahamo, et aliis illis primis patriarchis institutum, ac nunquam abrogatum: secundum, quod cum Israelitico populo est ad montem Syna per Moysen, sub conditione perfectissimae obedientiae legis institutum (quod revera fuit veluti testa aut cortex quaedam priori illi ac potiori circumpositum, donec intus in medio latitans foedus et benedictum semen maturesceret, adveniretque:) Ac denique istud tertium ac ultimum, quod cum illo primo revera idem est, quodque illud secundum testamentum veluti quoddam putamen [?: ] perfregit, et verum haeredem ac promissionis filium seu populum cum benedicto semine coniunctum, vere ac reipsa plenaque possessione spiritualium bonorum haeredem facit. ¶ Quod vero Scriptura tantum duo testamenta nominat, in causa est, quia hoc ultimum ac nomin Testamentum nihil aliud est quam plena perfectaque exhibitio illius primi Abrahamo, et spirituali eius semini promissi, ut id Paulus luculenter in Galatis et Romanis ostendit. Quare Scriptura tantum ultimum seu Christi testamentum cum Mosaico confert, Mosaicumque extenuat et abrogat, amplificato, collaudato et confirmato isto novo benedicti seminis Abrahami. ¶ Ex hac distinctione potest et ista acris quorundam lis diiudicari, an differat Vetus testamentum a Novo, aut non. Differt enim certe plurimum illud [?: Mo-m ] : sed non differt Abrahamicum a novo, nisi tantam temporis distantia, patefactionis perspicuitate, et [?: ] benedicti seminis praesenti exhibitione. Sic et Zacharias pater Baptistae una cum ipsa diva virgine [?: ] primum illud testamentum promissi Meschiae eiusque redemptionis cum hoc ultimo exhibiti, dum dicunt. Deum memorem testamenti sui et iuramenti ac promissionis factae Abrahamo et aliis patribus fecisse istam redemptionem Israelis pueri sui per erectum cornu salutis. ¶ Verum iam quasdam etiam locutiones et loca scripturae ad explicanda ista testamenta aut foedera utiles attingamus. ¶ Hierem. 31 prolixe promittit Deus abolitionem veteris illius ac inutilis testamenti aut foederis, et erectionem novi. ubi quidam non satis eum locum expendentes, putant novum testamentum ipsam peccatorum remissionem dici: cum id non dicatur: sed quod tantum fructus, utilitas ac effectus novi testamenti erit renovatio et remissio peccatorum. Quare inepte aliqui scriptores definiunt novum testamentum esse remissionem peccatorum, aut praedicationem remissionis peccatorum. nam remissio peccatorum semper inde a condito mundo fuit. Arca foederis aut testamenti vocatur, quia in foedere Mosaico aut Synaico erat, quod Deus in ea arca habitare, et exaudire velit, ibique ab omnibus invocantibus quaeri debeat.

¶ Liber foederis aut testamenti, est liber legis: Exodi 24. Et Decalogus vocatur verba foederis. Exod. 34. Deuter. 9 et 29, quia secundum illa verba Deus foedus cum eis inierat, nempe ut illa perfectissime observarent, et qui ea fecisset, viveret in eis: contra maledictus esset, qui non permaneret in omnibus illis. ¶ Testamentum aliquando etiam ipsam doctrinam significat, secundum quam foedus est initum. Psal. 25. Secretum Domini timentibus eum, et foedus suum eis notum faciet. ¶ Violare testamentum Dei, aut servare, est praestare aut non praestare conditiones illius testamenti, aut foederis non audire, credere, obedire, etc. Psal. 44, Haec omnia cum nobis acciderint, tamen non sumus obliti tui, nec mendaciter egimus in testamento tuo. Oblivisci aut recordari foederis vel testamenti dicitur Deus, cum suis opitulatur, aut non: homines vero, cum invocant et colunt eum secundum initum foedus, aut contrarium faciunt. Exod. 2. Audivit Deus gemitus eorum, recordatusque est foederis sui cum Abraam, Isaac, Iacob.

¶ Meschias Angelus foederis aut testamenti vocatur, Malach. 1: tum quia ille est mediator ac instaurator foederis inter Deum et homines: tum etiam multo magis, quia ipse est illud benedictum semen, super quod et de quo vel praecipue Deus cum Adamo, Abrahamo, et toto genere humano iniit foedus: et denique quia ipse acquirit et praestat illa bona omnia, quae foedus Dei hominibus pollicetur. ¶ Sanguis testamenti in Sacra coena nominatur a Matthaeo et Marco, dicente Domino: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur: id est, hoc sanguine confirmatur et sancitur hoc praesens novum testamentum, quod iam inter vos ac Deum instituo ac confirmo. ¶ Eadem plane verba sunt etiam Hebr. 9, et Exod. 24. Nam Moyses sanciens foedus ad montem Synai inter Deum et populum, dimidium sanguinis victimae ibi caesae fundit aut spargit super altare, et dimidium spargit super populum, dicens: Hic est sanguis testamenti aut foederis, quod Deus praecepit ergavos. ¶ Quare eodem modo etiam hic angelus aut mediator foederis Christus Iesus, eundem suum sanguinem et populo in Sacra coena offert bibendum, et patri in passione, ad expiandum peccata. Nec dubium quoque esse potest, quin Dominus in faciendo suo novo foedere, ad institutionem ac verba ipsa prioris foederis respexerit, suaque verba inde sumpserit, quae etiam eodem modo sicut ibi intelligenda sint. De qua re prolixius dictum est in proprio Libello. ¶ Porro Lucas et Paulus habent, Hoc poculum est novum testamentum in meo sanguine: id est, haec potio et tota actio est initiatio aut sanctio novi foederis, seu ipsum foedus, quod praesenti sanguinis mei distributione ac sumptione confirmatur. Ita optime inter sese verba Evangelistarum consonant. ¶ Zachariae quoque prophetae verba cum hoc sensu verborum coenae Domini aptissime conveniunt,

-- 618 --

1211 ubi Deus Syonem, id est, Ecclesiam alloquens inquit: Etiam tu in sanguine testamenti tui, aut foederis, dimisisti vinctos tuos ex puteo aut fovea, ubi non est aqua. quasi dicat, Tu Ecclesia habebis foedus aut sacramentum, quod sanguine confirmabitur: per id ero efficax ut remissionem debitorum, et liberationem eorum qui ob debita vincti aut captivi sunt, vel detinentur. Omnino illa mixtio personarum talem sensum postulat. nam primum dicit, Tu, in feminino: id est, tu Syon, aut Ecclesia: in sanguine foederis tui, ego dimittam. ut et Ecclesiae sit actio, quae verbum ac sacramenta beneficiaque eis inclusa administrat erga membra sua captivata: et Dei, qui IN et per sacramenta est efficax, ac captivata Ecclesiae membra emittit ex carcere. ¶ Act. 3 inquit Petrus ad Iudaeos: Vos estis filii prophetarum, et testamenti aut pacti, quod ordinavit Deus erga patres nostros, dicens ad Abrahamum: Et in semine tuo benedicentur omnes generationes: id est, ad vos pertinent prophetiae, aut prophetarum promissiones de Messia, et foedus de benedicto semine cum Abrahamo initum. Qui locus confirmat id quod supra dixi, de triplici testamento: quandoquidem etiam illam primam pactionem cum Abraamo initam Lucas aut Petrus hic vocat testamentum, post quod sequutum est Mosaicum testamentum. Sic et mox cap. 7 inquit Stephanus: Dedit Deus Abraamo testamentum circumcisionis. ¶ 2. Cor. 3 confert Paulus novum testamentum, cuius ipse sit factus minister, cum veteri, idque longissime praefert huic: quod esse dicit literam, non spiritum: ministerium mortis et peccati, non virae aut iustitiae: abolendum, lapidibus non cordi inscriptum, et tectum velamine: ubi simul voce Testamenti totam doctrinam ad illud foedus pertinentem, complectitur. Quomodo autem ei doctrinae simul, et carnali cordi non credentium aut renatorum, superiniectum sit velamen, in Libello de Velamine Moysis, cum Libro de Fide ac iustitia impresso, prolixe disserui. In Epistola ad Hebraeos multa de duobus testamentis dicuntur, dum ita inter se conferuntur, ut longissime novum veteri abolitoque praeponatur. Christus etiam dicitur esse mediator et sponsor huius testamenti aut foederis, quia ipse etiam conciliavit ac sanxit hoc foedus inter Deum ac nos, veluti quidam communis sacerdos aut foecialis, obstringens Deum ad hoc foedus: et sponsor factus est erga nos, quod Deus sit servaturus hoc foedus, bonaque fide nobis promissa bona praestiturus: de qua etiam sponsione subinde eum in precibus nostris, omnique necessitate commonefacimus. ¶ Hebr. 9 plane accommodatur hoc novum foedus ad naturam testamenti, ob causas supra indicatas: quod videlicet haec pactio plurimum de natura testamenti habeat. Inquit igitur ibi textus: Ubi testamentum est, necesse est mortem intercedere testatoris: testamentum enim in mortuis ratum est, quandoquidem nondum valet dum vivit testator. unde nec prius quidem illud absque sanguine dedicatum fuit. Sic et Paulus videtur ad testamentum aliquo modo istud foedus accommodare, cum dicit Gal. 3 nec hominis quidem confirmatum testamentum reiici aut mutari. Item Christus cum iam post ultimam coenam ad mortem iret, dicit: Ego dispono vobis, ἐγὼ διατίθεμαι ὑμῖν . unde venit διαθήκη , quod verbum plane testamenti naturam, non pactionis sonat. ¶ Aliquando testamentum ipsam doctrinam, secundum quam testamentum aut foedus sancitum est, significar: sicut supra aliquoties, praesertim ex veteri Testamento ostendi. In hoc significato etiam Paulus ait Iudaeis velamen manere in lectione veteris testamenti, seu cum vetus testamentum legunt. Hinc in Ecclesia receptissimum est, ut vetus ac novum testamentum, duae istae Bibliorum partes vocentur. Sunt vero illae revera nihil aliud ferme, quam explicatio quaedam plenissima istorum duorum foederum aut testamentorum. Quod enim in foedere aut sacramento ipso brevissime proponitur, hoc in Sacris literis plenissime exponitur. Quare et Paulus talem commemorationem 1. Cor. 11 in celebratione Sacrae coenae flagitat, cum inquit: Quotiuscunque hoc feceritis, mortem Domini praedicabitis Sic Ios. 7. Peccavit populus, et transgressus est testamentum meum. Caeterum quia utile est hanc vocem simul, ac [?: ] aliquanto notiorem habere, conferam Sacramenta cum sacramentis: adscribens quandam brevem et aliquanto magis realem tractationem, quam alio qui in hac Grammatica vocum expositione fieri forte deberet. DE SACRAMENTO, FOEDERE, et Testamento. Plurimum omnino faceret ad perspiciendam et illustrandam naturam Sacramentorum et Testamentori Veteris ac Novi, si considerarentur ut foedera: quod et sunt, et ab Hebraeis in Sacris literis (praesertim Veteris instrumenti) perpetuo vocitantur. hoc enim vere istorum genus, ac genuina natura est. Quod non anima dvertentes quidam, partim male Sacramenta definiunt, quid sint signa externa, aut quippiam simile, affirmantes: partim ea longissime a testamentis separant: partim denique etiam vix dimidiam Sacramentorum naturam exponunt. Non huic sententiae obstat, quod plura fuerunt tum in [?: ] tum et in novo Testamento sacramenta: cum tantum unum vetus, ac unum novum Testamentum esse dicitur. Etsi enim tum olim, tum et post Christum in [?: ] no ritu aut caeremonia nonnihil variarunt: tamen in summa, fine ac scopo, unum quoddam Sacramentam illi diversi ritus actiones'ue fuerunt.

Non solum autem ex nomine Hebraeo Berith, foedus, quae Sacramenta in Sacris literis notantur, ista foederum sacramentorumque convenientia, cognosci confirmatique [?: ] sed ex eo quoque, quod tum Moses Gen. 17 Sacramentam circumcisionis nominat foedus, circumscribitque [?: ] dus, quod a duabus diversis partibus initur: tum et Christus suam Sacram coenam instituens, vocat eam novi Testementum, ostendens cum omnia alia sacramenta, tum illud in primis vere esse foedus quoddam aut testamentum. Quare expendamus, quomodo sacramenta sint foedera. Primum iis consideremus, quid sint foedera, quaeve coru natura ac proprietates: ut ea omnia in sacramentorum proprietatibus collata, eo magis mutuam harmoniam naturamque illustres.

Foedera igitur sunt, actiones aut contractus quidam duarum diversarum, et prius minus coniunctarum [?: pari- ] quibus illae tum certas quasdam conditiones sibi vicissim servandas proponunt: tum et certa commoda ex [?: dere ] proventura, sibi invicem certo firmiterque [?: pollic ] ad eaque firmissime servanda utraque pars tum semet permittendo, tum et alteram partem stipulando, [?: oblig- ] Cui praeter verba plerunque etiam aliqua externa caeremonia, ritus aut nota, veluti amplioris ac certioris confirmationis gratia accedit: quae externi obiecti [?: cra- ] non tantum mentem, sed et externos sensus ferit, monet, [?: ] initi contractus perpetuo memoriam admonet.

Sic igitur et in Sacramentis Deus prodit ex illa [?: ] cana sede, regno aut maiestate erga homines a [?: ] natos: ac cum eis per mediatorem causas dissidii [?: ] tum et iram sua morte tollentem, agit de summa et [?: ] parti utili coniunctione et foedere. Primum [?: propo- ] quae agnosci et coli ab hominibus postulet: deinde, quae [?: ] bona, et quomodo vicissim eis praestare velit [?: Co- ] etiam homines, antea sua idola suasque cupiditates [?: fect- ] tes et suam unusquisque viam, temere, neglecto [?: ] currentes, nunc per mediatorem revocati ad Deum [?: rede- ] mumque eius agnitionem et cultum suscipiunt ac [?: ] ad eumque sese gravissime obligant: deinde et [?: pr- ] eius bona, praescripta ab eo ratione, laeti gratioque [?: ] stipulantur, et utraque amplectuntur. Sic [?: utra- ] [?: ] Deus et homo (ut dictum est) in Sacramentis [?: ]

-- 619 --

1213 alteri sancte promittit, et sibi vicissim ab ea stipulatur: interveniente cum verbo etiam certa caeremonia, ritu [?: -ut ] nota externa, hanc pactionem confirmante, et [?: ve-i ] potenter visibiliterque obsignante.

Accommodare ad hanc descriptionem singula Sacramenta, nimis longum esset. Dicam igitur tantum de uno ac altero, idque ex descriptione ipsorum in ipsis Sacris. [?: -e-is ] contenta. Genes. 17 Deus instituit et erigit cum Abraamo sacramentum circumcisionis. Id subinde ibi idem vocat foedus aut pactum: sicut et passim in Sacris [?: -eris- ] , innumeris vicibus circumcisio nominatur foedus. Naturam quoque aut formam eius Sacramenti ita describit ut id omnino cum foedere conveniat. Quam ut melius expendere queamus, consideremus, illam removationem foederis cum praecedentibus Dei patefactionibus, et actionibus erga Abraamum factis, cohaerere. Deus igitur prodit ex illa abscondita et incognita hominibus maiestate, et vocat Abrahamum ex Ur Chaldaeorum, in illa sua Chaldaica idololatria immersum: declarat se, quod sit verus Deus, velit ei dare semen benedictum: et non tantum corpoream, sed et spiritualem terram promissionis: et in summa quod velit esse Deus ipsius, ac posterorum eius: flagitatque vicissim ab Abraamo, ut talem se agnoscat ac credat, suasque promissiones fide accipiat, et se colat ac celebret. Hisce pactis et conditionibus utrinque propositis, promissis ac stipulatis, addit externum characterem abscissi praeputii: quo illo veluti sensibili signo ac sigillo tota illa pactio, foedus, transactio aut Sacramentum confirmetur, corroboretur et obsignetur.

Sic et in Baptismo primum post institutionem nomine Dei ab eius ministro requiritur a nobis, ut veram Dei agnitionem suscipiamus ac profiteamur, utque Satanae et omnibus eius impietatibus longum vale dicentes, imo et extremas inimicitias indicentes, huic soli Deo adhaereamus, eum colamus, et ab eo omnia bona expectemus, accipiamusque. Deinde ille nos in suo nomine baptizat, promittens se velle esse nostrum Deum, ac patrem propitium, condonare nobis iniustitiam, imputata filii sui iustitia: se recipere nos in filios, seu adoptare, nobisque aeternae vitae haereditatem largiri.

Hac de causa et Christus suae sacrosanctae coenae sacramentum vocat Novum testamentum aut foedus, in suo sanguine: quo nempe tum nobis communicato, tam et Deo libato aut oblato, illud pactum aut coniunctio confirmata est. In hoc quoque Sacramento sunt duae partes foedus ineuntes, quae prius male inter sese [?: -cem ] convenerant: nempe Deus, et genus humanam, interveniente mediatore aut foeciali nostro Domino IESU Christo, ac duabus suis manibus duas hasce diversas partes ad se invicem attrahente, ac veluti desponsante, et manibus earum copulante. Fiunt etiam pactiones aut stipulationes et promissiones utrinque. nam Christus testa tur nomine patris, se ab eo nobis hominibus donatum, ut corpus eius pro nobis crucifigatur, et sanguis fundatur in remissionem peccatorum, et comparationem aeternae beatitudinis: deinde vicissim a nobis exigitur, ut nostram extremam paupertatem aut famem, et ista ingentia, nuncque [?: ob- ] bona agnoscentes, ea fide expetamus et arripiamus: utque ibi communicantes, ac nosmetipsos et illud sacrosanctum corpus diiudicantes, id in memoriam eius faciamus, seu mortem eius annunciemus: id est, [?: ] fide agnoscamus, meditemur, fruamur et praedicamus beneficia mortis ipsius, ac pro eis gratias agamus, eumque celebremus. Denique in confirmationem istarum utrinque factarum promissionum, proponitur externa caeremonia, aut nota: nempe ipsa Sacra [?: ] , constans non tantum pane ac vino, sed etiam longe preciosioribus tantae pactionis pignoribus, nempe ipsomet corpore ac sanguine Domini. Quo vero utraque pars, Deus scilicet et homo, ad servandum tam sacrosanctum foedus tanto arctius obligetur: idem corpus ac sanguis, tum nobis hominibus in coena vescendum, et bibendus, per mediatorem datur, tum et paulo post patri offertur. Sic et in veteri Testamento, in instaurando foedere, de eadem victima carnibus ac sanguine eius, et Deo offerebatur, et hominibus dabatur: qui carnes comedebant, sanguine vero aspergebantur. Quinetiam ipsa verba veteris foederis prorsus cum Sacra coena aut novi foederis conveniunt: Hebraeorum 9. et Exodi 24: Hic est sanguis Testamenti, quod praecepit aut instituit Deus erga vos. Verûm adscribamus verba foederis ex Exodo plenius. Et accepit Moses dimidium sanguinis, et posuit in crateris, et dimidium sanguinis sparsit super altare. Et accipiens librum foederis, legit in aurib. populi: qui dixerunt, Cuncta quae locutus est Dominus faciemus, et obediemus. Tulit quoque Moses sanguinem, et sparsit super populum, dicens: Sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.

Ob reconciliationem igitur, et hanc novi foederis, sacramenti, aut testamenti inter Deum et homines sanctionem, Christus quoque tum mediator, tum et angelus foederis vocatur Malach. 3. et Zach. 9 dicitur emissurus vinctos de lacu aut carcere, in aut per sanguinem testamenti sui: id est, per passionem ac sanguinem suum: quo tum Deus humano generi reconciliatus est, tum etiam ipsum Sacramentum aut foedus erga Deum et homines confirmatum est erga utramque confoederatam partem.

Vetus igitur volumen plerunque habet Berith, forte a vescendo deductum: quia in sanciendis foederibus aliquando etiam convivia adhibebantur, sicut et in sacra coena: quod plerunque significat foedus. LXX et Novi testamenti liber habet διαθήκη , quod dispositionem vertere possis. Vulgata crebro vertit testamentum, aliquando tamen etiam foedus: tametsi διαθήκη in singulari, ut peritissimi Graecae linguae testantur, significet usitatissime pactum: in plurali autem testamentum, ut supra in voce foederis citatis scriptorum testimoniis prolixius ostendi.

Caeterum Epistola ad Hebraeos cap. 9 istud novum foedus omnino facit testamentum, et mortem testatotoris requirit ad eius confirmationem: quare omnino est quiddam ex utroque mixtum, quod merito Testamentofoedus dici posset. Consideremus igitur primum differentiam inter foedus ac testamentum: deinde, quomodo ista duo in hoc Sacramento inter sese mutuo conveniant. Vox igitur Foederis, sicut et ipsa res, cum per se nota est, tum etiam superius nonnihil a nobis explicata. Testamenti vero vox communiter usurpatur de ea voluntatis sententiaeque testificatione, ac etiam rerum dispositione aut ordinatione, quae a morituris hominib. communi omnium ferme gentium more ac iure fieri assolet, et a testanda mente aut ultima voluntate dicitur. Foedus et pactum non requirit ad confirmationem sui mortem testatoris: requirit vero testamentum. Imo foedera et pacta inter homines morte dissiliunt, et irrita red duntur: cum testamenta non nisi morte testatoris confirmentur. Praeterea foedera et pacta iureiurando confirmantur: solus assensus in testamento requiritur. Foedera quoque (uti etiam supra dictum) tum conditiones ac veluti onera quaedam utrique parti proponunt, eaque eam obligant, tum etiam praemia aut commoda quaedam eidem proventura: contra in testamento una ferme tantum pars obligatur, eademque etiam sola fructus percipit. Quare plurimum discriminis est inter Foedus et Testamentum. Quod autem vocula Testamenti inter Christianos tam est facta frequens et trita, respectu Christi factum est: cuius morte tanquam mediatoris ac testatoris

-- 620 --

1215 redemptionis nostrae gratia tum essentiam, tum et confirmationem est adepta. Cui accedit et ea causa quod omnis tum obligatio servandi huius contractus, tum et fructus inde proveniens, tantum in alteram partem, nempe in hominem derivari externa specie videtur: tametsi etiam Deus hic se revera vel maxime obliget, ac ad eum maxima gloria hinc proveniat. Huc illa quoque causa referri queat, quod cum filii et haeredes Dei, ac cohaeredes Christi fieri dicamur, et Deus noster pater caelestis nominetur: magis huic contractui nomen Testamenti quam Foederis congruere videatur. Vox nihilominus Testamenti magis Sacramento coenae, quam Baptismati congruere videtur: quia id instituitur iamiam imminente morte testatoris, quia sanguine eius confirmatur, et denique quia fit in mortem testatoris. tametsi rectissime Paulus dicat: Quotquot baptizati sumus in Christum, in mortem eius baptizati sumus.

Verum adiiciam adhuc clarius et plenius proprietates tum foederis, tum testamenti, easque cum hac nostra cum Deo pactione aut confoederatione conferam, ut in tanta re Lector etiam rectius instituatur. In foederibus hae solent esse proprietates: I. Duae diversae partes antea vel inimicae, vel non perinde bene cohaerentes. Hae sunt in hoc nostro foedere, Deus iudex, et homo peccator.

II. Utriusque partis consensus in foedus, atque adeo etiam praesentia in pangendo foedere. Sic fit, et hoc credere debemus, nos in Sacramentis cum Deo coram agere, pacisci de certis conditionibus et transigere.

III. Mediator, partes illas concilians, et inter eas foedus sanciens. Hic estipse Christus, concilians nobis Deum, et nos ipsi quasi desponsans.

IIII. Mutuae obligationes ac promissiones sibi invicem propositae. Hae sunt, quod Deus velit nobis esse propitius pater: et quod nos illum solum ut Deum ac patrem colere, ac ab eo omnia bona per et propter filium expetere et quaerere velimus.

V. Certa commoda utrique parti inde provenientia. Ea hic sunt a Deo erga nos, iustificatio, spiritus sancti renovatio, et vita: et vicissim a nobis erga eum, glorificatio.

VI. Certa caeremonia ac externum signaculum illius foederis aut obligationis adhibetur, quae utramque partem perinde contingit ac obstringit. Sic est in coena corpus et sanguis Christi, tum Deo in ara crucis oblatus, tum nobis in eo Sacramento propinatus.

VII. Certae poenae non servanti pacta expectandae, ac infligendae. Hae sunt, iudicium sibi manducare et bibere, et quod multo peius erit talib. quam Sodomae et Gomorrae.

VIII. Valet inter vivos: alterutra parte mortua, aut plane abolita, resolvitur. Hic neutra pars plane interit.

IX. Icto pactoque semel recte foedere, non potest id altera pars, invita altera, irritum facere, aut quicquam in eo mutare. Si facit, suas poenas ferre cogitur. Hoc foedus immotum manet: ut maxime nos eum abnegemus, ipse semet abnegare non potest.

X. Testes, et confirmantes foedus, sunt: Deus, iuramenta, caeremoniae sacrae, vades aut pignora aliqua. Sic et hic sunt confirmatoria pignora non solum panis et vinum, sed et ipsum corpus ac sanguis, utrique confoederatae parti exhibitus, ut modo dictum est, ac denique iuramentum patris. Testamenti proprietates. I. Sunt quidem duae partes. altera est persona quae Testamentum facit, ac bona legat: altera, cui, aut quibus: sed plerunque et ante bene inter se coniunctae, ut pater cum liberis. At nos antea male coniuncti fuimus, nisi quod nihilominus Deus pro sua ingenti misericordia, etiam cum inimici essemus, filium suum pro nobis tradidit.

II. Non adest mediator, illas concilians, quandoquidem alio qui bene coniunctae sunt: at hic adest, ut in foedere: sic ut in tertia eius proprietate dictum est.

III. Necessaria est ad testamenti confirmationem et executionem alterius quidem personae, ac ceu [?: p- ] tis, nempe testatoris mors, alterius vero vita: sic Christus quasi testator sanguine suo moriens, et ex hac [?: ] ta discedens tum erga Deum, tum erga nos hoc testamentum confirmavit.

IIII. Tantum ferme testator obligatur, altera pars non item: hic utraque pars obligatur.

V. Tantum alterius partis, nempe haeredum commodum agitur, testatoris non item: hic sane quoque proprie nostra salus agitur, tam etsi et Deus glorificetur.

VI. Testator potest, quoties vult, dum vivit, testamentum irritum facere, addere, diminuere, et pro arbitrio corrigere. At hoc Dei testamentum est immutabile: Psal. 89. Contra, vetus foedus est mutatum. Hier. 31, Ezech. 20.

VII. Non requiritur utriusque partis noticia, consensus aut praesentia in faciendo testamento. Quinetiam in plerisque regionibus, atque adeo olim apud Roman. et Graecos mos fuit, et etiamnum est, celare haeredes testamenti sententiam, ne vivens aut odium sibi a neglectis conciliet, vel a ditatis periculum, utque tanto [?: ] berius de suis reb. disponere possit. At in nostro haec requiritur hic consensus: is autem est, ex parte Dei qui dem promissio, ex nostra vero fides.

VIII. Non habet externas aliquas caeremonias aut ritus illud confirmantes, praeter ipsum scriptum et testes: hoc habet, ut prius dictum est in decima proprietate foederis.

IX. Mortuo testatore potest haeres vel accipere vel repudiare testamentum, pro suo arbitrio: et nos hoc repudiare possumus, sed nostro maximo malo, ut nempe non tantum careamus haereditariis bonis, sed etiam atrocius quam Sodoma et Gomorra puniamur.

X. Testes sunt vel homines, vel etiam scriptum, vel velutique simul: sic in hoc testamento sunt testes, Verbum, iuramentum, sanguis, aqua aut baptismus, Spiritus clamans Abbapater, ac testimonium praebens spiritui nostro quod filii Dei simus, et alia multiplex experientia paterni erga nos favoris.

XI. In testamentis sequutura bona, nempe haereditas paulo post adeunda legantur: at hic coram statim datur remissio peccatorum, seu imputatur nobis iustita Christi, pax cordis. Spiritus sanctus, renovatio, et primitiae vitae aeternae. Hinc liquido apparet, nostram istam pactionem cum Deo, aut sacramenta, esse vere quoddam testamento foedus, i. quiddam mixtum ex testamento et foedere. Adscribam vero etiam iuridicam quandam collationem nostri istius spiritualis testamenti, cum iis conditionibus quas Iurisprudentes in politicis testamentis requirere re ac praescribere solent. Testamentum est (inquit Ulpianus) voluntatis nostrae iusta sententia, de eo quod quis post mortem suam fieri velit. Huius definitionis explicatio. Voluntatis: s. integrae. In eo qui testatur, eius temporis quo testamentum facit, integritas mentis, non temporis sanitas exigitur. Nostrae: quoniam qui ex aliena pendent arbitrio, nec sui iuris sunt, vel alia ratione testamenti factionem non habent, sic non possunt testari. Intellige active, pro iure testamenti faciendi. Accipitur autem factio testamenti etiam passive, pro iure quo quis institui potest haeres. Iusta sententia: hoc est, vera ac omnibus modis absoluta animi destinatio. nam quod vivi facimus, dicimusve, id aliquando non est magni momenti: et si quid displiceat, obvia nobis sunt emendandi remedia et formulae. Verum quod in casu [?: ] tis destinamus, id ita proponimus, ut post hanc vitam nunquam mutandum. Iusta etiam debet esse haec sententia, ne vel res alienas, aut nimiam nostrarum [?: qu- ] tem, aut denique tali personae cui legari non possit, legamus,

-- 621 --

1217 aut alioqui aliquid contra ius ac fas ordinemus.

Oblato itaque testamento, in primis quaerere solemus, num testator idoneus sit: id est, an testamenti factionem habuerit. Quod autem Christus testamenti factionem habuerit, hoc est ius testamentum faciendi, passim testificatur Scriptura: maxime generale hoc mandatum patris de caelo sonans, Hic est filius meus dilectus, hunc audite, etc. Item: Omnis potestas mihi data est. Eôdem facit, quod illi traditum est regnum usque ad fines terrae: quodque passim affirmat, se non alia, aut aliter loqui, quam prout pater sibi mandaverit ac praescripserit. Quod Christus tempore facti testamenti sui integrae mentis fuerit, nemo nisi blasphemans negabit. De voluntate, quae in testamento sola regnat (nam a voluntate testatoris omnia pendent) nemo hominum dubitare potest: ipse enim Christus exclamat, Venite ad me omnes qui laboratis, etc. Non est autem satis, testatorem esse idoneum: id est, posse facere testamentum: sed necessum est, etiam haeredem institutum esse capacem haereditatis. quod Iurisprudentes (ut supra attigimus) dicunt aliquem testamenti factionem passive habere: id est, posse institui in haeredem. nam haeredis institutio caput et fundamentum testamenti est. Ait enim Iustinianus, Ante haeredis institutionem inutiliter antea legabatur: scilicet, quia testamenta vim ex instituione haeredis accipiunt, et ob id veluti caput atque fundamentum intelligitur totius testamenti haeredis institutio. Ut ergo homo institutus servum suum, intelligitur ei simul etiam libertatem donare, et ita eum capacem haereditatis facere: ita quoque Christus suos haeredes a servitute irae Dei ac diaboli liberat, et nuptiali induit veste: hoc est, a peccato et aeterna morte liberat, vera fide ornat, novumque hominem facit, atque vita aeterna donat, et in ius filiale assumit, iuxta haec dicta: Si enim filii Dei, hoc est cohaere des Christi sunt, qui spiritu Dei ducuntur. Et: Si quis spiritum Christi non habet, non est eius. Item: Si filius nos liberaverit, vere liberi eritis. Siquidem animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Haeres itaque Christi ex aqua et spiritu, ac ex Deo ipso renatus fit oportet, alias non potest intrare regnum Dei: quia caro et sanguis non possidebit regnum Dei. Porto institutio verbis facienda est, voluntatem testatoris indicantibus: puta, Lucius Titius mihi haeres esto, aut id genus aliis verbis. L. 1. de haered. instit. Sic Christus ait: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego; et illi sint mecum. Item: Ego dispono aut lego vobis; sicut et pater legavit mihi regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel. Solet etiam ratione iuris cautio haeredibus in diem praestari, quo veniente die, de haereditate debita certi sint. Iuxta hanc iuris generalissimam regulam in omnibus bonae fidei iudiciis, cum nondum dies praestandae pecuniae venit, si agat aliquis ad interponendam cautionem exiusta causa, condemnatio fit. Ea cautio sufficiens et idonea fit aut fideiussoribus, qui solvendo sunt: aut pignoribus. Et fideiussionis quidem cautio omnium certissima, nobis exhibita per verbum et iuramentum, quo credentibus vita aeterna promissa est; ab eo qui tum verax est, tum solvendo largissimus: Ac cedit et altera cautio, nimirum pignoraticia, cui securi incumbimus: videlicet coena Christi, qua verum corpus et sanguinem suum, quibus haereditarium ius nobis nequisivit, usque ad plenam executionem testamenti sui, in novissimo die faciendam, subinde edendum et bibendum instituit. quo pignore quid ad excitandam et confirmandam fidem et securitatem potest esse efficacius? Est et hoc certi iuris, quod haeres etiam legitime institutus, possit tamen haereditatem amittere, et non acquirere. Potest etiam haeres indignum se facere haereditate, ita ut etiam ab invito auferri possit. Quod omnibus usu venit, qui a fide deficiunt, et contra conscientiam peccant, sicque Spiritum sanctum excutiunt. Denique, quo magis testamentum certam ac plenam sortiatur suo tempore exequutionem: consuetum etiam est, designari exequutores testamentarios a testatoribus. At noster testator Christus dicit: In domo patris mei mansiones multae sunt. Sin minus, dixissem vobis. Vado parare vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. Est etiam exequutor hic in terris Spiritus sanctus et ministri Christi: qui sunt legati eius ad urgendam reconciliationem hominum cum patre, quique sunt oeconomi Christi, et ius habent ligandi ac solvendi, claudendi et aperiendi.

THESAURUS, per synecdochen saepe omnis generis opes, potentiam ac gloriam significat. Sic dicitur Moises pluris fecisse probrum Christi, quam thesauros Aegypti: Hebr. 11. Sic Isa. 2, Repleta est terra eius auro et argento, nec est finis thesauris eius. Secundo per metaphoram significat quarumvis bonarum rerum copiam. Deut. 28, Aperiet tibi Dominus thesaurum suum bonum: nempe caelum, ut tribuat pluviam terrae in tempore suo, et ut benedicat universo operi manus tuae. Deut. 33, Nam abundantiam aquarum sugent, et thesauros absconditos harenae. i. varia maximaque commoda ex mari percipient. Sic Christus dicit: Nolite vobis parare thesauros in terris, sed in caelo. Et, Ubi est thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Isa. 33. Timor Domini ipse erit thesaurus eius: .i. causa ingentis felicitatis. Unde liquet, thesurum saepe in genere indicare quicquid eximium, praeclarum aut utile homines iudicant, quod vehementer amant; unde dependent, ac cui innituntur, et in quo fiduciam suam collocare solent. Aliquando thesauri vocantur promptuaria aut cellae quarumcunque rerum bonarum, aut etiam malarum, una cum suis reb. repositis. Sic valde saepe dicitur, Deum depromere ventos ex thesauris suis.

Hiere. 10. et Psal. 135. Sic quoque in thesauris grandines habere dicitur, Iob 38. Et abyssos ponere in thesauris suis, Ps. 32. Sic et Magi Christo offerentes, dicuntur aperuisse thesauros suos: i. vascula continentia res bonas ac preciosas. Sic Christus vocat thesaurum bonum cordis, pietatem ac sapientiam: et malum, impietatem et ignorantiam Dei. Matth. 12. ac dicit bonum hominem promere de suo bono thesauro bonum et malum: contra de malo thesauro, malas sententias aut sermonem. Thesaurus impietatis, est thesaurus impiorum, aut per impietatem acquisitus. Prov. 10, Nihil proderunt thesauri impietatis: iustitia autem liberat â morte. Sic Christus dicit, mammona iniquitatis. Sensus autem est, quod nec opes nec potentia aut opulentia, vel etiam astutia poterit malos liberare ex suis calamitatib. ac poenis, ad quas eos Deus rapiet. Paulus 2 Cor. 4 vocat thesaurum illam cognitionem Dei, eiusque religionis, quam gentib, annunciabat. inter alia. n. inquit: Habemus autem thesaurum hunc in testaceis vasculls, ut eius virtutis excellentia sit Dei et non ex nobis: i. nos tantarum rerum organa admodum sumus imbecilla, ut tanto magis virtus Dei in hac nostra infirmitate elucescat, qui ore infantium et imperitorum res tantas peragit in mundo. Aliquando thesaurus, sicut et divitiae, simpliciter ingentem copiam, praesertim rerum bonarum denotat: Col. 2, In Christo sunt omnes thesauri sapientiae ac cognitionis absconditi aut reconditi. i. ex Christo, ac per Christum tantum potest haberi profundissima cognitio Dei, eiusque voluntatis, religionis, et omnium ad summam hominis felicitatem pertinentium. Thesaurizare iniquitatem: Amos 3 Non noverunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes violentiam et vastationem in palatiis suis. i. cumulantes opes per violentiam partas, vel etiam cumulantes ipsa peccata. Vicinum ferme est illud Paulinum

-- 622 --

1219 Rom. 2, Thesaurizas tibi iram in die irae: id est, cumulas et auges in immensum tibi iram ac poenas Dei in eam diem, cum te volet punire. 1. Tim. 6, Thesaurizantes sibimet fundamentum bonum in posterum, ut apprehendant vitam aeternam: id est, praeparantes aut comparantes, dum pia vita fidem suam, appraehendentem vitam aeternam, confirmant, et tanto minus Deum offendunt. Thesauri etiam singularia ac valde secreta loca magnatum dici possunt. Sic dicit Deus Deut. 32. Redditum apud me, sigillatum in thesauris meis est illud: hoc est, singulariter a me secretoque constitutum. Thesauri (sicut supra dixi) dicuntur etiam omnium rerum utilium copia coacervata: ut vini, frumenti. 2 Paral. 11. Roboravit quoque munita et thesauros cibi: pro, horrea escarum, vel cellaria. Sic Ioel 1, Desolati sunt thesauri, destructa sunt horrea, quoniam aruit triticum. Nehem. 12, Universus Iehuda attulerunt decimas frumenti, vini, et olei in thesauros. Exodi. 1 Thesaurorum urbes, pro granariis frumenti. Sic thesauri oblationum nominantur Nehem. 12. et libri thesaurorum, Esdrae 5. id est, libri redituum et rationum quaestoriarum.

THRONUS, sedes eximia, et plerunque summorum magistratuum, aut etiam Dei ipsius per anthropopathiam dicitur. Dictum est de aliquib. huius vocis Hebraismis supra in Cathedra, et in Sede: nunc pauca quaedam adiiciam. Ponere super thronum aut considere in throno, est, fieri regem aut summum gubernatorem. 2 Paral 9, Ita ut posuerit te super thronum in regem sibi Deo tuo. Heb. 1, Thronus tuus Deus in seculum seculi, virga recta virga regni tui. Confirmare vel tabilire alicuius thronum, exaltari alicuius thronum: 1 Sam. 3. Firmum esse alicuius thronum: 1 Sam. 7, et similes innumerae loquutiones sunt. Sedere in throno, aliquando significatidem quod iudicare, Proverb. 20, Cum rex sedet in throno iudicii, dissipat oculis suis omne malum: Psal. 47. Regnat Deus super gentes, Deus sedet super solium sanctitatis suae. Idem bis dicit, nempe quod super omnia potenter imperet. Solium aut thronum possis hic cum templum aut Ecclesiam eius intelligere, tum et caelum, quod ut propria sedes Deo ascribi solet. Sic Psa. 9, Fecisti iudicium et causam meam, sedisti in throno qui iudicas iustitiam. Hic enim usus, aut fructus, aut praxis esse debet illius sessionis regiae. Thronus filii Davidis seu Meschiae erit sicut dies caeli, et sicut sol in conspectu Dei: Psal. 89. id est, Deus illud regnum perpetuo conservabit ac fovebit. Thronus perversitatum, est regnum iniustum, aut rex perverse agens, vel in doctrina, vel in reliquo regimine. Psa. 94, Nunquid sociabitur tibi thronus perversitatum, creans iniquitatem in praecepto: id est, Num tu probabis iniustum, eiusque prava iudicia ac leges? Christus Matth. 5 prohibet, ne iuremus per caelum, quia sit thronus Dei. Adludit nimirum ad illud Isa. 66, Caelum sedes mea, et terra scabellum pedum meorum. Sic Matth. 23. Qui iurat per caelum, iurat per thronum Dei, et per eum qui sedet super ipsum. 2. Sam. 14, Super me et super domum patris sit haec iniquitas, rex autem et thronus eius sit innocens. id est, ipse ac regimen eius careat omni culpa non puniti homicidae: ubi thronus pro regimine poni videtur. Matt. 19 Cum sederit filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos XII, iudicantes XII tribus Israel. id est, participes eritis illius meae gloriae: et testificando, quod serio ac fideliter monueritis Israelitas de poenitentia ac ratione adipiscendae salutis, ostendetis merito eos damnari, cum tam obviam oblatamque salutem arripere noluerint. Throni, dominationes, imperia et potestates per Christum conditae sunt Col. 1. id est, summi ac eximii quoque angeli, quibus per metaphoram aut anthropopathiam nomina humanarum dignitatum tribuuntur, ut aliquo modo a nobis intelligi et percipi possint. Heb. 4 monemur de implorando favore ac ope Dei, hisce verbis: Accedamus igitur cum fiducia ad thronum gratiae, ut accipiamus missericordiam, et gratiam reperiamus ad opportunum exxilium: ubi thronum gratiae vocat ipsum Deum [?: ] tem, ac per Christum placatum, quem adiuncto nobis mediatore seu pontifice Christo libere et confideremus accedere debemus, implorando eius misericordiam, [?: ] petendo cum omnia alia bona, tum praesertim remissionem peccatorum aut iustificationem, Spiritum [?: ] renovationem et vitam aeternam. Atque haec est venatio impetrandae iustificationis, et omnium aliorum [?: ] norum. Eadem ferme vis vocis SOLIUM est, [?: q- ] et eius aliqua exempla adscribemus. Psal. 47, Deus [?: ] det super solium sanctitatis suae. Haec loquutio duplice sensum recipit. Saepe enim hac loquutione tabernaculum vel templum intelligitur: interdum vero caelum significatur. Si de templo exponere libeat, sensus erit Deum sic praeesse toti mundo, ac populos omnes sub imperio suo complecti, ut primaria tamen eius sedes Hierosolymae maneat: sicut etiam inde fluxit Evangelii doctrina, qua sibi Deus cunctos mortales subegit. De caelo tamen commode accipere licebit, quod Deus [?: ] suam exerens ad homines sub obsequium suum cogendos, palam ostendat, se ex solio caelesti dominari super homines.

THUS, et THYMIAMA, vide supra in voce INCENSUM.

TIBI, sicut et MIHI, aliique dativi, aliquando significant in commodum, gratiam, aut contra in damnum, [?: od-- ] , offensionem vel contemptum alicuius aliquid fieri [?: q- ] ratio loquendi etiam aliis linguis usitata est. Num.13 Mitte tibi viros qui explorent: id est, in tuum commendum ac utilitatem. Gen. 27, Fuge tibi ad Laban fratrem meum: id est, in tuam salutem, ut incolumis sis. Gen. [?: ] Explora tibi, si quid tuum apud me est. Aliquando [?: ] ociose tanquam expletiva quaedam particula poni videtur. Cantic. 1. Si nescis tibi o pulcherrima. et 2, Surge amica mea, formosa mea, et vade tibi. Gen. 12, Vade tibi exterra tua et cognatione tua. Et Gen. 22, Vade tibi ad terram Moria, etc. tametsi et in hisce loquutionibus dativus ille aliquid commodi innuere videatur.

TIBIA viri, significat robur hominis. Psal. 147, Non complacet Domino in fortitudine equi, neque in tibiis [?: ] delectatur. Nos enim homines de eventu belli ex apparatu iudicantes, ubi cernimus virum bene formato corpore, quod in primis in tibiis videtur, statuimus illum esse idoneum ad bellum ac victoriam, delectamurque eius aspectu, sicut et equi generosi. At Deus istas humanas vires non curat, nec eis victoriam largitur: sed pro suo arbitrio, timentibus ac invocantibus eum. Sic et in vulgaribus sanguis Germanica et Italica celebrantur tibiae pro toto labore hominis, Starcke unnd schwache bein, er stehet auff [?: sc--chen ] beinen: Es muessen starcke bein sein, die da sollen gute [?: ] bogen, etc. Tibia, per metaph. instrumentum musicum [?: ] significat interdum in Sacris laeticiam. Isa. 30, Laeticia [?: ] dis erit, sicut est pergentibus cum tibia. Contra etiam [?: ] ac moerorem solet significare, quea etiam in luctu [?: tibi- ] adhiberi olim solebant, ut ex Evangelio constat. Hier. 48 Propterea cor meum super Moab veluti tibia resonabit, et cor meum super viros civitatis Heres, sicut tibia resonabit, quia residuum quod superfuerat periit: idest, perinde edi lugubrem vocem aut sonum, idque ex animo, sicut in luctibus tibiae solent. Isa. 5, Tibia et vinum in conviviis eorum. Describuntur nimium lauta et plena luxu convivia, ubi non [?: ] vinum, sed et musica adhiberi solet. Cecinimus vobis vobiis, et non saltastis, etc. usurpat Christus quasi proverbaliter, sumptis verbis ex aliqua triviali cantilena aut [?: ] su puerorum et puellarum: significat autem illi, [?: ] quis nulla ratione, nec dulcibus nec amaris remedis aut castigationibus ad sanitatem revocari potest: ut ipsemet id applicat et explicat.

-- 623 --

1221 TIMOR, et TIMERE, quod ad figuratas significationes attinet, primum significat cultum Dei aut pietatem, qui eum colimus: quia extimore Dei reliquus omnis cultus legitur. Ps. 34. Venite filii, et auscultate mihi, timorem Dui docebo vos. Ibidem: Timete Dominum sancti eius, [?: quo- ] est defectus timentib. eum. Ps. 19, Timor Domini mundus [?: ] in seculum, iudicia eius vera et iusta sunt. Sic etiam [?: -9 ] . Timor prototo cultu Dei ponitur. inquit. n. Timuerunt [?: ] mandatis hominum. Quod Christus vertit: Frustra me colunt mandatis hominum. Sic Ionas ad nautas inquit: Ego timeo Deum creatorem caeli et maris. 2 Reg. 17, Docebatisque eos, quomodo timerent Iehovam: i. colerent. Contra etiam de caltu deorum dicitur 2 Reg. 17, Cum peccassent, et tiuerunt deos alienos. pro, venerati sunt. Iob 4, Nonne timor tuus spes tua fuit, et perfectio uvarum tuarum expectatio tua? i. Nonne secundum tuum cultum Dei speram dum tibi [?: prae-ium ] fuit? Aliquando etiam longius haec vox progreditur, ut timor aut pavor pro ipso timendo aut pavendo Deo ponatur. Gen. 31. Nisi Deus patris mei, Deus Abraam, et pavor Isaac adfuisset mihi, certe nunc vacuum dimisisses me. Ubi idem est illi Deus Abraam, quod pavor Isaac. i. ille Deus, quem timuit et coluit Isaacus. Quod convenit cum sermone Labi, qui dixerat, se divinitus prohibitum esse quicquam iniuriae Iacobo inferre. Ibidem mox sequitur, Iuravit Iacob per pavorem Isaac patris sui. Num. 8, Dominum exercituum sanctificabitis, ipse sit timor vester, et pavor vester. Deum timendum, vocat timorem. Hebraismus est notus, quod abstractum pro concreto, et eius subiecto ponatur. Sic Graecum simul ac Lati. nomen Dei a timore deducunt, iuxta illud: Primos in orbe deos fecit timor. Secundo observandum est, triplicem esse timorem, eoque in [?: ] propria significatione hanc vocem tripliciter usurpari: [?: ] , alias de timore Dei filiali: alias de timore Dei servili, de quo disserit Ioan, 4 suae Epistolae, quod cum vera charitate consistere nequeat, cum quo pulchre illud Latinam convenit, Oderunt quem metuunt. Tertio denique de timore aliarum rerum. de quo inquit Psal. 33, Ibi timuerunt timorem, ubi non erat timor: ubi timor, ultimo loco videtur ide significare, quod ubi non erat causa timendi. Timor igitur aliquando significat ipsas res timendas, ut in praecedenti exemplo audivimus. Proverb. 11, Ego quoque ridebo, cum venerit pavor vester, cunque venerit veluti vastitas timor vester. i. id quod pavetis ac trepidatis. Timor [?: a---- ] , dicitur active et passive: i. quem ipse in aliis [?: exci- ] , et qui excitatur in ipso ab alio quopiam, seu hoste, [?: -tre ] mala. Gen. 9, Timor et pavor vester sit super ani [?: ] terre: i. efficiam ut omnia vos timeant. Sic timor vepris et spinae: Is. 7. Contra etiam passivus timor dicitur, eius qui [?: -patitur ] . Timorem eius ne timueritis, Is. 8. i. quem ipse timet ac trepidat, dum s. idola timet, et quaevis externa pericula. Timor vepris aut spinae aliquo veniet: i. ibi vepres ac spinae crescent ac timebuntur. Isa. 7. Non veniet illuc timor vepris ac spinae, sed erit locus in pascuum bovis: i. non est timendum, ne ibi vepres aut spinae crescant, aut fiat locus plane desertus et inutilis. Erunt. n. salutaria pascus armentis et gregibus. Meditari timorem, est cogitare res terrificas. Isa. 33, Cor tuum meditabitur timorem: ubi est scriba? Pone timorem illis Domine, Psal. 9 pro, incute illis timorem alii, doctorem. Pavor eadem ferme vox est, quoad significationem attinet, cum timore. Is. 9, Congregati sunt ad me omnes pavidi in verbis Domini Israelis. i. qui pavent ad verbum Domini. 2 Par. 14, Pavor Iehovae erat super eos. i. Deus conterruerat. 1 Sam. 14, Commota est terra, et fuit in pavore Dei: i. in magna consternatione. Deut. 2, Incipia [?: ] pavorem tuum et formidinem tuam super faciem populo [?: ] . Sic Deut. 11, Pavorem vestri et timorem dabit Iehova superficiem terrae. i faciet Dominus, ut omnes vos timeant. Erit tantum pavor intelligere auditum: Isa. 28. i. sola fama incutiet terrorem audientib. Iob 31, Pavor mihi contritio a Deo. a contrtiones aut castigationes Dei mihi timorem incus serant. Nonnunquam ista tria coniunguntur, pavor, fovea, et laqueus. Hiere. 48, Pavor et fovea et laqueus super te ô habitator Moab, dicit Dominus. Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam: et qui ascenderit de fovea, capietur laqueo. Isa. 24: Videtur per ista tria simpliciter congeriem quandam variarum calamitatum et poenarum significare. Sicut solet nulla calamitas sola venire, praesertim cum Deus iratus etiam gravius punire, aut denique perdere vult peccatores.

TINEAE comparantur poenae Dei, sive quôd ea occulte absumet vestem aut lignum, sive quod etiam optimam vestem cito corrumpit: sicque et ira Dei absumat peccatorem, quantumvis florentem. Ps. 39, Increpationib. propter iniquitatem corripis hominem, et liquescere facis, ut tinea desiderium eius. Crebra est haec similitudo in Sacris literis. Christus monet, non esse thesaurizandas opes in terris, ubi aerugo et tinea corrumpat res, ac fures furentur: sed in caelo, ubi nihil tale sit metuendum: Matth. 6, Luc. 12: Quib. verbis docet, non caduca et fluxa, sed stabilia ac perpetua bona quaerenda esse. Sic Iacob. quoque insultat divitib. quod divitiae eorum, quib. adeo sollicite parcant, intereant, nihilque eis prosint, dicens: Flete divites, quia divitiae vestrae corruptae sunt, et vestimenta vestra a tineis exesa.

TINNIRE ambas aures. Saepe cum Deus tristes aliquas calamitates minatur se populo incussurum, dicit futurum ut omnib. qui illa audierint, tinniant ambae aures: 2 Reg. 21, Hie. 19. quasi dicat, Non solum perpeti illas poenas acerbissimum erit, sed etiam vel audire solum erit valde horrendum.

TITIONEM per metaphoram vocat Deus duos reges, Israeliticum et Syriacum, cum suis exercitib. qui venerant obsessuri Hierosolymam. Quae metaphora valde elegans et apposita est, nam cum externa specie videantur nostris carneis oculis esse ingentia incendia, quae oia brevi absumptura sint: contra Deus ac fides dicit, esse tantum fumigantes titiones, qui licet aliquid minentur, tamen revera semet absumant, brevique interituri sint. Torris erutus de incendio: Amos 4, Fuistis sicut torris erutus ab incendio, nec tamen rediistis usque ad me. id est, fuistis afflictissimi et semiperditi, nec tamen potuit vos castigatio ad sanitatem revocare. Zach. 3, Non est iste torris erutus de incendio. id est, quem Deus magna misericordia ex Babylonica captivitate liberavit.

TITULUS aliquando significat inscriptionem alicui rei impositam. Sic sunt Psalmorum tituli: sic etiam Pilatus dicitur Christo superimposuisse titulum, in quo nimirum nomen cognomenque eius, et simul causam mortis, cur sit crucifixus, inscripserat. Aliquando vero est qualecunque monumentum aut memoriale externum, ac durabile, in memoriam, honorem ac celebrationem alicuius facti aut personae. Sic Iacob erigit nudum lapidem in memoriam divinae apparitionis Gen. 28 et 35. et Gen. 31 integrum cumulum lapidum in memoriam transactionis cum Labano. Sic et Exodi 24 fabricat Moises tum altare Domino, tum 12 statuas, veluti repraesentantes duodecim tribus, ut illae duodecim statuae cum illo uno altari repraesentante Deum, esset memoriale initi inter Deum et duodecim trib. foederis. In Hebraeo מצבה mazeba proprie statuae dicuntur, sed Vulgata versio in omnibus illis locis vertit titulum. Sic Absolon dicitur sibi erexisse statuam: vel. ut Vulgata habet, titulum: 1 Sam. 18, Levit. 26 videtur probibere Deus, ne Israelitae sibi erigant statuâ. Verum non simpliciter prohibuit, sed talem tantum, quae cultum adiunctum habere deberet. Alioqui (ut dictum est) Moises ipse erexit 12 titulos aut statuas. Is. 19 habetur, In die illa erit altare Domino in medio terrae Aegypti, et statua aut titulus (ut Vulgata habet) iuxta terminum eius Iehovae, seu in honorem Domini. Intelligitur autem fore ibi veram Eccl. doctrinam, sacramenta et cultum. Dictum aliquid de hac re est supra in voce statua.

TOLLO, αἴρω , et Hebraice נשא nasa, duplicem significationem habent: nempe, tum aliquid ab aliquo accipio,

-- 624 --

1223 tum in altum elevo et gesto, tum etiam plane aufero, ac e medio tollo vel removeo. Sicut de eius composito extat scopticum distichon in Neronem:
Quis neget Aeneae magni de stirpe Neronem?
Sustulit hic matrem, sustulit ille patrem. id est, Aeneas gestavit in humeris senem patrem, at Nero matrem propriam interfecit. Locus autem vel loquutio praecipua in hoc verbo exponenda est illa Ioan. 1. et 1 Ioan. 3, Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi: quam ambiguitatem putant docti hic admodum utilem esse explicandae rei ac sensui. Nam Christus ita demum tollit aut abolet peccatum, ut illud prius accipiat a nobis: deinde ipsemet in humeris ac corpore suo usque in crucem gestare cogatur, ac demum superet, et in profundum maris abiiciat. Sic dicit Isa. 53, Deum fecisse concurrere aut irruere in eum totius mundi peccata: ipsumque propterea percussum esse, ut nos illa eius percussura aut plaga sanaremur. Et Paulus ait: Eum qui non novit peccatum, fecit peccatum, ut nos fieremus iustitia Dei in ipso. In Sacris literis dicuntur alii quoque portare suas iniquitates, sed illi ita eas portant, non ut aboleant eas: sed potius pereant ac succumbant sub eis. At Christus ita portat, ut etiam tandem hoc triste onus de suo omniumque credentium tergo excussum, in profundum maris abiiciat. Isa. cap. 53 utitur duobus diversis verbis נשא Nasa, et סבל Sabal, in describenda hac portatione et ablatione peccati, eaque repetens inculcat. Significat vero Sabal, idem quod serviliter gestare aut baiulare aliquod grave onus in tergo: quo pulchre exprimitur illa laboriosissima portatio pecca ti, quam Christus in hac vita sustinuit toto tempore humiliationis aut exinanitionis suae, dum tristissima quaeque patitur, ut iustitiae ac irae Dei pro totius mundi peccatis satisfaciat ac persolvat. Caeterum de peccato, et portatione aut ablatione eius supra in PECCATUM et PORTO dictum est prolixius. Tollere crucem, supra in voce CRUX exposui.

TONDERE comam, et tondere barbam, signum luctus interdum fuit: de quare supra aliquoties dictum est, praesertim in vocibus RADO, BARBA, CAPILLUS, et similibus. Mich. 1 Decalva teipsam, et tonde comam super filios deliciarum tuarum. Ista adhortatio ad luctum, Prophetia est futurarum calamitatum, sicut et aliae consimiles innumerae.

TONITRVI voce, sicut et fulguris, nubium, ignis ventorum ac procellarum, saepe ira Dei, aliquando potentia et maiestas depingitur ac exprimitur. Sic Exod. 19 in monte Sina cum voce tonitruum, et apparitione ignis, ac fulgurum terribili specie conspectus est Deus. Talis descriptio Dei prolixe habetur Psal. 77. Porro Psal. 104, In montibus stant aquae: ab increpatione tua fugiunt, et a voce tonitrui tui festinanter deii ciuntur. id est, tuo potentissimo mandato cito aquas terrae innatantes, in creatione ab arida separasti. Psal. 81, In tribulatione invocasti me, et liberavi te: In abscondito tonitru exaudivi te. i. ex mea abscondita sede aut latibulo in densa nube existens, tonitru et fulmine conturbans Aegyptios in mari rubro, exaudivi te. Sic terribili specie depingitur Deus perdens Assyrios obsidentes Hierosolymam, Isa. 29, A Domino exercituum visitaberis, in tonitru et commotione ac voce magna, in turbine ac tempestate ac flamma ignis devorantis. Vide totum locum. Et 1 Sam. 2, A Domino conterentur hostes eius, de caelis tonabit super eos. Sic 1 Sam. 12, per tonitrua et pluviam in aestate indicat Deus iram suam populo ob flagitationem regis. Talis terribilis species Dei tempore eductionis filiorum Israel visi, prolixe depingitur 2 Sam. 22. Et Psal. 18, Quem locum vide ut istarum quasi poeticarum picturarum ad commovenda lapidea et ferrea corda hominum per Spiritum sanctum propositarum, naturam tanto rectius cognoscas et perspicias.

TORCULAR est notum instrumentum unis exprimendis idoneum. Saepe igitur cum area vel [?: ho- ] coniungitur, ad ostendendam vel copiam vel inopiam frumenti ac vini, aut etiam olei: quia oleum [?: quo- ] torcularibus exprimitur. Deut. 16, Cum collegeris [?: ] area tua, et torculari tuo: id est, frumentum et vinum [?: ] um. Num. decimo octavo, Imputabitur vobis oblatio vestra perinde ac frumentum de area, et plenitudo de torculari: id est, cum vos Levitae dederitis decimas [?: ] decimis vestris ad sustentandos sacerdotes, perinde grata acceptaque erit illa oblatio Domino, ac si de frumento aut vino ex vestris propriis agris vineisque ac laboribus proveniente obtulissetis. Unde salvum [?: ] faciam? num de area aut torculari? 2 Reg. 6, pro [?: ] tibi in hac tanta fame opitulabor, cum nec vinum nec frumentum amplius supersit? Sic Deuteron. decimoquinto: De pecudibus tuis, de area tua, et de torculari tuo dabis ei. Cessare faciam vinum de torcularibus: Hier. 48. Ante expressionem torcularis fit calcatio [?: ] rum: ideo per metaphoram aut similitudinem Threnorum 1 dicitur Deus calcasse torcular filiae Iehudae: id est, ut ibi exponitur, non botros calcasse, sed ipsos viros, atque adeo primarios magnates conculcasse et contrivisse, sicut uvae comminuuntur a calcante. Eadem ferme eis calcationis torcularis est initio 63 Isaiae, nisi quod simul contaminatio vestium addatur, quia calcantes [?: ] contaminantur, sicut ille inquit: Stabat et Autumnus calcatis sordidus vuis. Et quod insuper non tam hostilis actio erga Ecclesii, quam liberatio eius calcatis hostibus declaratur.

TORRENS plerunque rem terrificam ac nomine denotat: quia ex subitis procellis subito excrescunt, et non tantum terrorem hominibus et animalibus efferunt, sed etiam damnum. Iob 6. Fratres mei praevaricati sunt contra me, sicut torrens, qui scilicet plerunque subita ac vehementi exundatione damnum dare solet. Psalmo decimo octavo, Torrentes Belial perturbare. runt me. id est, violentia iniustissimorum tyrannorum et magnatum. Psal. 124, Tunc aquae inundassent nos et torrens pertransisset animam nostram. Aliquando copiam rerum vel bonarum, vel etiam malarum denotat. Psal. 36, Torrente deliciarum tuarum saturabis eos. id est, longissima copia favoris et omnigenoram donorum. Isa. 66, Declino ad eam tanquam fluviam pacem, et tanquam torrentem inundantem gloriam gentium. id est, maxima copia gentes et earum opes ad Ecclesiam adducam. Sic torrentes mellis et butyri. Iob. 20, pro maxima optimarum rerum copia ponuntur. Sic Amos 5 Et revelabitur iudicium ceu aquae, et Iustitia sicut torrens vehemens. Torrentes in solitudine, summa commoda opportuno loco significant: quia quae deserta, in illis meridionalibus regionibus sunt, plerunque ob aquarum defectum et ariditatem sunt, Isa. 38, Erumpent aquae in deserto, et flumina in solitudine. Eadem aquarum similitudo in deserto, est etiam Isa. 30. De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput: Psalmo centesimo decimo. Quod in summi plerique intelligunt, quod per magnas afflictiones magnam gloriam consequetur: sed alii per viam intelligunt hanc communem vitam, in qua sit Christus non delicate arcturus, sed multa ac gravissima incommoda perpessurus. Alii putant, sumi omnes illa voces â remilitari. qua enim dicitur in praecedenti versiculo, quod sternes [?: ] stes, et omnia complebit cadaveribus: ideo etiam sequentia de potione ex torrente, intelligunt, quasi ducantur de bellatore ex pugna et cursu valde sitientur esuriente: et tamen studio caedendi hostis, consequendaeque plenissimae victoriae, properante in persequendis

-- 625 --

1225 hostibus, eoque undecunque ex turbido aliquo torrente sitim restinguente, non ad hospitium declinante: unde peracta insigni adversariorum strage sit tanto ampliorem gloriam consequuturus, et merito caput cum parrhesia et gloria elevaturus. Hac igitur similitudine volunt etiam Christi properationem ad peragendum opus Domini, et consequendam victoriam de Satana, peccato ac morte, nulla prorsus habita ratione sui commodi, describi, ut qui non venerit ut ministraretur sibi, sed ut ipse aliis serviret, quique non habuerit ubi vel caput tantum reclinaret suum. Terra torrentium aquarum, est, ubi multi torrentes fluunt. Deut. 10. Absconde te in torrente Cherith. 1. Reg. 17. pro, in alveo eius alicubi. Corui de torrente eruent oculos subsannantis patrem: Prov. 30. id est, punietur tristi supplicio, et insepultus abiicietur, aut in patibulo suspendetur. Solent enim magni corui in torrentibus, et praeruptis rupibus ac ruinis aedificiorum versari.

TOTUS aliquando idem est quod Omnis: quia collo Hebraeum utrunque perinde notat, nempe et continuam et discretam quantitatem. Sic, Propter te morti tra ditur tota die, habet Vulgata in Ps. 44. et Rom. 8. Rectius forte, Omni die, aut omnib. dieb. vel semper. Sic saepe, haec locutio posset corrigi in Psalterio Vulgatae versionis. 2. Cor. 1. habet Vulgata, Deus totius consolationis. ubi multo rectius verteris, Omnis consolationis: quia Deus nos omnibus modis consoletur, omnisque consolatio ab eo veniat, non aliunde. In toto hoc, בכל צות becol zoth. Isa. 9, In toto hoc non est aversus furor eius: posset quidem verti, ut nonnulli explicant pro, Et tamen necdum est aversus furor eius: sed tamen clarius fuerit si dicas, cumque tot calamitatibus populum suum Deus afflixerit, nondum tamen desiit eum punire. Nehem. 9, Et cum toto hoc percutimus fidelitatem. id est, Et tamen, vel nihilominus. Totus ipse: pro, quantus quantos est. Cant. 5. Totus ipse desideria: pro, quantus quantos est, vel undequaque ac modis omnibus est desiderandus ac expetendus, seu nihil prorsus est in eo reprehensibile, Deut. 18, Et venerit in toto desiderio animae suae: id est, maximo desiderio, et promptissimo animo.

TRADO verbum aliquando valde in malam partem accipitur, tanqua in calamitatem ac exitium dedo. 1. Reg. 14, Tradetque Israelem propter peccata Ieroboam, [?: sub-l ] . in maledictionem ac exitium. Sic significanter accipitur de exitiali traditione, cum et Ioan. 3 Christus se [?: -ipsum ] pro nobis tradidisse dicitur. Sic itidem in pessiman partem accipitur etiam pro prodo, cum Iudas dicitur tradidisse Dominum. ubi παραδιδόναι pro προ ponitur: unde factum est, ut minus Latine loquentes [?: ] et Traditorem, praesertim in Italico sermone, pro prodere et proditore usurpent. Tradere aliquando signi sicut idem quod permittere, sicut et verbum Dare, de quo supra. Sic Paulus dicit Rom. 1 Deum tradidisse Ethnicos in reprobum sensum. id est, permisisse ut pervenirent in perversissimam mentem aut iudicium. Sic Psal. 140. Ne trades Domine desideria impio, cogitationem eius ne perficias: id est, o Deus ne permiseris, ut impius plane potiuntur votis suis. Tradere aliquando significanter valde accipitur, pro prorsus dedere. 2. Reg. 17. Tradiderunt [?: ] ad faciendum malum in oculis Domini. Sic Eph. 4 loquit Paulus: Qui de dolentes semet ipsos tradiderunt [?: ] . id est, proteruiae et libidini ruendi in omnia [?: ] Vicinum quid est, venditum esse sub peccatum. Rom. 7. [?: ] aliquo, et in manum alicuius, idem sunt. Iud. 11, Si tradiderit eos Iehova coram me. id est, in meam potestatem. Sic 2. Sam. 5. Tradendo tradam Philisteos in [?: -mam ] : pro, omnino dedam. Tradere aliquem [?: Sa- ] 1. Corint. 5. est, eum excommunicare, ita ut fratres [?: ] [?: -itent ] ac detestentur: et Satan tanto magis, [?: prae- ] in corpore, eum affligere queat, ut ita ad poenitentiam revocetur, et spiritus salvetur. Tradere spiritum, est expirare. Iohan. 19, Inclinans caput tradidit spiritum: scilicet patri, in cuius manus eum commendaverat. Traditus gratiae Dei, Act. 15. id est, prorsus datus et commendatus, concreditusque Deo faventissimo patri per piorum preces, ut is eum regat, custodiat ac servet in tam difficili functione, et innumeris periculis. Tradere etiam docere significat: quia is qui docet, alteri utilia dogmata, certas sententias, ac veluti normas rerum agendarum tradit sive ore sive scripto. 1. Cor. 11. Laudo vos, quod sicut tradidi vobis, ita traditiones retinetis. Et mox: Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quod Dominus IESUS, etc. ubi traditionem vocat ipsam sacrae coenae institutionem. Sic 1. Cor. 15, Tradidi vobis inprimis, quod et acceperam, quod Christus sit mortuus pro peccatis nostris secundum Scripturas: ubi doctrinam scripturarum receptissimam vocat traditionem. Sic 2. Thes. 2, State fratres, et retinete traditiones, quas edocti estis sive per epistolam, sive per sermonem: ubi Paulus suarum epistolarum doctrinam vocat traditiones. Haec significatio huius verbi diligenter observanda est, quia adversarii suas humanas sanctiones ac praeceptiunculas falso ex hisce et similibus Scripturae locis probare conantur, cum ibi agatur de veris Dei praeceptis in sacra Scriptura comprehensis. Sic etiam 2. Thess. 3. subducite vos ab omni fratre inordinate ambulante, et non secundum traditionem quam accepit a nobis. Traditionem vero illam suam Paulus mox ibidem exponit, nempe quod oporteat unumquemque in sudore vultus sui comedere panem: et quod qui non vult laborare, ille ne comedere quidem debeat. Qua re observandum est, cum Paulus commendat traditiones, loqui eum de usitatissima Scripturae sacrae doctrina, non de humanis traditiunculis per quas et propter quas perinde nunc Papistae irritum faciunt mandatum Dei, sicut olim pharisaei et Iudaei, teste Christo, factitarunt. Aliquando tamen etiam de externis traditiunculis hominum, aut patrum, sicut eas Paulus et Christus vocant, usurpatur, idque plerunque in peiorem partem, ac cum reprehensione earum, ut noxiarum ac impiarum. Illud sane valde memorabile est, quod Christus et Apostoli, corrigentes ac emendantes doctrinam, nusquam traditiones patrum, sed tantum Scripturam, eamque solum authenticam citent: cum procul dubio multa pia ac praeclara, et apud Pharisaeos ac Iudaeos plurimum valitura, potuissent ex veteribus Rabinis et patrum sententiis aut traditionib. proferre. Quod proculdubio eo fine fecerunt, ut et nos disceremus, solummodo propheticum sermonem veluti lucernam in obscuro loco sequi, et inniti soli fundamento Prophetarum ac Apostolorum, cui superae dificati sumus, non aliis patrum scriptis aut non scriptis traditiunculis: ubi etiamsi aliqua utilia reperiri possent, tamen plurima noxia existerent. Rom. 6 inquit Paulus: Gratia autem Deo, quod fuistis quidem servi peccati, sed obedivistis ex animo ei formae doctrinae in quam traditi estis. id est, in quam traducti aut translati estis.

TRAHO verbum nihil admodum difficultatis habet. Ioan. 6 est locus insignis necessariam doctrinam continens, ac perspicuus, sed humana sapientia ac stulta philosophia scelerate corruptus. Inquit enim ibi Christust Nemo potest venire ad me, nisi pater mittens me, traxerit eum ad me. Ubi clare tum ingens extremaque corruptio hominis indicatur, quod homo natura nec accedere quidem recte ad medicum Christum possit, aut etiam cupiat, nedum sibimet mederi: tum etiam ingens patris caelestis misericordia, qui non solum gratis nobis dilectissimum filium, veluti salutarem quendam medicum largitus sit: sed etiam nos perditissimos homines, suosque hostes plane invitos, veluti phreneticos quosdam, ad eum attrahat ac convertat. Verum Philosopho theologi proferunt oraculum ex suo Chrysostomo, ὁ δὲ ἑλκὼν, τὸν

-- 626 --

1227 βουλόμενον ἕλκει . Qui trahit, volentem trahit. O audaciam diabolicam. Itane mortalis homuncio audet viventis Dei verba pervertere? An non potuit filius Dei dicere, Nisi pater duxerit, si volentis ductum significare voluisset? Nec solum ex diametro glossa haec cum verbo Trahit, pugnat: sed etiam cum adiuncta sententia, quod Christus affirmat, neminem posse venire ad se. Si enim potest velle, potest certe venire ad Christum. nam Venire ad Christum nihil aliud est quam velle, ac serio desiderare et exposcere ab eo salutarem opem. Quare sub finem Capitis, exponens Christus hoc dictum inquit: Propterea dixi vobis, quod nemo potest venire ad me, nisi datum ei fuerit a patre meo. ubi clare ostendit, oportere homini caelitus indi a patre caelesti illud bonum velle aut donum fidei, si debet ad patrem venire. Atque hoc est illud internum audire ac discere a Deo, de quo Christus ibi prophetas citat, cum videlicet exciso lapideo corde, novum ac spirituale homini datur, eiusque cordi digito Dei lex ipsius inscribitur. Sed de hac re alibi. Trahere iniquitaetem funib. vanitatis, et veluti catena quadrigae peccatum, Isa. 5 est, et ab ipsomet propheta exponitur, quod sit magna vi ac veluti violenter cumulare sibimet peccata, iram Dei et poenas: quod fit potissimum, cum praeter impoenitentiam, etiam derident atque exagitant minas Dei peccatores. De quo loco supra in voce FUNIS et INIQUITAS.

TRANSEO verbum Hebraeum est עבר abar, quod saepe etiam pro praetereo ac transgredior Vulgata vertit. Aliquot igitur, eaque primaria eius significata haberi possunt ex verbo Praetereo, supra exposito. Ibi. n. dixi, quod alias significet perire aut interire: ut, Caelum et terra praeteribit, aut transibit: alias significat irritum fieri, non potiri suo fine. Sic Non transibit unum iota de lege Dei. Sic aliqui vocant Transitoria, pereuntia bona. et Papae novo accenditur stuppa ante oculos, qua subito conflagrante, adiicitur epiphonema: Sic transit Beatissime Pater gloria mundi. Aliquando significat negligi, sicut et apud Latinos. Sic Iob dixit, se praeteriri a fratrib. Saepe admodum significat peccare, quae significatio plerumque versa est per Transgredior et transgressor, ac transgressio: quia omnia peccata sunt quaedam transitiones rectae lineae,nobis a Deo in suo verbo propositae. Aliquid transire ad aliquem, est, aliquem in eius potestatem venire: sicut contra Ab aliquo, est, ex eius potestate exire. Labor Aegypti et merces Aethiopiae ad te transibunt, et tuae erunt: Is. 45, idem bis dicitur. Quod factum est, relicta ab Assyrio exercitu praeda illarum gentium coram Ierosolyma, et postea instaurato templo per Cyrum et Darium de praeda alienigenarum et praesertim occupante Christo postea totum mundum spiritualiter. Exo. 13, Transire facies omnem apertionem vulvae ad Iehovam. i. omne primogenitum Domino consecrabis. Transire faciens haereditatem patris Aaron ad eas: Num. 27. Esth. 8. Accepit rex annulum suum quem fecit transire ab Aman, et dedit eum Mardochaeo: id est, quem ademerat. Sic dicitur etiam Transire facere iniquitatem alicuius ab aliquo, pro auferre ab eo. Zach. 3. Sic 2. Sam. 12 dicit Nathan ad Davidem: Dominus fecit transire a te peccatum tuum 2. Sam. 24 Fac transire iniquitatem servi tui. Transire ante aliquem, aliquando significat praecedere eum: Exo. 17. Deut. 3, Sic 1. Sam. 9, Dic puero ut transeat ante nos. Transire ad numeratos, transire in pactum, Exo. 30, est inter numeratos esse aut computari. Callidus videt malum, et abscondit se: simplices autem transeunt, et mulctantur: Proverb. 22. id est, recte eunt ad periculum. Transire facere de medio, est tollere: sicut supra dixi, significare interdum perire. 2. Par. 15. Et transire fecit de medio omnes abominationes de Iehuda. id est, abolevit. Esther 9, Dies isti non transibunt e medio Iudaeorum, et memoria illorum non desinet a semine eorum. Idem bis dicit. Transire e medio, est hic perire, oblivioni tradi. Iob 36, In ensem transibunt: id est, peribunt. Transire facere per aquas, aliquando significat [?: re ] . Num. 31. Quicquid non ingreditur ignem, transire facietis per aquam. id est, quod nequit purgari igne, ac metalla, aquis lavabitis. Crebro dicitur novacula [?: ] super caput alicuius, cum raditur. Traducere per ignem crebro significat idem quod exurere. Sic saepissime legitur de idololatria Moloch, cui filios per ignem faciebant transire, aut traducebant. id est, non tantum utramque lustrabant, sed et plane exurebant. 2. Reg. 16 et 17. Sic 2. Sam. 12, Transire fecit eos per fornacem id est, coniecit eos in fornacem. Iniquitates transeunt super caput: Psal. 38, Quoniam iniquitates meae transierunt caput meum. id est, creverunt super caput, supergressae sunt caput. Q. d. submersus plane sum in iniquitates meas. Sic Transire non raro pro laedere accipitur. Nahum 3, Super quem enim non transivit malitia tua iugiter. id est, quem non laesit? Transire in pactum et [?: ] randum: Deut. 29, Transibis in pactum Domini, et in iusiurandum eius. id est, foedus ineas. Forte est allusio ad illum morem transeundi inter partes sacrificatorum animalium, qui in pactis usitatus fuit, de quo Genes. 15. Transire super peccatum alicuius, est dissimulare, aut condonare. Mich. 7. Quis Deus similis tui, parcens iniquitati, et transiens super praevaricationem reliquiarum haereditatis tuae? pro, connivens transgressioni eius. Transi re facere tubam iubilationis: Levit. 24 id est, canetis, aut facietis ut alii canant tuba. Sic Transire facere vocem aut clamorem per castra, est, per praeconem aliquid omnibus denunciare aut proclamare in castris. Exo. 36. Et transire fecerunt vocem in castris. Nemo vir aut mulier faciat opus ad oblationem sanctuarii, et cohibitus est populus ab offerendo. Sic 1. Reg. 22 Edictum non transitus est edictum stabile, ratum ac perpetuum: quia (ut dixi) Transire interdum significat perire Esther 1. Egrediatur verbum regis a conspectu eius, et scribatur, nec transiat. id est, sit stabile Sic Dan. 6, luxta legem [?: Med- ] , quae non transit. Sic Dan. 7. Potestas eius potestas aeterna, quae non transit.

TRANSITUS aliquando vocatur loeus, ubi vel per aliquas angustias, vel etiam per aliquod flumen [?: ] do aut navigio transitur. 1. Sam. 13, Egressum est presidium in transitum Michmas. Sic 1. Sam. 14, Et inter transitus, per quos quaerebat Ionathan transire.

TRANSFERO verbum est perspicuum. [?: Vulg- ] habet 2 Sam. 24: Sed precor Domine ut transferas peccatum meum. id est, condones aut aboleas, aut etiam amoveas a me. In Hebraeo est ad verbum, Ut facius transire. Sic in Esther cap. 8, Flens et orans eum, ut [?: tr- ] faceret, aut transferret a se ac populo suo malitiam Aman. id est, amoveret ac depelleret sceleratam eius machinationem. Hic prorsus Hebraismus est in [?: prec- ] ne Christi post coenam, cum petit se liberari a [?: ] supplicio. Nam Matth. 26 habet: Pater si possibile est, transeat hoc poculum â me. At Marcus et Lucas [?: ] : Transfer hoc poculum. qui expresserunt hiphil, sententiam Hebraeorum coniugationem העביר heeber, [?: ] transire: id est, amove a me. hoc est, libera me hoc [?: ] tristi malo. Nam si maxime prima coniugatione [?: ] [?: -ter ] precandum usus fuisset, tamen eadem esset [?: ] , quasi dixisset Fac transire, aut transfer. ita enim petit, ut malum id transeat, ut Dei operam transferentis aut amoventis intervenire precetur.

TRANSFIXISTI caput de domo impii: Hab. 3 id est, interfecisti primogenitum Pharaonis subita [?: ] te, perinde ac si caput eius transfodisses. Species [?: c- ] pro genere accipitur.

Filii TRANSMIGRATIONIS: id est, qui transmigrarunt in Babylonem: Esther quarto. de [?: q- ] nere Hebraismi in voce FILIUS. Ego eram in [?: -dio ] transmigrationis, Ezechielis primo, pro, [?: inter--igrantes ] ,

-- 627 --

1229 aut captivos.

TRIA et quatuor, loquutio, supra in SEPTEM exposita est. Sicut Ionas fuit in ventre ceti tres dies et tres noctes, ita erit et filius hominis in corde terrae tres dies et tres noctes. Ubi observandum est, id ob similitudinem dici. De quo Hebraismo vide Regulas Universales, in cap. de Similitudinibus.

TRIBULATIO, omnis generis afflictio et calamitas vocatur. 1. Cor. 7. Tribulationem autem carnis habebunt huiusmodi: id est, affligentur. Tribulantes dicuntur hi, qui pios affligunt. Tribulatio cordis, est dolor ac cura cordis. Psalmo 25. Dies tribulationis ac tempus tribulationis, est crebro in Psalmis, pro tempore quo quis affligitur. Tribulatio impii, Psalmo 55, qua ille aliquos tribulat et affligit. Psalmo 91, Cum ipso sum in tribulatione.

TRIEUS fuerunt quaedam subdivisiones aut partes populi Romani et Atheniensis, proculdubio etiam aliarum valde frequentium civitatum. Eodem nomine etiam vocantur maximae partes populi Israelitici, quae erant duodecim tribus secundum duodecim filios lacob, earum progenitores. Neque enim permisit Deus confundi illas partes populi, ut certo sciretur, ex qua parte populi, ex qua etiam familia et loco Meschias erat expectandus. Quare etiam libros genealogiarum habuerunt, ut sciretur perpetuo, quis'nam ex qua tribu aut familia progenitus esset: qui libri post adventum Christi exusti sunt, ut in nostra Ecclesiastica historia plenius habetur. Quare iam prorsus ignorant perfidi Iudaei, quis nam eorum ex qua tribu, multo etiam magis ex qua familia sit: ut si maxime quis pseudo propheta veniret, nomine Meschiae sese venditans, ut multi venerunt, tamen non possent dicere, aut certo statuare, quod esset ex tribu Iuda, multo minus ex posteritate David.

TRIBUTUM, est quidem per se vox perspicua, ob adiuncta tamen aliquando aliquid obscuritatis habet. Ascendere facere tributum: 2. Paralip. 8. Ascendere fecit eos Salomon ad tributum: id est, fecit eos tributarios. Sic 1 Reg. 9, In tributum servile fecit eos ascendere: id est, ac opere ac corpore cogerentur certis temporibus servire. Sic quoque 1. Regum quinto: Ascendere fecit Salomon tributum ex toto populo. id est, exegit. Servire tributo est fieri tributarium. Gen. 49, Inclinavit humerum suum ad portandum, et fuit tributo serviens: id est, tributarius.

TRISTIS, pro moestus. Aliquando etiam id dicitur triste, quod moerorem aliis incutit. Psalm. 42, Quare tristis es anima mea? Et sequenti: Quare tristis incedo, dum affligit me inimicus. id est, cur tu Deus hoc permittis? Matth. 26. Tristis est anima mea usque ad mortem. id est, ingens animi dolor ita me cruciat, ut me quasi interficiat. Paulus 2. Cor. 7 duplicem tristiciam nominat: tristiciam secundum Deum, cum dolemus nos peccasse: et tristiciam mundi, quam de aliqua calamitate aut incommodo huius vitae concipimus, quae operatur mortem, id est enecat hominem, quia (ut est in Proverb.) exiccat ossa. 2. Corinth. 2. Ne rursus ad vos in tristicia venirem: id est, afferens vobis causam doloris, ob iurgando vos si vos impoenitentes reperissem. Contrastare spiritum, supra in verbo Contristare, et nomine Spiritum expositum est.

TRITICI nomine Baptista et Christus denotant [?: ] pios. Matth. 3 et 13: sicut nomine Paleae ac zizaniae, impios. Mensuram tritici habet Vulgata, Luc. 12. pro Graeca voce σιτομέτριον . inquit enim ibi Dominus. Quisnam est fidelis minister, quem constituit Dominus super famulitium suum, ut det σιτομέτριον demensum in tempore? id est, ut distribuat toti familiae suum demensum et pensum: id est, victum et laborem. Luc. 22: Simon Simon, ecce Satanas expetivit ut cribraret vos, sicut triticum. id est, sicut triticum in cribro duriter agitatur et concutitur, ut sordes et quae nimium minuta sunt, deorsum per foramina excidant: contra, quae nimis levia et grandia, superius supernatent: sic et pii varie tentantur et concutiuntur, ut qui minus sinceri sunt, quosque Deus non custodierit potenter, excidant, et cedant in inpraedam volucribus et porcis: id est, diabolis. Hoc etiam pertinet ad illud: Circuit quaerens quem devoret. Psalm. septuagesimooctavo, Pluerat super eos Mam, et triticum caeli dederat eis, id est, de caelo veniens. Proverb. 27, In medio triticorum contusorum: pro, granorum tritici contusi.

TRITURARE, pro punire ac perdere ponitur, ob similitudinem: quia utrunque fit percussione ac conculcatione. Isaiae 21, Tritura mea erit Babylon, et filius areae meae. Mich. 4. Surge et tritura filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam aereas. Amos 1 Damasceni trituraverunt rastris ferreis Gilead. id est, crudelissime perdiderunt. Sic Isaiae 25. Triturabitur Moab sub eo. Iud. 8, Triturabo carnem vestram spinis deserti.

TUBA, vox per se nota est. Varia autem genera ac varii etiam usus fuerunt tubarum, de quo postea. Tubae cantu pharisaei publice signum dabant, pauperibus distributuri eleemosynas: sed magis ostentandi gratia suam beneficentiam, quam convocandi pauperes, ut eis Christus obiicit Matth. 6. Mori in clangore tubae: id est, in bello. Amos 2, Morietur Moab in sonitu aut tumultu in clangore tubae. id est, bello, ubi est horrendus strepitus et tubarum clangor. Clangite tuba in Sion, et tarantarizate: Ioel 2. id est, convoca populum ad poenitentiam, luctum et preces. Transire facies tubam iubilationis. Levit. 24. id est, clangore tubae indicabis adesse iubilaeum. Tuba extrema vocatur illud imperium aut mandatum Christi, quo evocabit mortuos ad resurrectionem et iudicium. 1. Cor. 15, Momento et ictu oculi in ultima tuba. Tuba enim canet, et mortui resurgent. Sic 1. Thess. 4. Nam ipse Dominus cum hortationis clamore et voce archangeli ac tuba Dei descendet de caelo: et qui mortui fuerunt in Christo, resurgent primum. Hoc idem videtur Dominus Iohan. 6 vocare vocem filii Dei. Sic Dominus Matth. 24 inquit: Et emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et colligent electos eius a quatuor ventis, a caelorum extremo ad eorum extremum.

¶ Fuit porro tubarum usus varius in Veteri testamento, sicut ferme nunc campanarum: nisi quod insuper etiam in bellicis rebus eisdem plurimum usi sunt, sicut nunc tympanis et fistulis, ac aereis taratantaris. Principio convocabatur iis coetus populi Israelitici, ad consultandum de Repub. Coibat deinde ad signum earum senatus principum populi. Praeterea signum dabatur tubis, quando et quibus movenda castra: Iam ad bellum concinebatur tubis, iis canebatur in acie: sicut videre licet Num. 10 cap. Convocabatur praeterea populus diebus festis ad sacra publica et divina tubis. Clangite tuba in Sion, inducite coetum: Ioel. 2. id est, congregate populum. Erat praeterea festum tubarum, et Iubilaeus, nomen habens â iubilo et clangore tubae vel cornuum: sicut extat Levit. 25. Sic subsederunt moenia Iericho ad concentum tubarum. Nec aliis illa quam sacerdotibus inflare licebat. Quid quod et tubarum clangore adumbrata est praedicatio veritatis? quod colligi potest ex capite 25 et 58 Esaiae. De tubis vide prolixius Num. 10. Porro festum tubarum fuit initio septimi mensis, quod etiam Festum clangoris vocatur; de quo vide Levit. et Num. 29.

TUGURIUM in cucumerario: Isa. 1, Et relinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea, velut tugurium in cucumerario: id est, erit deserta et prorsus neglecta,

-- 628 --

1231 sicut illae causulae post vindemiam, et post ablatos fructus desertae relinquuntur et negliguntur, ut quarum nullus est amplius usus.

TUMULTUS aut strepitus crebro reperitur in Sacris literis: sed perspicua vox est. Isa. 25, Sicut aestus in arido loco, sic tumultum aut strepitum alienorum humiliabis. Aestus in umbra nubis, propago alienorum humiliabitur: id est, Sicut aestus in locis aridis citissime omnia germina facit flaccida, aut etiam arida: sic Deus totam illam tumultuofam frequentiam ac potentiam impiorum et hostium languefacit et perdit. Et sicut contra intensus aestus densa nube subito reprimitur et frangitur: sic propago potentum aut tyrannorum affligitur et humiliatur. Sunt duae similitudines, quasi a contrariis rebus sumptae, et ad eundem finem directae.

TUMULUS, crebro in hac loquutione reperitur, Ponere civitatem in tumulum: ubi Vulgata corrupta est, in tumultum, Ios. 8. Isa. 9. Ier. 51. Idem est, esse aut fieri civitatem in tumulem: id est, in acervum ruderum, quod fit, cum prorsus devastatur ac evertitur, incensis et subrutis aedificiis.

TUNICA, vestis Rom. interior. Christus Matth. 5 dicit, Volenti auferre tunicam, relinquendum esse etiam pallium: id est, multa ferenda ac patienda esse propter Christum, neque facile de corporalibus rebus cum quoquam acerbius contendendum. Idem vetat Matth. 10, ne duas tunicas circumferamus: hoc est, ne nos nimis studiose opibus aut aliis huius vitae praesidiis oneremus potius, quam ornemus aut muniamus. Quod si etiam habeamus duas tunicas. id est, aliquam divitiarum copiam vel abundantiam, aliquam partem esse indigentibus donandam: Luc. 3. Denique Luc. 22 dicit, tunicam quoque vendendam esse, ut emas tibi gladium: id est, praeparare nos debere spiritualibus armis ad imminens nobis certamen ac persecutionem, sicut Christus ibi praedicit imminere gravissimum certamen, periculumque.

TURBA, multitudo hominum est. et quia in magna multitudine plerunque strepitus, lites, contentiones et confusiones sunt: ideo et talia turbarum nomine indicantur. Inde porro fit verbum Turbo, quod significat omnem quietis, pacis, aliorumque commodorum violationem. Achabus obiicit Heliae, quod turbaverit Israelem: quia et certamina de doctrina dissidiaque excitaverit, et sua impietate ac haeresi Deum toti illi populo infensum fecerit, ac poenas illas tristissimae siccitatis attraxerit. At ille verius in ipsum id crimen regerit. Sic Paulus accusabatur, quod turbaret populum Dei, dum docet peccatorem sola fide, ac prorsus sine operibus iustificari, salvarique. At ille ostendit, id pseudapostolos facere sua causa sine qua non, seu operum necessitate ad salutem: Galat. 1. Quod et Apostoli Actorum 15 confirmant. Sic valde significanter hoc verbum accipitur Iehosuae septimo, Turbasti nos, ideo turbet te Deus die hac: id est, Quia gravissime laesisti populum Dei, ideo nunc Deus te punit hac praesenti lapidatione.

TUREO, ventus subitus, vehemens, et vorticosus, qua voce non raro praesertim similitudinis gratia, utitur Scriptura. Ierem. 4, Veluti turbo currus eius: id est magno impetu ac velocitate venit Babylonius exercitus. Psalm. 58. Sic ira, ut turbo, perdat eos. Isa. 25. Tegmen a turbine fuisti. Paulo aliter eius rei similitudo adhibetur Proverb. 10, Ut transit turbo, non erit impius. subintell. sic: id est, sicut turbo videtur omnia eversurus, omnibus animalibus terribilis est, et tamen mox pertransit et evanescit: sic etiam impii et tyranni. Et turbinabit contra eum rex Aquilonis: Dan. 11. pro, instar turbinis ruet maximo impetu, celeritate ac successu. Sic Romani quendam suum ducem aut tribunum vocaverant Martium Turbonem, virum mire audiens ac strenuum.

TURPITUDO ערוח eruach, idem quod [?: ] , praesertim pudendorum, ac potissimum muliebrium. Exod. 28, Praecipit Deus, ut fiant Aaroni femoralia, ad tegendam carnem turpitudinis. Nahum 3. per metaphoram accipitur. Ostendam gentibus turpitudinem tui, et regnis ignominiam tuam. id est, reddam te ignominiosam et infamem, sicut si quis honestam virginem denudaret coram tota multitudine. Turpitudinem alicuius revelare, est alias cum ipso, aut eius coniuge rem habere. Turpitudinem neptis tuae non revelabis, quia turpitudo tua est. Eadem phrasis de sorore etiam ibidem usurpatur. Levit. 18, id est, caro ex te progenita, Porro de coniuge eius eadem phrasis accipitur, ibidem: Turpitudinem patrui tui non revelabis, ad uxorem eius non accedes. Sequentia sensum praecedentium declarant. Sic ibidem et Ezek. 22 dicitur is turpitu dinem patris revelare, qui eius uxorem accessit. Permetaphoram turpitudo aut nuditas terrae, est eius pars aut loca minus munita, qua facile expugnari et occupati potest. Gen. 42, Ad videndam turpitudinem aut nuditatem terrae venistis.

TURRIS aliquando synecdochice ponitur procivitatibus ipsis. Psal. 122, Fiat pax in muris tuis, et abundantia in turribus tuis. Turris custodum est quasi vilissimum, aut certe maxime solitarium aedificium ex publicis. 2. Reg. 17, Percussit Philistaeos a turre custodum usque ad civitatem munitam. id est, omnia loca aut habitacula ab incultissimis usque ad cultissima et frequentissima Deus, aut eius nomen dicitur esse turris fidelibus: id est, certum praesidium aut defensio, quia tutissimos praestat suos. Prov. 18, Ut turris fortis est nomen Iehovae. et Ps. 61, Fuisti turris fortitudinis a facie inimici. Turres quando reges ac satrapas denotant per metaphoram, ut Isa. 30 de mirabili illa caede Assyrii exercitus per angelum facta legitur: In die interfectionis magnae cum ceciderint turres. Memorabilis historia, et ad celebrationem providentiae ac iudicii Dei est, quod anno 1552 per totam Saxoniam et Misniam ingens violentissimusque [?: ] bo ferme integra nocte sequentem diem Dominicam, qua Evangelium, in quo Dominus, praedicit destructionem Hierosolymorum legitur, grassatus est. ita ut passim multae validissimae arbores, multa etiam aedificia everterentur, atque adeo etiam duarum turrium pinnacula [?: Bru-gae ] , et duarum Magdeburgae conciderent. Memini agitur sequenti die, me cum super intendente M. Nic. Gallo fratre meo considerantem ruinam turris templi ad S. Huldricum, ac de illa prodigiosa tempestate colloquentem dicere: Turres significare in Scriptura principes ac potentes gubernatores: tum, porro pridie esse auditas minas Dei contra persecutores: veri simile igitur esse, significari exitium aliquorum potentum persequutorum. Quam coniecturam eventus comprobavit. Nam ante circumactum annum duo principes Brunsuicenses, et duo Magdeburgenses interfecti sunt: nempe Absalon et episcopus Fridericus, qui ei prodigio vix tres menses supervixit. In quo illud quoque etiam mirabilius est, quod iis ipsis diebus, quibus maximo cum apparatu in eam civitatem, ubi iam erat hostile praesidium, intrare volebat, nihil non mali metuentibus sibi ab eo civibus, exultantibusque Papistis, et aliis persequutoribus, cum quidem optime [?: ] subito, et proculdubio divinitus intus alicubi intra pactus ita percussus est, ut inciperet evomere sanguinem nec sanari posset, donec tandem una etiam purpuream animam Halberstadii effunderet. Quod eo recito, ac Dei iudicium et providentia considerentur: utque omnes sciant Christum fore austerum persequutorum castigatorem,

-- 629 --

1233 qui vere fortis est in praelio, ut Psal. 2 et etiam [?: --o ] indicatur.

TURTUR, grus et hirundo observant tempus adventus sui, populus meus non novit iudicium Iehovae: Ierem. octavo. id est, vel bruta ipsa multo sunt intelligentiora in suis rebus, quam homines: quomodo etiam Isaias cap. 1, accusat suorum Ierosolymitanorum impietatem. Turtur ponitur pro dilectis et afflictis, quia et elegans ac mundum innoxiumque animal est, et querulum quidpiam sonat. Psalm. 79, Ne tradas bestiae animam turturis tuae, vitam afflictorum tuorum ne obliviscare. Idem bis dicit. Sic cervus ac caprea et hinnulus quoque aliquando pro re eleganti ac dilecta ponuntur.

TYMPANUM, pro signo laeticiae usurpatur Ier. 31. Adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris cum choro ladentium. id est, reb. laetis uteris instrumentis Musicis, quae te ornabunt: sicut etiam nunc utuntur puellae in Italia cymbalis, quae sunt semitympana, aut aperta tympana.

TYPUS. 1. Cor. 10. Haec autem typi nostri fuerunt. id est, exemplaria, in quib. tanquam tabellis Deus vobis delineavit, quid fugere, quid sequi debeamus. Vulg. habet. Haec autem in figura facta sunt nostri. Eras. Haec ante figurae nostri fuerunt. Quae expositiones aditum patefaciunt phreneticis quibusdam ex hoc loco colligentib. in veteri populo omnia fuisse umbratilia: quasi scilicet Israel non fuerit vera Ecclesia, sed verae duntaxat Ecclesiae umbra et figura, unde infiniti postea errores sunt exorti: quum tamen Paulus haec dicat typos fuisse non Israelitarum, sed nostri respectu. Quanquam etiam Israelitis fatear sacramenta caeremoniasque caeteras, ipsaque adeo Dei beneficia ac poenas inflictas, fuisse rerum spiritualium typos, sed ita ut rei veritatem simul haberent.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.