Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SICUT, plerunque confert duas res diversas, in aliquo tamen similes. 2. Samuelis 14, sicut angelus Dei, sic est Dominus meus rex, ut audiat bonum ac mali. Saepe haec particula similitudinis deest, ut et Sic: quod prius in vocula Sic monui, et in Regulis universalibus, in cap. De similibus ac consignificativis. Aliquando decus diversas personas aut res exaequat in aliqae, idque repetita. Genesis 18. Eritque sicut iustus, sicut impius. id est, par utriusque conditio. ubi posterius [?: --- ] ponitur pro sic, applicativo collationis. Deuteronamii primo: Sicut parvum, sicut magnum audietis id est, pari humanitate ac diligentia. Sicut mea fortitudo tunc, sicut mea fortitudo nunc ad praelium: Iosua decimoquarto. pro, idem robur, eademque fortitudo. Sicut tu, sicut illi: Iudicum octavo. pro, erant tibi simillimi. Genesis 44. Sicut tu, sicut Pharao. Sicut portio descendentis ad praelium, sicut remanentis ad [?: sarci-- ] 1. Samuelis 30. pro, eadem portio praedae, idemque premium. 1. Regum 22, sicut ego, sicut tu: sicut populus meus, sicut populus tuus. id est, ego ac tu, et utriusque exercitus, idem sunt. Primo Paralipomenon vigesimosexto: Sicut parvus, sicut magnus. Sic propheta inquit: Sicut populus, sicut sacerdos. id est, perinde [?: ----que ] ignari ac contemptores Dei, ac eius verbi sunt Ponitur igitur posterius Sicut, pro Sic. Sicut ille: id est, talis. Exodi undecimo: Erit clamor, qui sicut ille non fuit, et sicut ille non addet id est, talis lamentatio ac planctas nunquam fuit in Aegypto, nec erit. Talis reduplicatio non est rara. 2. Sam. 24: Addat Deus ad populum sicut sunt, et sicut sunt centum civibus. Sicut hoc, pro tali ponitur Genes. 45. Patri misit sicut hoc. id est, tale vel tantundem. Levitici decimo: Evenerunt mihi sicut haec. id est, talia. Deut. 4, An factum sit, sicut res magna ista pro, an facta sit unquam res tam magna, ut ista est Locutus est ad eos sicut hoc: Iudicum octavo. id est, talis. Saepe haec locutio reperitur. Sic dicitur Sicut ille, ac Sicut ipse, Exodi nono: Qualis non fuit sicut ipsa et Exodi 30. Quisquis fecerit sicut ipsum. id est, simile. Eccles. 9. Sicut ista capientur homines in tempore malo [?: p-- ] sic accidet filiis hominum. Sicut hodie קום הזה saion haze: pro, ut hodierna die experientia testatur, Deuteronomii 8. Ut confirmet pactum, sicut hodie. id est, sicut nunc confirmatum et completum opere ipso pactum cernimus. Deuteronomii 29. Et proiiciet eos in terram alienam, sicut hodie: id est, pro ut nunc reipsi experimur. Non sum sicut una ex ancillis tuis. Ruth. 2. id est non sum digna quae comparer alicui ancillarum tuarum, non sum ei conferenda. Sicut aliquando non confert, sed rem ipsam exprimit. ut, Sudor Christi [?: --- ] sicut guttae sanguinis. id est, erant revera guttae sanguinis. Oseae 5. Principes tui fuerunt sicut qui tranferunt terminos. id est, revera aut reipsa transferunt terminos, occupantes vicinorum agros. Vidimus gloriam eius, ut unigeniti a patre: Ioh. 1. id est, utpote unigeniti

-- 581 --

1137 De quo hebraismo tum unius voculae, tum et integrarum sententiarum, dixi in Regulis Universalibus: ut ostendi, quod tum similitudo pro reipsa, tum etiam vicissim res ipsae pro similitudine ponatur. Sicut scriptum est, aut ficut dictum est, saepe est formula in Novo testamento, citans veteris testimonia, non similitudinem aliquam in dicans.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.