Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SICCITAS, aliquando significat locum aridum, siticulosum, aut aquis destitutum. Isaiae 25. Sicut aestus in siccitate aut arido loco, strepitum alienorum humiliabis. id est, sicut ibi aestus vehementissime affligit omnia virentia, ita ut destituta succo flaccescant et incurventur: sic Deus potentes adversarios castigabit. Novi te in terra siccitatum: Oseae 13. id est, in solitudine, aut deserto tui curam habui, teque rexi, educens ex Aegypto. Crebro siccitas et loca arentia pro desertis ponuntur, quia quae in illis locis aestu feruentibus sunt deserta, plerunque ob aquae inopiam deserta sunt. Contra, in septentrionalibus locis ob abundantiam aquarum tot stagna ac paludes, aut alioqui ob nimias exundationes ac humectationes multa loca inculta sunt, vel certe frugibus ferendis parum idonea. Ex hac locorum diversitate etiam fit, ut deserta in meridionalibus locis plerunque careant herbis et arboribus, extinguente nimio aestu ac siccitate omnia: contrĂ¢ in septentrionalibus, abundent arboribus et arbustis. Sic Ierem. cap. 17 dicit, hominem non fidentem Deo mansurum in siccitatib. in deserto. id est, perinde cariturum omni ope ac benedictione Dei, sicut arbores, si quae forte sint in illis eridis et aestuosis locis, carent omni humectatione, eoque flaccescunt, aut alioqui male crescunt. Siccitas aliquando ponitur pro tempore famis: quia sterilitas et caritas non raro in illis locis exoritur ex nimia siccitate, cum vel desunt pluviae, vel nimii aestus solis, aut etiam ardentes venti omnia exurunt: sicut contrĂ¢ in septentrionalibus nimiae pluviae et exundantes aquae saepe vel submergunt segetes, vel maturationem earum prohibent. Isaiae 8, Et saturabit in siccitatibus animam tuam. id est, in magna annonae caritate, penuriaque. Siccitates aestivae. Psal. 32 significat summam ariditatem ac exiccationem terrae, et omnium crescentium. Conversus est succus meus in siccitates aestivas. id est, perinde exaruit, ut solent herbae ac virentia aestivo tempore, praesertim in locis meridianis. Siccitas super aquas Babylonis, et arescent. id est, omnibus commodis, me puniente, Babylonii destituentur. Ierem. 50. Sic Haggaei 1. Ego vocavi siccitatem super terram et super montes, super frumentum et super vinum, super oleum, et super illud quod profert terra, super hominem et super iumenta. id est, efficiam, ut omnia siccitate arescant, nec terra rigetur, nec homines aut iumenta habeant quod bibant. Isaiae 19 minatur Deus Aegyptiis, se effecturum ut exiccentur aquae ac rivi Aegypti. id est, omnis generis poenis eos afflicturum. nam tota felicitas ac opulentia Aegyptiorum dependebat ex Nilo, et eius rivis. sicut paulo ante dixi, simili locutione Deum minari Babyloniis: tametsi in Babyloniae poena, per aquas possis intelligere subditos. Buccella sicca: id est, panis solus, sine omni opsonio aut condimento: sicut vulgo dicitur, das trockene brott. Prover. 17. Melior est sicca buccella cum tranquillitate, quam domus plena sacrificiis rixae. Sensus est perspicuus, ut declaratione non indigeat. Ecce per increpationem meam exicco mare, et pono flumina in desertum ut putrescant pisces eorum absque aqua, et moriantur siti: Isaiae 50. Alludit ad exiccationem maris rubri, et Iordanis: declarat autem hac sententia Deus suam omnipotentiam.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.