Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
SI, אם , εἰ praeterquam quôd conditionalis est, etiam alia non pauca significata habet. Est enim crebro adverbium asseverativum, idque ita, ut si solum ponatur, neget: sin addatur ei negativum adverbium, affirmet. Rationem huius significati affirmat Kimchi esse, quod veniat a themate אמן Amen conciso, seu abiecta ultima radicali nun litera. Ego opinor deductam esse istam significationem ab Hebraeorum mutilata iurandi formula. Solent enim illi crebro mali ominis, aut etiam impietatis causa, abiicere posterius iuramenti membrum, quo sibi male imprecari solent iurantes, ac simpliciter dicunt, Si hoc faciet, si hoc faciam, si ita est, etc. Si non est ita, etc. subintellige, male mihi sit, dispeream, habear pro mendaci. Quo facit, quod non raro eodem consilio aut causa generaliter tantum circumloquuntur illam imprecatoriam iuramenti partem, Sic mihi addat, et sic faciat Dominus, non volentes clare exprimere ipsam malam imprecationem. Aliquando igitur tantum initium illius iurativae formulae ponunt, reliqua subintelligentes. Si est, pro nequaquam est: si non est, pro omnino est. Si fecero, id est, nequaquam faciam: si non fecero, pro omnino praestabo. Haec est vera ratio, cur Si est negativum, et Si non affirmativum. Si igitur Hebraeis idem quod nequaquam, minime, aut non, significat: Si non vero, idem quod adverbia affirmativa Utique certo, profecto. Gen. 21. Nunc ergo iura hic mihi per Deum, Si mentieris mihi, filio meo aut nepoti meo. id est, quod nequaquam mentieris. Gen. 26. Sit hoc iuramentum inter nos, percutiamusque foedus tecum: Si facies nobis malum. id est, quod nequaquam facies. Sic Psal. 95, Iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Vivo ego, si filios et filias liberabunt: Ezech. 14. id est, non liberabunt, non introibunt in requiem. Eadem vero vis huius voculae servatur etiam, ubi nulla prorsus iuramenti mentio fit. quod accidit ex multo usu, ut initium iuratoriae formulae etiam ad simplicem sermonem sit translatum. Gen. 14. Si accepero a filo usque ad corrigiam calcei, et si accepero de omni quod tuum est. pro, ne quaque accipiam. Iud. 5. Clypeus si conspectus est in Israel. id est, nulla profecto prorsus usquam arma erant, et tamen Deus liberavit. Isa. 22. Si expiabitur haec iniquitas vobis, donec moriamini. id est, nequaquam expiabitur. Contra, addita negatione affirmat. Psal. 131. Si non posui et silere feci animam meam, sicut ablactatus apud matrem suam, id est, profecto compescui meipsum. Hier. 15. Si non reliquiae tuae in bonum. id est, certe erunt in bonum, bene adhuc habebis. Hier. 49: Si non traxerint eos parvuli gregis. id est, profecto trahent. Aliquando tamen, idque non raro, etiam solitarium Si affirmat. Prov. 3. Si delusores ipse deludet. pro, certe deludet. Prov. 23. Si est tibi praemium. pro, vere. Sic Isa. 29. Subversio vestra אם im, Si, i. vere est sicut lutum in manibus meis. Gen. 47.
1131
Non celabimus Dominum nostrum, quod im Si: id est, certe consumptum est omne argentum nostrum. Psal. 59. Discurrant sane ad comedendum, im certe non saturabuntur et pernoctabunt. id est, profecto in coenati cogentur dormire. Si aliquando significat quando: sicut contra quando, et cum, pro si ponitur, ut supra in Quando et CUM, et in Resolutione Disputationis Ienensis plenius dixi. Talis ambiguitas est etiam in Germanico So, et vuen, quod alias tempus, alias coniunctionem conditionalem denotat. Gen. 38. Et fiebat, si veniebat ad uxorem fratris sui, et dispergebat in terram. id est, cum veniebat dormiturus cum uxore fratris. Proverb. 3, Si cubaveris, non pavebis. pro, cum cubaveris. Si Dominus laverit sordes filiarum Syon: Isaiae 4. pro, quando. Sic et in Novo testamento aliquoties Si pro cum aut quando reperitur: Iohan. 13, 14. Si abiero, mittam vobis paracletum. pro, cum abiero. Aliquando accipitur pro utinam. Virgilius Aeneidos 6. cum Aeneas precaretur, dicit:
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.