Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SIGNA, sunt valde varia, diversissimisque rebus hoc nomen tribuitur: plerunque tamen sunt notae quaedam, aut indicia, ex quibus aliquid aliud intelligi debet. Primum igitur, Sacramenta vocantur signa, Rom. 4: quia sunt (ut Augustinus inquit) visibilia signa invisibilis gratiae. Observandum autem est, ibi locutionem Signum circumcisionis, indicare non notam aliquam significantem circumcisionem, sed quod ipsa circumcisio sit signum gratiae. Sic omnes ferme illae caeremoniae, sacrificia, et res sacrae, partim praeteritarum historiarum, gestorum aut rerum fuerunt signa: sicut Sabbatum, creationis: Pascha cum azymis et festum tabernaculorum, exitus ex Aegypto. partim praesentium, ut irae ac favoris Dei: partim denique futurarum: ut adventus Meschiae, eiusque beneficiorum ac regni. Sic baptismus est signum spiritualis ablutionis, imputatae et inchoatae. Sic sacramen talis manducatio panis et corporis, est signum spiritualis fruitionis Christi, credendo eius passionem pro nobis esse factam. Sic Genesis decimoseptimo Deus dicit, Circumcisionem esse signum foederis: fuit enim eius externa nota, et simul pictura tum damnatae naturae, cum eius quasi fontem abscindi et abiici debere indicatum est: tum et spiritualis circumcisionis cordis. Sic et iridem constituit Deus signum, nunquam amplius venturi universalis diluvii. Sol et luna, Genes. 1, dicuntur futura in tempora et signa, quia et distinguant tempora, et indicent hominibus temporum discrimina: ut solis, solstitium aestivum et hybernum, quasi medium aestatis ac hyemis notant: aequinoctia autem, autumnum

-- 582 --

1139 et hyemem. Sic et aliae stellae: sicut non tantum Virgilius et Hesiodus, sed etiam rustici, pastores ac nautae inde aliqua indicia rerum agendarum sumunt. Sic et futurarum tempestatum inde colliguntur indicia. Quin et multa miracula in eis conspiciuntur, quae sunt signa divinae irae ac poenarum. Quare nihil est necesse, ob dictum Gen. 1, cum Genethliacis ex signis facere causas rerum contingentium ac eventuum, quae maxima ex parte aut ex nobis et diabolis proficiscuntur, ut sunt peccata et pravae cogitationes: aut ex Deo solo, ut sunt poenae, calamitates: aut etiam beneficia, quae nobis Deus confert, ac ex solo ipso primario oriuntur, non a planetis ac astris causantur aut indicantur. Signa sunt aliquando electiciae quaedam notae rerum aliquarum, quas per ea signare volumus. ut 2. Thess. 3: Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistola, ita scribo. Sic Deut. 6 iubet Deus adscribi decem praecepta in postibus, item in membranis, ac alligare manibus, ut sint eis signa ac memoralia servandae legis. Corah cum suis divinitus punitus. dicitur factus in signum, Num. 26: quo scilicet omnes moniti sint, ne ambitione turbas dentin Ecclesia. Christus dicitur esse positus in signum, cui contradicetur: Lucae 2. Videtur esse metaphora a signo sagittariorum, in quod omnes collimant suas sagittas. Sic enim etiam nemo non oppugnat Christum, eique contradicit ac resistit: veluti si miseri mortales inter sese certarent, quisnam infestius hunc Dominum invadere posset. Signa usitate etiam Latini pro militaribus vexillis ponunt. Sic etiam prophetae valde crebro per metaphoram Evangelium (quo omnes veluti sublato vexillo, ad regem Christum convocantur, conscribuntur ac conducuntur) denotant dicentes: Levabitur signum in Syon. Isaiae 5. 11. 13. 18. 62. Ierem. 4, et Psal. 60. Signa valde crebro significant minacia prodigia, cuiusmodi describit Christus Matth. 24, Ioel. 2. et Petrus Act. 2, ac passim in prophetis: in qua significatione saepissime signum cum prodigio coniungitur, ferme tanquam synonymum, nullo certe notabili discrimine. Hisce nominibus saepe tum in quatuor posterioribus libris Moysis, tum et in Psalmis vocantur horrendae ac miraculosae poenae Aegyptiorum in eductione Israelitarum ex Aegypto: quarum locutionum sunt plane innumera exempla. Dare aliquem in signum ac prodigium, saepe de prophetis dicitur, cum ex Dei iussu aliquid portentose agendo, praefigurabant secuturas poenas populi. Aliquando significat etiam aliquem gravissime punire, ut sit aliis in exemplum vitandi peccata ac iram Dei: Ezech. 14. Sic et Deuteron. 28 dicuntur poenae venturae in Israelitas, cum a veritate defecerint, quae sunt eis futurae signa ac prodigia usque in seculum: id est, semper moniturae homines de cavenda idololatria, et offensa Dei. Signa nostra non videmus, Psalmo 74 id est, nostros status, ritus et solennitates. Contra ibidem de impiorum cultibus dicitur: Posuerunt signa sua signa. id est, ut illa essent loco nostrorum rituum, veri cultus ac religionis. Possis tamen etiam de insignibus ac trophaeis impiorum Iudaeos opprimentium accipere. Fac mecum signum in bonum Psalmo 86. id est, aliquo signo declara te mihi favere. Signa et prodigia saepissime in Novo testamento vocantur illa miracula, quae Christus aut Apostoli faciebant: quia illis certo testabatur Deus eam religionem esse veram, seque illis doctoribus potenter adesse tanquam suis ministris, suumque negocium agentibus. Signa tamen Apostoli peracta sunt inter vos: 2. Corinth. 12. id est, miracula quae erant solita tunc temporis fieri ab Apostolis, sunt a Paulo peracta etiam apud Corinthios. Signa etiam fallacia aut mendacia nominantur. 2. Thess. 2. id est, ad fallendum comparata: tametsi possis simul exponere conficta ab hominibus, vel praestigiosa opera satanae, cuiusmodi magi multa patrant etiam nunc, Vox signi dicitur sensus intentio aut indicatio. nam et signa omnino aliquid loquuntur. Exod. 14: Et erit, si non crediderint tibi, neque obedierint voci signi prioris, credent voci signi posterioris. id est, permovebuntur indicatione minisque signi posterioris. 1. Corinth. 14 Linguae sunt signum non iis qui credunt, sed infidelibus: Prophetia vero non infidelibus, sed credentibus id est, pii quidem, ac iam conversi, etsi etiam miracula magnifaciant, tamen multo magis moventur ac confirmantur Sacris literis, ac earum explicatione. Contra increduli, non curantes Sacras literas, non multum eis moveri ad fidem possunt: sed externa visibiliaque miracula, cuiusmodi fuit etiam linguarum donum, [?: -- ] possunt prorsus contemnere: sed talibus potissimum indiciis permoventur, ut statuant divinam potentiam ac praesentiam isti religioni ac coetui assistere. Signatum est lumen vultus tui super nos: habet Vulgata versio Psalmo quarto. unde plerique scriptores Scholastici ac recentes adversariorum, probare conati sunt, famine naturali rationis Deum agnosci posse: non sine ingenti damno veritatis, et obscuratione originalis peccati. Verum nec contextus, nec verba id concedunt. In Hebraeo enim proprie est: Leva super nos famen vultus tui. id est, ostende nobis Domine serenum ac propitium vultum tuum: eoque nos benigne exhilara, seu adesto clementer favens et fovens. Verum de eo loco aut dicto Catharinus in quarta Disceptatione prolixe agit: refutans Sotum et alios suos Papistas, illud gratiae dictum ad liberum arbitrium trahentes, ostendit omnes veteres id de lumine gratiae exposuisse. Tunc apparebit signum filii hominis in caelo: Matthei vigesimo quarto. id est, ipsemet filius hominis conspicietur, qui erit sui signum, seque metipsum abunde omnium oculis exprimet, depinget ac ingeret. Forte est aliqua allusio ad illa priora dicta, cum toties Iudaei petunt signum de caelo: et Christus contra eis pollicetur illud grande signum, aut miraculum suae resurrectionis, ascensionis in caelum, Iohannis sexto: qua ratione etiam hic forte eis praedicit illud gloriosum signum aut miraculum sui adventus ad iudicium. Sic quoque signum circum cisionis, pro ipsa circumcisione dicitur Romanorum quarto. Sic forma Dei, forma servi id est, cum vere Deus esset, factus est servus. Sic Ps. 73 Rediges eorum imaginem in nihilum. Psalmo septigesimoseptimo. id est, ipsos et eorum gloriam. Tracti species mundi: id est, mundus cum omni sua speciosi gloria et opulentia. Vicinum huic est, quod Paulus inquit 2. Corinth. 5. Per fidem enim ambulamus, nos per speciem, id est, credimus adhuc solum illa futum bona, non autem corĂ¢m eorum praesentia fruimur. Sed de hisce dicetur in Generalibus Regulis, in cap. de Similitudinibus.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.