Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SIGILLUM, pro re valde grata preciosâve ponitur: sive quia sigillo in rebus maximi momenti confirmandis utimur: sive quia sigillum plerunque in annulo habemus, quem semper in digito circumferimus, ornamenti gratia. Aggaei 2. Ponam te tanquam sigillum, quia te elegi: vel potius, tanquam annulum sigillatorium. Cantic. 8. Pone me sicut sigillum super cor tuum, et sicut sigillum super brachium tuum id est, summe arctissimeque me tibi adiunge, ac me ama et fove, tibique serva. Ierem. 22. Sifuerit Chonias filius Ioiakim sigillum in dextera mea, inde detraha eum, et tradam illum in manu quaerentium animam eius. Sic Ezech. cap. 28 comparat regem Tyri signaculo perfecto. id est, annulo obsignatorio, ac longe preciosissimo. Sigillum igitur, aut signaculum, alias significat ipsum instrumentum, quo aliquid obsignamus: alias illam iam impressam literis aut diplomati notam. Sic dicitur Apoc. 5 et 6 liber quidam in illa visione habuisse sigilla septem, quae nemo potuerit aperire praeter agnum: id est, IESUM Christum. Ab hac posteriore significatione sigilli aut signaculi, sumit Paulus Rom. 4 metaphoram, cum dicit, circumcisionem esse sigillum iustitiae. Sensus autem est, quod Deus Abrahamum iam antea iustificatum, illo signo circum cisionis veluti appenso quodam sigillo confirmarit de certitudine ipsius iustificationis, et sui favoris. Fundamentum Dei stat firmum, habens hoc sigillum: Novit Dominus suos, et discedat ab iniustitia omnis qui nominat nomen Christi. 2. Tim. 2, fundamentum vocat ipsam promissione ac vocationem, super quam aedificati sumus. Sigillum vero, adiunctum Dei favorem: et admonitionem, ne amplius peccemus. De quo loco supra in verbo NOSSE diximus. Sic Paulus 1. Corinth. 9 dicit, Corinthiorum conversionem esse sigillum Apostolatus sui: id est, testimonium. Porro sigillare, aut obsignare per metaphoram interdum significat, sua authoritate ac testimonio confirmare, vel quod sit verum, vel quod ratum, firmum ac stabile esse ac permanere omnino debeat. Sic Iohan. 3 inquit Baptista: Qui recipit Dei testimonium, is obsignavit, quod Deus sit verax: id est, dum credit et confitetur Christum esse servatorem mundi, simul etiam corde et ore testatur, Deum qui misit hunc IESUM, et de eo talia dicit, esse veracem. Hoc idem dicit Rom. 4, esse dare Deo gloriam veritatis, ac omnipotentiae. Obsignare igitur est hic, suo testimonio dare Deo gloriam veritatis. Sicut vero scriptum obsignare, aut sigillare, cuiusdam singularis authoritatis est: ita vicissim etiam aperire sigilla, non cuiusvis est, sed eius demum qui singulare quoddam ius eius rei habet. Sic Apoc. 5 et 6 dicitur, neminem potuisse reperiri qui dignus fuerit ut sigilla septem libri aperiret, praeter agnum solum. Solius enim Christi est, aeterna mysteria regni sui patefacere, et futuros etiam eius eventus praedicere, ut qui eos solus praevidet, ordinat ac disponit. consignari porro, aut sigillari, cum de piis dicitur, significat per Spiritum S. corroborari in vera pietate, et in corde certiorem fieri, quod Deus sit, pater noster. 2. Corinth.. 1. Porro qui nos confirm at vobiscum in Christo, et qui unxit nos, Deus est. Qui etiam obsignavit nos, et dedit arrhabonem Spiritus in cordibus nostris. Sic Ephes. 1. In quo etiam credentes obsignati estis Spiritu [?: --- ] promissionis sancto, qui est arrhabo haereditatis nostrae. Sic ibidem 4, Spiritu sancto obsignati estis ad diem redemptionis. Hac aut vicina de causa dicti sunt illi Apocalypsis septimo et nono obsigna ti: tametsi etiam simul ibi indicetur, eos ideo signatos esse, ne cum impiis puniantur. sicut et in Ezechiele nota quadam servandi signantur. Danielis octavo et ultimo, dicitur eius prophetia occlusa et obsignata esse, quia scilicet sit occlusa, et non facile cuiusvis intellectui pateat, praesertim ea pars quae est de Antichristo, et de eius oppugnatione Ecclesiae, ac sanctorum Dei: quae enim sigillata sunt, ea solent esse occlusa. Contra Apocalypsis ultimo, prohibetur eius libri obsignatio, quia ibi praedicta brevi sint secutura, scilicet aliqua eorum pars. Deuteronomii trigesimo secundo dicit Deus, esse absconditum apud ipsum, et obsignatum in thesauris eius, quod velit punire eo suo tempore. Confirmare notat Iohan. 6: Hunc enim pater obsignavit Deus. id est, Deus eum magna et certissima quadam confirmatione ad hoc ordinavit et destinavit, seu orbi terrarum proposuit, ut det omnibus panem vitae perpetuo manentem et vivificantem. Dan. 9 habetur: Hebdomadae 70 determinatae sunt super populum tuum, et super civitatem tuam sanctam, ad consumendum scelera, et obsignandum peccata, ad expiandum iniquitatem, et ad adducendam iustitiam seculorum, et ad obsignandam visionem ac prophetiam, ac ad ungendum sanctum sanctorum. Hic verbum Obsignare primum significat occludere, removere, et abscondere, seu (sicut Psalmus et Paulus dicit) tegere peccata. Nam sicut quae obsignantur, concluduntur, ac ab hominum conspectu removentur: sic Deus peccata nostra post suum tergum, atque adeo in profundum maris abiicit, ut perinde non cernantur, sicut illae literae aut liber sigillatus legi non potest, nec debet, ut est Apoc. 5 et 6. Dicitur itidem et visio et prophetia obsignari: quod aliqui eadem reclusionis et quasi abolitionis metaphora exponunt, iuxta illud Christi dictum: Lex et prophetae usque ad Iohannem. Possis tamen etiam illam supra indicatam, vicinioremque metaphoram confirmationis hic intelligere, quia prophetiae tunc demum confirmantur, et luculenter verificantur, cum reipsa praestantur. Chrysostomus et Origenes falso exponunt de impletione mensurae peccatorum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.