Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SIC כן particula varie accipitur, cuius aliqua significata ac locutiones recensendae sunt. particula [?: --- ] collatione, vel demonstratione, vel affirmatione

-- 579 --

1133 quidam secum importat in sermone similitudinem: et Hebraeis idem valet, quod Latinis Ita, sic, item, similiter, taliter. Istae enim particulae certificant atque confirmant aliquid Genes. 1: Et factum est ita. Exodi 7, Et fecerunt similiter. Iudic. 21. Non invenerunt pro se totidem. 1. Regum 17. Et in iuncturis similiter desuper. Psalmo 147, Non fecit similiter omni genti. Proverb. 28, Propter transgressionem terrae multi sunt ei principes, sed propter hominem prudentem et doctum sic prolongabitur. id est, in tali et simili statu. 1. Regum 7, Et os eius rotundum opere tali, simili unius, 53 et dimidii cubiti. Eccles. 8, Et in hoc vidi improbos sepultos, et ingrediebantur, et alios qui de loco sancto prodirent, et traditi sunt oblivioni, et tantum fecerant in civitate, sed et hoc est vanitas. Mich. 1, Si fuerint praefecti, et simul multi, simul tamen evellentur et transibunt. Zach. 11, Et irnitum factum est in die illa, et cognoscent vere. id est: sic afflicti gregis, qui observant me. Quando hanc particulam mox praecedit negatio, tum idem Hebraeis valet quod Graecis ne my, ne gry, aut quid simile: et Latinis, Ne tantillum quidem. Esaiae 16. Audivimus superbiam Moab, quod superbus sit valde, sed ne sic quidem robur eius: id est, ne tantillum, demonstrata re aliqua levi, et nullius momenti, vel facto talitro. Ierem 8, Auscultabam et audiebam, sed ne tantillum loquebantur. Ierem. 23. Cursus eorum improbus, sed fortitudo eorum ne quidem tantillum. Et cap. 48, Ego novi, ait Ieliova, furorem eius, sed ne tantillum robur eius. Proverb. 15. Labia sapientum seminant scientiam, sed cor stultorum ne tantillum. Item sine negativa particula: Isaiae 51, Et habitatores eius velut sic morientur, [?: Vuie --- ] : quemadmodum Germani dicunt, Ich gebe nicht das darum, facientes crepitum digitis. Solet alioqui esse particula applicans similitudinem, ut Latinum sic. Aliqui eam accipiunt pro inchoante similitudinem aut collationem. Psalm. 63. Sic contemplatus te sum in sanctuario ivo. ita et mox: Sic benedicam tibi in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. Quasi diceret: Sicut in sanctuario contemplatus sum, ita et hic. Sed possis exponere etiam vere, solide ac sincere. sicut filii Iacob dicunt ad Iosephum כנין Chenin nos: id est, verates ac sinceri. Gen. 42. Plerunque autem est coniunctio, aut etiam adverbium similitudinis. Nonnunquam tamen nominis vim obtinet, et significat tum substantiam alicuius rei, ut nomen substantivum: tum accidentia, ut nomen adiectivum. Ierem. 5, post descriptionem tristissimi status adiicitur, Et populus meus dilexerunt sic, id est, haec tam tristia facta ac rerum statum. Post sic, [?: -cherechem ] val de crebro in Sacris literis ponitur: pro, post haec facta aut negocia. 2. Sam. 2: Et fuit post sic consoluit David Dominum. Coniunctio ergo ista pro nomine, aut etiam integra oratione interdum ponitur. Quod pravitatem fecisset in Israel, concumbendo cum [?: --lis ] Iacob, et sic non fiet: Gen. 34. id est, talia sunt foeda ac illicita. 2. Sam. 13, Non enim sic fit in Israele. pro, talia non solent aut debent fieri. Iob 9, Non sum sic apud me. id est, non sum talis qualem me putatis. Sic dicit servus tuus Iacob. Genes. 32, pro, haec tibi nunciari praecepit. Saepe deest vel alterutra similitudinis particula, inchoans aut applicans, sicut aut sic, vel etiam utraque: ut in Regulis Generalibus de particulis Consignificativis, [?: -e ] etiam de Similitudinibus dixi. Proverb. 10. Ut transit turbo, non erit impius. pro, sic non erit, aut sic [?: subi-- ] [?: -nescet ] . In iuramentis saepe posterior pars, quae [?: --li ] imprecatione constat, si non sit verum quod dixi, utitur Scriptura. (ut etiam antea indicavi) hac generalitate, ut dicat: Sic faciat, et sic ad dat mihi Dominus. id est si mentitus sum, aut mentiar in hac re, ita me [?: puni-e ] Deus, etc. ut supra in vocula Si, talis generalitatis, rationem indicavi.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.