Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SERVIO, crebro de cultu divino dicitur, ut cum inculcatur, Deo soli serviendum esse, non idolis aut diis alienis: et contra accusantur Israelitae aut alii, quod idolis serviant. Sed ista servitus Dei, aut erga Deum, multiplex est. alias enim de communi omnium piorum totoque cultu dicitur, alias de solo aliquo sacrificio: alias de ministerio praedicationis, quod tantum doctorum est: alias denique de servili quodam timore et cultu Dei, cuiusmodi ex solis carnis virib. et lege proficiscitur. Primae significationis exempla illa sunt, cum dicimur vero Deo aut diis alienis servire. Matth. 6: Non potestis Deo servire et Mammonae. Malach. 3, Frustra servitur Deo, etc. Et mox, Videbitis discrimen inter iustum et iniustum, inter servientem Deo et non servientem illi. Gal. 4. Convertimini ad egena elementa mundi, quibus denuo servire vultis. Rom. 7, Mente servio legi Dei. Luc. 2, Ut liberati de manu inimicorum nostrorum, serviamus Deo in iustitia et sanctitate. Ro. 1, Cui servio in spiritu meo. Servire militiae caeli, Acto. 7. Servire Domino in timore, et servire Domino in laeticia, Psal. 2. 100. Hinc iugum Christi, cultus Christi vocatur: Matt 11. Exempla secundi significati, ubi sacrificare significat, Exo. 3. Act. 7. In hoc loco mihi servient, cum eos eduxero ex servitute. Exod. 10. Ex illis accipiemus, ut serviamus Domino Deo nostro. Exo. 7, Dimitte populum meum, ut serviat mihi. Mox pro servire dicit sacrificare. supra autem 5. dixerat, festum celebrare, Hinc servitus aliquando pro aliquo singulari cultu. Exo. 12, Cum dixerint filii vestri, quae est ista servitus vestra? id est, quid sibi vult iste vester cultus? Hebr. 9, Duo non possunt facere perfectum servientem. id est, sacrificantem. Tertia erga Deum servitus, est ministrorum aut praedicatorum. Sic Paulus statim initio Ro. 1, vocat se servum Dei: suamque servitutem, ad quam sit vocatus, mox ibidem describit. Phil. 2, Timotheus, veluti cum patre filius, mecum servivit in Evangelio. De hac ministerii servitute multa dicuntur Num. 3, 7, et 8. Sic et Paulus ait: Qui altari serviunt participes sunt eius. Hac ratione et Christus dicitur servus, quia fuit minister et legatus caelestis patris ad genus humanum, et praeterea eum perfectissime colendo legem implere debuit. Isa. 42. Ecce Servus meus, suscipiam eum et mox se quenti: Servus meus quem elegi. Isa. 52. Ecce intelliget servus meus. Zach. 3. Ecce ego adduco servum meum. Ezech. 34. Servus meus David, princeps in medio eorum. Dicitur tamen Christus servus etiam ratione humanitatis, quia accepit formam servi. Phil. 2. Et per omnia inventus est ut homo. Quarta significatio servitutis divinae est, religio ac cultus, qua homines non renati, carnalib. viribus, et sola legis cognitione Deo serviunt: cuiusmodi nunc sunt hypocritae, et olim in Veteri testamento multi ceremoniis illis ac ritibus, sine ullo vero intellectu, spiritu ac fide, serviebant Deo. Unde etiam Servilis timor dicitur hypocritarum, et contritorum, fide vera carentium. Rom 7, Nunc autem liberi sumus a lege mortuo eo quo detinebamur, ut serviamus in novitate Spiritus, non in vetustate literae. De hoc discrimine Spiritualis et servilis cultus, agitur prolixe 2. Cor. 3. Sic et Gal. 4. fiunt duae matres, duplices liberi, duplex cultus et praemium, aut exitus duplicis cultus. Phil. 3, Nos sumus circumcisio qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Iesu, non in carne confidimus. Hinc spiritus servitutis aut libertatis. Roman. 8: Non accepistis spiritum servitutis in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis, quo clamamus Abba pater. De qua locutione paulo post in voce Spiritus dicetur. Ioan. 15. Iam non dicam vos servos meos, sed amicos. Galat. 2. Falsi fratres subintroierant, ut specularentur nostram libertatem in Christo, ut nos in servitutem redigerent. Contrarium huius servitutis est libertas, de qua in voce Libertas. ¶ Posses hisce quatuor adiicere

-- 576 --

1127 etiam quintam Dei servitutem, qua dicit Deus exercitum Babylonium sibi servivisse in puniendis gentibus, eoque se illi Aegyptum pro mercede daturum. Est alia etiam divina servitus, qua dicit Deus se non fecisse servire Israelitas in incenso aut sacrificiis, ipsos vero contra se fecisse servire in peccatis ipsorum: Isaiae quadragesimotertio. id est, non onerasse sumptibus religionis ac cultus, nec illa admodum flagitasse: at contra illos sibi molestos fuisse peccatis. Recte etiam ille locus intelligitur de Meschia, qui ingentem sarcinam peccatorum totius mundi in se recipere est coactus. Sicut Isaiae quinquagesimo tertio inquit, Peccata nostra ipse portavit. Est quoque quaedam quasi divina servitus, qua Paulus dicit totam rerum naturam servituti vanitatis subiectam esse, eamque gementem expectare ut liberetur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei: Romanorum octavo. Servire Mammonae, Matth. sexto, est, non habita ratione Dei ac iustitiae, totum esse deditum congerendis per fas et nefas opibus, eisque asseruandis et comparcendis, ita ut nec in necessarios usus aut legitimos sumptus, sive in solvendis debitis, sive in iuvandis miseris, aut denique proprii corporis necessitatibus eis uti ausint, tanquam perinde desit illorum avariciae quod habent, quam quod non habent. Servire peccato dicitur is, qui innatae malitiae seu originali corruptioni indulget, ac obsecundat in proferendis eius pessimis fructibus: Rom. 6. Ibidem: Sicut exhibuistis membra vestra serva impuritati et iniquitati ad iniustitiam. id est, servivistis deditique fuistis libidinibus et iniquitatibus. Ioann. octavo inquit Christus: Qui peccat, servus est peccati. Id tripliciter accidit. Primum, quia originalis malitia tanto potentius incipit in peccatore grassari ac invalescere, quamprimum ei incipit indulgere, ut postea tanto minus sit sui arbitrii. quod hic multo magis fit, quam in habitibus: ut Philosophi de incontinente aut impotente disserunt, qui aliud probet, aliud patret, praevalente vitiorum habitu rationi. Secundo, quia peccatum facit patrantem iniustum ac reum. Postremo, quia one at cum poenis, seu facit eum servum poenae, ut Iurisprudentes loquuntur. Servire multo vino, Tit. 2. est, deditum esse ebriositati. Mox sequenti, Servire desideriis et voluptatibus, est deditum esse cupiditatibus. Secundae Petri secundo: Cum ipsi sint servi corruptionis. id est, quarumvis turpitudinum ac vitiorum. Servos et ancillas vocat interdum Scriptura omnes pios, iuxta primam significationem servitutis divinae. Sic Ioel, et Actor. secundo pollicetur Deus, se effusurum esse de spiritu suo supra servos et ancillas suas, postremis temporibus. Servire ad oculum, Ephesiorum sexto, Colossens. tertio, est tantum eatenus servire ac praestare officia, quatenus ab hero videri, aut alio qui tua opera agnosci potest: non fideliter, vere, ac ex animo servire, sed tantum in speciem: ut sicubi latêre tua negligentia aut fraus queat, ibi non vereare laedere potius Dominum, quam prodesse, aut tuam operam praestare illi. Servire alicui regi, valde crebro dicuntur gentes aut civitates. id est, ei subiectae esse. Uti servitio iumenti aut hominis, crebrum est, ac perspicuum simul. Deuteron. 21. Ierem. 25. 27. 30. Ezech. 34. Est autem eis abuti ut servis, eorumque opera in suum usum commodumque convertere. Christus accepit formam servi. Phil 2. dupliciter: quia et officium aut ministerium suscepit, in quo se ut servum gessit: et quia humanitatem accepit, quae est creatura ac serva Dei. Servus ergo est ratione humanitatis, et porro functionis. Servitus, pro usu aut utilitate. Psalm. 104, Herbam servituti hominum. id est, ad usus humanos. 1. Corinth. 9. Sugillo, et in servitutem redigo corpus meum. id est, domo veterem Adamum, et meipsum. Hebr. 2. Metu mortis obnoxii erant servituti. id est, qui serviliter metuebant mortem. Si servus fueris huic populo hodie servient illi tibi semper: 1. Reg. 12. pro, Si demiseris [?: -- ] ei hodie, tuamque dignitatem eorum postulatis subieceris. ut sciant servitutem meam, et servitutem regnorum terrarum: 2. Paralipom. 12. id est, sciant discrimen inter meam et tyrannorum servitutem, quantoque [?: - ] haec illa intolerabilior, quantoque praestitisset eos [?: mi- ] servire quam hominibus. Servus servorum, est infimus servus, qui non tantum suis heris aut liberis hominum servire cogitur, sed etiam ipsis servis. Gen. nono. Maledictus erit Canaan: servus servorum erit fratribus suis. id est, infimus servus, aut extreme erit illis subiectus. Sicut oculi servorum ad manus dominorum, et oculi ancillae ad manus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum. Expositum est supra in voce Oculi et Manus. Sensus autem est, quod servi aut servae tuae pensum, tum dimensum a suis tantum heris expectent non habentes alioquinquid agant, vel etiam unde [?: -- ] necessarias petant. Sic Germani dicunt, Einem [?: ---- ] in die hende sehen: pro, expectare ab eo victum. Non [?: -lebitur ] ex vobis servus, Iosuae 9. pro, perpetuo servetis Israelitis. Servi dicuntur esse coram Dominis, id est [?: --re ] expectantes mandata, aut etiam in eorum [?: potest-- ] existentes, ut supra in voce Coram explicui. [?: Serv- ] domus, vocantur carceres et ergastula, ubi servi operare et laborare cogebantur: et simul custodiebantur, [?: --- ] fugerent. Sic saepe captivitas Aegyptia domus servorum fuisse Israelitis dicitur: et illi inde beneficio Dei liberati, e domo servorum educti esse dicuntur. Deutronomii quinto: Eduxi te ex Aegypto, e domo servorum. Exodi. 13. Ierem. 34. Mich. 6. Dicite, Servi [?: --- ] sumus. id est, nihil meruimus. Lucae 17. Servus nescit quid faciat dominus: Iohann. 15. id est, herus non [?: --- ] communicare sua secreta ac consilia servis, quid [?: -- ] aut ad quem finem hoc aut illud conetur aut [?: instit-- ] sed amicis communicat. Sic et Christus ac Pater caelestis omnia sua consilia ac mysteria piis, tanquam suis filiis ac fratribus, aperit, Galat. 1, Si hominibus placere. Christi servus non essem. id est, non possem esse verus sincerus, et acceptus servus. 1. Corinth. 9. Nam ut essem ab omnibus liber, omnium me servum feci, plures lucrifaciam. id est, ad omnes me accommodavi ac attemperavi.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.